Alexandri Cuningamii animadversiones, in Richardi Bentleii notas et emendationes ad Q. Horatium Flaccum ..

발행: 1721년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

stractum velim. Nam ct omnia, quae in Notis tuis ad Horatium laudari digna essent, meis ad rundem Notis instrui 1 quamquam hujus generis, ut verum fatear, non valde multa, quae ab aliis occupata non essent, in tuis invenerim.

Sed quia in Praefatione quae in promtu tibi erant opes dissimulasse te scribis, ut ne ubique , inquis,judiciis hominum dissidere viderer, utque stolidi, & ad depugnandum parati se in

laqueos induerent , ritum jocumque nasutioribus daturi , justam tibi causam opes illas cum orbe literato communicandi nostrae animadversiones, ni fallor, praebent. Mihi sane meliora are doceri pergratum perque jucundum erit 3 reprehensionem enim patienter ferre didici, verique cognitionem vel contumeliosissima lubens redemerim. Vale. Dabam Hagae-Comitis LV. Kal. Decemb.

12쪽

ANIMADVERSIONESI N

CAPUT I.

De Munere Critici.lz Tsi motus animi celeres , divinandismacitas, memoriae firmitas, ac doctrina multiplex ad antiquos Codices emaculandos plurimum adserant ad jumenti, tamen, nisi iis donis, observationum, o quibus Ars emendandi conficitur, accedit cognitio, iisdemque in loco utendi scientia, qui Curam ad hanc rem Conseret, is & multa menda relinquet intacta, & multa, quod deterius est , imperite corriget. Atque hoc quidem BCNTLEIUs, Vir magni nominis, in Notis quas in HORATIUM conscripsit, verissimum esse demonstravit. Is enim, quamvis hisce a pueritia studiis deditus , quamvis eruditione plurima tum Graeca tum Latina instructus, quamvis magno Ve terum quoque Gemplarium nurnero adjutus, A Notas

13쪽

1 ANIMADVERS. IN

Notas illas suas infinitis refersit erroribus: Idem

que praeterea Poetae ConteXtum tam mendosci evulgavit, ut editionem quadringentis plus locis Benileiana emendatiorem polliceri non Uerear Jam si tam multorum errorum Causas qUaCrimus , reperiemus sere quinque 3 unam, quod falsas quasdam corrigendi regulas secutus est salteram quod nonnullas ignoravit veras ; deinde quod veras locis quasque iis adcommodare nescivit , tum quod ad peccandi causas eruendas sagacitate parum valuit 3 ad CXtremum, quod immoderata gloriae cupiditate incensus,& ingenii & eruditionis opinione CXUltans, Conjecturas suas, quas gravissime eXpendi oportuerat , levissime perpendit. Quae omnia in causa fuere, ut V. C. multis locis male adsectis medicinam adhibuerit nullam, ut multis adhibuerit non salutarem, &ut multis quoque simis admoverit mortiferam. Et quoniam Artis emendandi virtutes fere sunt hae ; ut fallens Regula ponatur nulla; nulla vera non ponatur ; deinceps ut unaquaeque Ve in loco admoveatur suo , qui hanc artem cum laude mercere volet, is non solum, Ut omni bus illis virtutibus exornetur, elaborabit, Ue Tum etiam ut omnes omnino Regulae ita firmiter animo infigantur, ut, ubicunque ab iis petendum erit auxilium , ipsa , quae ipco laboranti sanitatem adferat, sibi sit in promptu. Illud quoque prudens emendator ad Curam stram pertinere judicabit, ut verisimilem quamcumque correctionem occupet, atque convel

lat,

14쪽

iat ; hoc enim omisso, fieri posse, ut talis eo mendatio postea ab aliquo reperta, doctos etiam homines cum veri specie saepe decipiamun a vera lectione abducat, quod futurum esse verendum non erit, ea propriis rationibus jam labefactata. Huc accedit, quod haec meditandi ratio Criticum ad acrem verisimilis & verae lectionis contentionem inter se ineundam CXcitet ue quae res & ad veram stabiliendam, &ad ingenium exacuendum valet Vel maxime. Ac similiter lectiones librorum, & scripto rum & impressorum , emendationes quoque

Cum alienas tum suas, quas in Commium recipiendas esse censebit, non solum validis argumentis atque testimoniis Auctorum aptissimis Communiet, Verum etiam omnia quaecumque suam videantur impugnare sententiam, eXpromet, anticipabit, infirmabit. Illud sane sui esse ossicii existimabit, ut sua

cuique inventa tribuat neque alienis laudibus adaugere velit suas , ac, ne in ullam furti suspicionem, incurrat, Auctores, in quorum scriptis suspicari poterit eadem, quae sibi in mentem venerint, reperiri posse, percurret ; denique omnia quaecumque a viris doctis scripta sunt , quae quidem ad instituti operis absolutionem atque persectionem proficiant, diligenter adnotabit. Quibus praeceptis, quamquam saluberrimis, nemo, quod sciam, parere vel conatus est. Ego sane iis omnibus ut obtemperarem , Omnes ingenii nervos contendi, dc, ut nihil eorum, A a quae

