Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

31쪽

rent. Iam Vero retractans hocce argumentum, suis locis, tam quid isti cli. viri, quam quid alii, serius ad virtutem stirpis praecipue medicam respicientes, de ea cognouerint, interseram. Praemissa igitur ea, ad quam Bolanice ducit, plantae consideratione, quid per analysin chemicam, tum quid per praXin veri de illa erui possit, eXplorare conatus sum, adiiciens , quae ad Oeconomicam eius utilitatem aestimandam faciunt.

g. In tantis tenebris, quibus Veterum tempore res herbaria obuoluta latuit, quum nimirum laXissima stirpium delineatio, earundemque cum aliis plantis, aeque nobis ignotis, lubrica comparatio, stabilitatem roburque illud, quod iamiam in Bolanice obtinet, supplerent, scintillae tamen quaedam ex monumentis eorum emicant, quae plantarum quasdam, Arbuti nomine hodie comprehensas, primisistis scientiae botanicae aestimatoribus notas iam fuisse credere sinunt. Non hic iam inquiram, quaenamiliae species fuerint, nec an inter haS ea quoque, quam hac commentatione celebrandam mihi suinsi, Occurrat; quoniam inferius de his dicendi commodior locus eriti Sed a generis Arbuti characteribus definiendis orso laudare mihi conuenit sollertiam,

32쪽

quam ΤΗΕOPHRASTUS ERESIVS a Κομοιρον cita enim Arbuti quandam speciem appellat delineans,'ad florem plantae suae adhibuit, quem una cum fructu, inde ab immortalis CONRADI GESNERI tempore, generibus stirpium condendis aptissimum sanior quiuis holanicus agnouit. Non enim modo ad racemOS, in quos flores digesti sunt, attendit, sed florem

haec in Arbuti florem quadrent, naturam ipsam cui-Cunque Consulere volupe est, perspicieti Etenim figura ouata flori competit, qui basi sua pistillum claui instar infixum continet. Hoc itaque ex calyces Urgens corollam quassi perforat; unde caute illa avulsa, Vel , quum marcescere iam incepit, sponte delapsa, in fundo eius minutum foramen cernitur. Decidua

ob His . planti Lib. s. cap. 16. M. BoDAEI A STAPEL. F. a3 .l0 Loeum hunc In se nonnihil obscurum non clariorem multo reddit THEOD. GAZAκ vorsio. Ita vero illum interpretatur: V contauus scit. sos) tanquam ovum εχ- , calytum, ore aperto. Cum autem defloruexit, retina-

,, cuium perforatu . Quodque defloruerit. tenue sicut verticilis verticillus) eirca fusum. vel earnius Doricus.

φυσις per retinac esum e plicat, quum proprie nihil quam adhaesionum L coalitioriem denotet, ideoque ad illam floris pariem, qua cum vicinis cohaeret, h. e. ad fundum seu basin corollae congrue reserri queat. Loco καρνειος δωρικος THEOPHRASTVΜ κρανιον δωρικον

scripsisse quidam putant.

33쪽

Decidua Vero corolla, quae succo priuata tenuior fit, cum Verticillo, qui circa fusum, qua mulieres stamina nentes utuntur, situs est, Vel cum summa columnae, siue Doricae, siue alius cuiuscunque, parte, Epistylium VITRUVIus Vocat, quodammodo comparari potest. Mirandum sane, quod nec DIOSCORIDES, nec PLINIVS eadem oculorum acie hanc

plantam complexi sint, proletaria fructus descriptione tantum contenti, quam Vero hic memorare, quum non ubique eiusdem indolis in hoc genere fructus sit, non attinet. Absit tamen, ut in istis suppetiis, quas in re herbaria LINNEvs tulit, hanc THEOPHRASΤI descruptionem ad discernendum Arbuti genus nam quoad florem in plerisque species eiusdem generis conuenire notum est) sussicientem existimarem. Multa enim hic cum Vaccinio, Erica, Andromeda aliisque communia sunt. Sed laudo nouos, VetereS non sperno. Tutiori contra ea via prodibimus, si singulas partes , florem fructumque componenteS, seorsim perscrutemur. Corolla nempe Arbutus instructa est monopetata, ad ovi figuram accedente, superius in quinque lacinias leuiter secta. Hanc extus calyX, et quidem infra germen, cingit, quinquies pariter, sed maioribus segmentis diuisus, corolla aliquoties minor, et ad maturitatem fructus usque superstes. Intus stamina

34쪽

decem cum unico pistillo latent. Stamina antherasi parum bifidas gerunt, et corollae aperturam, per quam pistillum transit, circumdant. Stylusa vero ilpistilli, germine globoso sustultus, in stigma crastius il desinit. In parte ista, cui germen infiXum est, receptaculum Vocant, puncta decem conspiciuntur. lFructus bacca est, rotundae figurae et quinque lo- lculos, in quibus semina osseae duritiei iacent, con- ltinenS. c MaYima similitudo inter Vaccinii genus illudque Arbuti intercedit; unde et magni in Bolanica viri.

