장음표시 사용
191쪽
Nota tibi objicitur Christi morientis imagoe, Atque datur manibus, Diue, terenda tuis. Oscula mille labris libas, mille oscula plantis ;Oscula mille oculis, oscula mille genis: Deponisque tuam sub hiulco pectore vitam ;Dic age, quis tumulus dulcior esse potest 3.XVI. NOVEMBRIS. S. Eu CHERI Vs Lugdunensis Arahivis. suauifcribendi facultate praeditus.
Intingunt alij calamos loligine nigra; Quo tuus imbuitur, dulce mel esse puto. EUCHERIO Galliarum Primate, amba eius filia. Deo dicata in sacro Parthenone
II. Dum meriti Eucherius fastigia scandit honoris , Primitio iussus Praesulis este loco :Filia sub sacro latebras amat utraque Velo , Nimirtim quando sol nitet, astra latent.
S. GREGORIVs THAVMATotius Neocasariensis Episc. ut Templo adimando locum faceret, montem alis transfert.
AN rursum Enceladus jaculatur in aera moles Rursus an impositum Pelion Ossa feretrScrupea condendae rupes ne obsisteret AEdi .E natalitio cessit abacta loco.
192쪽
POETICUS. Ir IIlla tuae, Praesul, sunt iussa potentia vocis ,
Nam dextrae ullius non fuit illud opus. Non ego te vastis conferre Gigantibus ausim a Viribus bEgaron est minor ipse tuis.
Impare conatu montes iactatis uterque;
Tu solis usus vocibus, ille manu. GREGORII S, Amphionis fides potens II. Quis nouus Amphion validae molimine vocis Eruit ex imo saxa reuulsa solo Gregorij hoc opus est, vacuas qui iactat in auras Montis onus, pulsae mobile more pilae. Causa utriusque fides, nam saxa immania mouid
Hic Fidei fretus viribus, ille fidis. Lycumfluuium exundantem fixo in ripἀ scipione repressit.
I II, Iam Lycus oppositas fracto ruit aggete moles :Iam pereunt hominum, iam quo i, facta boum, Nare prius solitum summa pecus haeret in ulmo Fixit ubi luteos plumea turba lare S. Virga tamen fluctus ripae de pacta repressit ,
Vix bene contacto visa virere solo. Nemo mihi aequorei iactet miracula sceptria Hic baculus trifida cuspide maior erit, Ad D. GREGORIUM. IV. Immemor acceptae legis cursusque modesti Flumen in undantes exspatiatur agro S. Tu cursum antiquum reuocas, fluuiumque tumente Limitibus cogis currere, Diue, suis. Te magnorum operum Deus in consortia poscit rT u studiis legem ponis, & ille mari . .
193쪽
1IL ANNUS SACER XVIII. NOVEMBRIS.
S. ROMANV s M. etiam abscisa lingua Christum
NI sileat Fidesque loqui mysteria cesset,
Cumque suo vanum dicere Marte Iouem ;Protinus excisis radicitus eruta fibris Quod dare lingua negat sponte, coacta dabit. Sic lictor tonat ure minax : at scommata Martyr Iactat in infames liberiora deos. Adduntur sua facta minis, linguamque reuulsam Stirpitus, extemplo barbara dextra trahit. Elin sui licet ore foret, tamen usque tenacem Clarius elingui nuntiat ore Fidem. Tam bene quae memorat diuinae oracula Iegis, Debuit haec etiam lingua resecta loqui. Aliud. I I. Quae causam evicit muto defensa patrono ,
Romani inuictam quis neget esse fidem Aliud. III. Inuicti Hero is sortem ne crede dolendam :Integer est animo, sit licet ore lacer. Cremari iussus tardos bustuarios ignauia damnat. IV. Passurus flammarum aestum Romanus edacem, Tortorum ignavas increpat usque moras :Dumque rogis ardere ardet rapidissimus ignis,'
Quo nihil est leuius, creditur esse piger. .