15쪽

η ANIMADUERS. IN

quae ab aliis dicta essent, & ad Horatii recensionem pertinerent, praetermitterem, curam ac di ligentiam summam adhibui : neque dubitave rim, quin ipse Benileius, si res esset integra, id est, si is Horatium non recensuisset, iis om- Dibus a me fere semper obtemperatum esse pro nuntiaturus esset : immo etsi res jam integra non est, ipsum tamen vel invitum smagna enim est vis veritatis id a me in plerisque factum saepe secreto sibi dicturum arbitror.

CAPUT II.

Multa in R. B. Praefatione ad Lectorem

reprehenduntur. R. B. Haud longe a principio. Ante alios autem placuit HORATIUS 3 NON QUOD

IN EO PLURA , QUAΜ IN ALIO FERE QUO vis LATINO SIVE GRAECO, RESTITUERE ΜE

ET EMENDARE POSSE CONFIDEREM , sed quod is omnium Veterum maxime vel merito suo vel genio quodam N placendi sorte in manibus hominum pectoritarique haereret.

A. C. Ego sane plura in Plauto, Terentio, Manilio, & in aliis quibusdam Latinis & Graecis Auchoribus quam in Horatio emendare te potuisse existimo; nam si ex Notis in Flaccum de tua hac in re peritia conjectura capienda foret, ad paucos potius quam ad OΜNEs PERE GRAECos ET LATINOS AUCTORES recensen-do1

16쪽

HORAT. BENT L. CAp. II. ydos te idoneum esse sine ulla dubitatione pro

nuntiarem.

R. B. M N peracri insuper judicio opus ; es

sagacitate N ἀν- ια; es ut de Aristarcho olim praedicabant, divinandi quadam peritia Nquae nulla laborandi pertinacia vitaeve longinquitate acquiri possunt , sed naturae solius munere nascendique felicitate contingunt. A. C. Quod de Naturae donis scribis, verissimum esse nemo est qui nesciat. Sed & illud , quod omnino addi oportuerat, VCrum est, illa naturae munera Artis Criticae scientia si, promoveri, augeri, & quod caput est, mirum in modum dirigi. Quam liberaliter autem ac benigne Natura haec sua in te Contulerit munera definire non est meum : illud cum bona tua venia confirmare non Verear , PCra-cris judicii ac sagacis ingenii indicia dc arsumenta non valde crebra in tuis emendationibus

Comparere.

R. B. Longe longeque di ilius es hodie, quam superioribus erat annis, emendationes conscribere. Ita omnia illa, quae ex scriptorum Codicum eo latione clare re ultro se ingerebant, praerepta jam sunt ct anticipatae neque quidquam fere resduum est, nis quod ex intima sententiae vi ct orationis indole solius ingenii ope sit eruendum.. A. C. Illo etiam, quamquam a te omissum est, totum hoc negotium dissicilius emcitur, quod a viris eruditis multa sunt occupata. Quo nihil verius esse tute ipse fateberis; emendationes enim tuas sere omnes, quae quidem in ali-

17쪽

8 ANIMADUERS. IN

quo loco laudis poni debent, ab iis tibi praereptas esse , aut quod forte verius est , iis a te surreptas esse ANIMADv EusORUΜ CAPUT QUINΥUM tibi ostendet. od si post: tot doctorum hominum labores tibi difficile fuit emendationes conscribere, mihi certe post Tuos hoc facere non potuit non esse dissicillimum. Cum vix una & altera acumen , sagacitatem, & perspicaciam tuam effugere potuerint. Verumtamen non omnes omnino a te esse praereptas, tercentum & quinquaginta emendationes, quas fidelissimae observationes mihi suggesierunt, perspicue tibi demonstrabunt. Illud quoque adfirmare non dubitem, omnes tuorum Codicum lectiones probas, omnes tura etiam emendationes, Cum veras, tum Verisimiles, me semoto omni librorum auxilio fuisse inventurum. Quod a me sine jactatione dissiim esse duae res comprobabunt, una, quod ad omnes illas observationes aciem animi nusquam non acriter intenderim, altera, quod multos locos earumdem observationum ope similiter sanarim. R. B. Plura igitur in Horatianis his curis ex

conjectura exhibemus, quam ex Codicum subsidio sct, nis me omnia fallant , flerumque certiora. Et deinde paucis interpositis. Enimvero haud a nimi me fallit, tot in Flacco emendationes iniquis oculis plerosique aspecturos, nec vis vi S in mitis receptas tam diu lectiones vetererique avias sibi revelli passuros. Euippe in aliis auctoribus minus

18쪽

hoc quem jam inde a pueritia dies noctesque versiarunt, quemque intus ct in cute se novisse opinati

sunt, tot iam menda detegi, tot absurda sensuque cassa redargui, quas con viciumsbi factum interpretabuntur. Horum ego ut praejudicio , occurrerem , fuse pleraque V prolixe praeter. morem meum in adnotationibus deduxi e ut vel indignantes ac reluctantes cum rationum ponde tum exemplorum numero obruerem , inque meam tandem sententiam vel obtorto eos collo traherem.