illam speciem, quae iam auctoritate Equitis A LINNE lArbutus audit, Vaccinii vel Vitis idaeae nomine insigniverunt. Ad germinis vero situm qui probe a tendit, discrimen facile animaduertit. Hoc enim liii Vaccinio extra vel infra calycem, in Arbuto autem intra vel supra illum situm est , siue quod idem est, in illo germen infra receptaculum, in hac supra illud reperitur. Stamina insuper ibi 8, hic Io collecta sunt. Νotat praeterea ill . A LINNE Arbutos ad basin corollae s vel 1 o eminentiis pellucidis fere et melliferis distinctas esse et cortice deciduo vestitas, quod

35쪽

9quod postremum et THEOPHRASTus d) et PLINIus e iam memoriae tradiderunt. Quin etiam fructus discrimen c0ndit, utqui in Arbuto siccior et durior. g. 4 Genericis igitur Arbuti characteribus consti tutis, ad species eius progredior, quarum serioribus libriS, LINNEVS, paterf), numerauit, se ne mena scilicet Andrachnem, Acadiensem, si inam et I sam ur . Addidit L 1NNEvs, filius, nouissime alias scilicet laurifoliam , se Fuginecim , strucromitatii et primita , quarum characteres heic Omitto , rationem modo reliquarum, de quibus nullum dubium superest, habiturus. Omnes et singulae autem species vel arboreae vel fruticosae naturae sunt. Vetustiorum priores duae in eo conueniunt, quod caule arborem firmitate referente baccisque

multis seminibus foetis foliisque glabris instructae sint. Differunt vero' foliorum ambitu , qui hic omnino integer, ibi serratus est. Utramque Vete-

36쪽

res iam cognouisse probabile. Vnedo, quam Romani alias speciatim Arbutum, Angli vero Stra berry-tree g) et Germani Erdbeerbaum, ob fructius cum fragis similitudinem, nominant, THEOPHRASTI h)esse videtur. Licet enim de fructu vix aliud hac occasione utile dicat, quam quod cibo idoneus sit, florem tamen corticem et folia gg. I. 3.) ita describit, ut coniecturae huic aliquis locus sit. Fr

ctum eius 3χε tu αἱ κυλον Vocat. ΝOlo me in eam litem,

nunquam forsitan in istis descriptionum nubibus

componendam, immergere, an DIOSCOR 1DIs i) Κο- μαξος pro eadem cum illa THEOPHRASTI habenda.

Interea licebit cum c Lusio fi) de eo dubitare, quum Arbuti ista species nulla in re Malo cotoneae, ut Diosco RIDES Vult, similiS inueniatur. PLIN1vs D vero, aliud corylis, inquit, est terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni. EL nomen inde natum esse asserit, quod nonnisi Unica eius bacca absque sanitatis quadam laesione edi posit; quoniam nempe, ut alio loco monet, fructum di cilis coctionis, et stomacho inutilem, ferret ni . Consentit ille quoad effetactum cum D IosCORIDL n), si modo de una eademque planta sermo fuerit, et cum OALENoo), de Epime-lide,

37쪽

lide, quam Graecos rusticos Vnedoiaem nuncupare ait, loquente, praeterquam quod hi, capitis dolores ex eiu eXcitari, addant. Et haec suae dubio illa Arbutus est, de qua VIRGILIUS A , HORATIVS q), aliuque Veterum poetarum canunt. De loco vero Vne- donis natali sciendum est, quod in sylvis tum orientalis Asiae, tum australium Europae regionum, Vtiet ΙHiberniae, crescat. I Andrachne vel quam interpres

ignota fuit. Folia illi, Arbuti soliis similia, tribuit, quod quidem figuram si spectes, verum est, ambitum foliorum, non item, quippe qui, Vt sipra iam dictum, in hac specie omnis incisurae eXpers est.

stantissimos, quibus Corydon temperatioris seris umbraeque beneficium pecori suo exoptat, adponam: Muscosi fontes, et somno molitor herba, Et quae vos rara viridis testit arbutus umbra. Sositium pecori de fendite: iam venit assas Torrida: iam laeto turgent in palmite gemmaS. Bucol. Ecl. 7. I. etc. Ed. ΜARTYNI S. F. 3o5. q) Impune tutum per nemus arbutos Quaerunt latentes et thyma deuiae

Olentis uxores mariti. Carmin. Lib. I. Od. I p. ad Tyηdarid. M. GEsNERI p. a. r) SCATIGERus et Bo D. A sTAPEL A'δ legi volunt, suadente PLINIO, alterum scribendi genus ad designandum olus, nobis Portulaca dictum, seruantes. U. eorum commentarii ad THEOPHRASTUΜ l. c. F. IS. I9. ag . Loc. cit. p. as . alia loca vi reticeam.