A. C. Ne veras laudes tibi detrahere velle existimer, nam falsas tibi assingi neque ipse velis, ea propter quae laudandus sis, simulque ea in quibus reprehendendus sis aut profecto non laudandus, sub uno conspectu subjiciam. I. Laudandus, quod novas lectiones & eau quidem plurimas feliciter excogitasti. At si eae fere omnes aut ab aliis praereptae sunt aut omnino sunt improbandae, quod utrumque, partim hic, partim in notis ad Horatium me ostendis se confido, quivis te in hac parte vituperandum potius quam laudandum esse judicabit. ΙΙ. Quod e vetustis codicibus multas&quidem optimas lectiones in Horatii contextum primus intulisti easque rationum pondere dc

magno exemplorum numero egregie Confirma1hi. At si eae veterum Codicum lectiones, quas in Contextum recte recepisti, sine vituperatione non recipi non potuerunt, eas in Contextu posuisse aliud laudis quam transcriptionis, si tamen illa laus est, habere non potest;

19쪽

s ANIMADUERS. IN

mabis, - - - Vitavi denique culpam, Non laudem merui. In eo autem graviter mihi reprehendendus videris quod in varia Manuscriptorum lectione non raro depravatam sincerae praetulisti. Deinde in eo reprehendendus es, quod interdum levissimas rationes ad lectiones, quae me

rito tibi placuerunt, sustentandas, inscite adhibuisti. In eo quoque non leviter peccasti, quod exempla nihil ad sententiam tuam roborandam valentia saepe congessisti. Illud denique reprehensione non caret, quod exemplorum vim &usum non habuisti percognitum. Cujus quidem rei ignoratione nonnullos Horatii locos a

te male emendatos esse animadverti. R. B. Non raro tamen etiam data opera bre-

Cior contractiorque fui, partim taedio ut feri solet furtim obrepente, partim consulto viribus parcens ct quae in promptu mihi erant opes di mulans ut ne ubique judiciis hominum di ere viderer , utque solidi S ad depugnandum parati se in laqueos inopinantes induerent, rasum jocumque nasutioribus daturi. A. C. Si tuas V. C. conjecturas impugnare velle stoliditatem arguit, eas eXpugnare stolim

ditatem certe non arguit. Et quoniam circumspecti scriptoris est nihil impugnare quod sese eXPugnare posse non Confidat ; non prius has animadversiones divulgandas esse eXistimavi, quam, non solum nullam defensionem, qua earum viS depelli posset, tibi jam tunc cum Horatium ederes in promptu fuisse, verum etiam non futu-xum esse ut olim ulla tibi in mentem veniat, mi.

20쪽

HORAT. BENT L. CAP. II. v mihi esset perspectum. Quod non jactanter

sed vere a me dictum esse m eo apparebit, quod , cum ne ulla mearum quidem emcnd rionum , quamquam earum non CXiguus est numerus , tibi tunc temporis in mentem Venerit, cur argumenta, quibus tuas opiniones rejeci , tunc tibi in promptu fuisse suspicarer , causa fuit nulla , ex iisdem enim observationum sentibus haec & illae defluxerunt.

R. B. Neque enim aut animus aut otium erat

calamistris illa inurere ; nec tanti emerim δε--nam illam obscurae diligentiae laudem ; ac pud bat praeterea nugis calamique lus bus pondus velle addere π έ 'quod Qunt sic tamen , uti spero, ut nec sermonis puritatem, nec ordini lumen, neque rationum vim N perspicuitatem vel in his λ, ε , Ain desidereS. A. C. Cum materia notarum sit humilis &abjecta, iis omnino convenit humile dc summis. sum orationis genus. Debent itaque esse Latinae, dilucidae , concisiae, nudae, id est, omni ornamentorum velle denudatae : atque in hoc dicendi genere AUCTOREs , quos ad imitationem nobis proponamus , splendidissimos habemus, veteres JURISCONSULTOS. Horum nim Notae ad LEGEs, ad EDICTA, ad SENATVs-CONsu LΥA, dc alia his similia, quatuor illis virtutibus in primis commendantur. Atque has

ipsas sere laudes habent Notae Jos. Scaligeri & Mureti in Catullum , Tibullum & PrOpertium, & aliorum complurium in alios Auc- rores , quos nominare supersedeo. Illud u-

SEARCH

MENU NAVIGATION