38쪽

Corticem porro facile dehiscere, dicit, immo etiam fructum eius Comari baccas aemulari; qui characteres prae aliis huius loci sunt. PLINIVso pariter eius meminit, similitudinem inter hanc et Vnedonem

agnos Cen S. DIOS CORIDES autem, ubique

scribendo, portulacam oleraceam manifeste intellexit. Orientem patriam habet.. g. s. Recensitae ambae species caulem erectum, Ut innui, gerunt, in ceteris contra ea in terram prO- stratus eXtenditur. Acadiensi , cuius natale solum nomen iam indicat, flores hinc inde in caules sparsi competunt, et baccae multa semina fouentes. Folia Vero ouata margine leuiter serrato habet. Ρroxime huic amnitate Arbutus alphia iungitur, Cuius folia, in rugas crispata, serrato parites ambitu terminantur. Fusius illam ill . LINNEvsu) et ili. HALLERVsae , descriptain, depictam vero elegantissime cel. OEDERVS g) et cl. LIGFITFOOT , eX-hibuerunt. g. 7. Vltima huius generis illa est, quam Vuam Ursappellant, quae a proXimis duabus soliis margine intege

39쪽

tegerrimis satis distinguitur. Et haec praeciselest, ob quam illa omnia de Arbuto praemisi, ut nimirum , in quo tam a plantis Congeneribus, quam ab aliis genere remotioribus, differat, Clarum euaderet. Sed adhuc melius discrimen patebit, si stirpem istam, quoad Omnes suas partes, ipse definiuero; cuius rei copiam mihi fecit celeberrimus ΤΑΙ ΒΕ, Regiae aulae medicus et Cellenssium Ρhysicus dexterrimus , qui quaesito meo satisfaciens, plantam sine mora, una cum Vaccinio Vitis idaea, recentem Cella mihi benigne imissit. Quoniam, Vero, quum adueniret, haccas iam ferebat: horis specialiorem

descriptionem aliunde sumere cogor. Gemmarumcl. LOFLINI et pilorum Cl. GVETTARD speciatim rationem habuerunt.

Descripti0 Vuae Orsi. et

Ra iis eius perennis est, lignosa, longe horigontalia

ter procurrens, numeros S ramusculos s. fibras ad latera emittens, tere S, ad eXOrtum fibrarum nonnihil nodosa, in vetustioribus plantis Vsque ad pollicem

In LINΝ. Amore. Vol. a. F. I79. Mem. de I'ac. d. se. de Paris. 17 7. y. O . M Haec, quam sub ininistro, delineatio ex comparatione plurium exemplorum nata est. Di mensiones partium non possunt non pro soli diuersitate, ut de aetate plantae nihil dicam, variare. U. hac de re cel. Witteb. Pro f. BORNMERI Di f. de virtuta loci natalis in vestetabilia 1 61. Unicum Uuae ursi exemplum, si senescere incepit, saepe spatium sex pedum, diametri ratione abitu, in terra Cellensi obtegere, cl. TAvuE mihi perscripsit.

40쪽

licem fere, ubi cauli proXima est, crasis, in iuni .ribus vero culmum frumenti tantum, vel quodlmilius est, crassitie aequans, cortice fusco tenui, facile siccescente et separabili, vestita. sis fruticosus , procumbens, Ultra pedem longus, Crassitie pennae cygneae aequalis, vel illai

inferior. In suprema eius parte, altera, quae terrae incumbit, nuda, numerosi rami, horsum ivorsum fieXi, ad acutum non Valde angulum, sparsim eXcurrunti Teres praeterea est et dehiscente cortice scaber. Truncus et rami maiores;

fusci sunt; minores vero et foliis instructi, viri des et rubescentes. Liber cortici substratus co- .lorem pallide brunum habet Fosia simplicia, ramea, numeroque plurima. Situiali Ernant, sursum tendunt, marginem cauli quoad plurimam partem aduertentia. petiolis insi- .dent. Figura oblongo ouata sunt, ad basin an gustissima, ultra alterum dimidium latiora, lati tudine dein decrescente. Vtrinque Venis noni extra superficiem, si mediam illam eXcipias, eleuatis, notantur; pagina superiori laete Virente, inferiori vero pallida et Venis obscurioribus picta, .

Utraque denique glabra. Margo, qui integerri mus est, in iunioribus foliis pubescit, ubique

autem versus inferiorem paginam acutior. Quoad apicem, aliquantum refleXum, iuniora folia parum acuta, cetera obtusa sunt. Ex duobus

plinis, ad venam intermediam sub angulo valde

obtuso i

SEARCH

MENU NAVIGATION