194쪽
S. BERUL A M. puer cum uset, flagris
Cur Berulam aetatis tenerae fera taurea eaedit Flagra decent puerum: se probat ille virum. XIX. NOVEMBRIS. S. ELI EA BETHA, ridua, filia Regis Hungaria, stretis prioris vita deliciis totam se cruci
PEndente infami dum cernὰs ab arbore Christu,
Haec dare verba tuus iussit, Elisa, dolor. Τelluris sordentis onus, me coccina Velante Ipse tuo tinctus sanguine, Christe, rubes. Stemma mihi rutilum gemmis rad iantibus ardet ;Serta tuum cingunt sentibus hirta caput. Dumque ego puluillos, & picta tapetia calco ;Quaeris ubi capitis triste recumbat onus. ordine me longo famulantum turba coronat: Christe, tuum stipant hostica turba latus. Vos, Superi,prohibete nefas, ne mollia posthac, Sub tam spinoso vertice membra geram. Nam neque fas, neq; jura sinunt, reru ordine verse,
Ut tibi sint spinae, sint mihi, Christe, rosae. Quo potero squallore, tuos imitata dolores Dicar, & haec vitae tempora tristis agam. Ahi facies nullo rubeat miniatula fuco :Me melius Sponsi sanguine pinges amor. Ite procul rutili, Regum nitor, ite pyropi: Nobilior poterit sub Cruce gemma legi,
195쪽
Nee nostrum diadema caput de more coronet , Spina mihi laceras ambiat unca comas. Tollite sutilibus variata tapeta figuris , Crux mihi, quo recubem, postmodo lectus erit. Nec comitum mihi turba latus numerosa fatiget , Sit famulus moeror, sit mihi verna, dolor. Utque gemit socio viduata Columba Columbo, Sola gemam viduo, sic ego Sponsa toro. Sie ait; & pedibus generosa subegit Amazon , Quicquid terrarum maximus orbis habet. Saepe mares animos imperturbata Virago , Fcemineos animos vir quoque saepe gerit, An scelus, an feritas, an mollia facta virorum ZAn pietas sexus deterioris erit 3 Ahi pudeat mutare vices, maribusque puellas , Et nos foemineis Lmsibus esse viros. S. E OZ A BETHA post obitum suavem odorem
II. Pannoniae praelustris honos & gloria terrae , Quae vicisti animi nobilitate genus : re tumuli probat esse nouum fragrantia florem 3. Exciso remanet germine floris odor.
XIX. NOVEMBRIS. S. BARLAAMUS M. cuivi dextera ignis is thu impositum est, ut diis sper care videretur.
Et dextrae imposiait prunas & thura Tyrannus: Rite aram Pugilis sic facit esse manum.
196쪽
POETICUS Aliud. I I. Dextera, Diue, tibi fias rat, tibi dextera flagrat e Suffitu fragrat thurss, & igne flagrat: a XX. NOVEMBRIS.
S. Eo MVNDVs Anglia Rex M. cuius caput a Iugare Dania Rege amputatum lupus.. tutatus est.
Mortem, E dmunde , tibi furiis agitatus iniquis
Iam duro intulerat perfidus ense Iugar. Abiecti dumeta inter siluestria, .custos Praeclarus capitis cernitur esse lupus :Dumque caua funus tumulandum effertur in urna , Exululat tota bellua moesta via. Nempe ferae rabiem morEsque imitante Tyranno , In placida feritas desiit essic fera. Fertur in ora Iupi quondam transisse LycaonNunc hominum in mores transiit iste lupus.
PRΑΕsENTATIO BE ATAE MARIAE VIRGINIS.
V Ix bene tres numerat Virguncula trimula bru-Vix bene materno cessit alumna sinu: mas, Τempli adytum, placitasque petit perniciter araS , Victima placando non inhonora Deo. Sumite ecelestes habitantia Numina sedes, Sumite quod nostro maius in orbe fuit. . Namque suo late quae continet omnia gyro , Terra nihil maius quod dare possit, nabet . .
197쪽
Ad DD. IOACHIMvM &ANNAM II. Anna parens, seniorque pater, quibus aurea caeli Sylera felici prole dedere frui: Non erit haec vestri generis postrema propago , . Parturiet fructus flosculus iste suos. Vestra liche nullis sociata cubilibus, ambos Vos faciet magni Nata Nepotis Auos. iVnicus ille quidem, tamen unicus ille futuro S , Et qui sunt superat, quique fuere, Viros et
Et nusquam annorum per tot vaga sarcula, Natus Maior erit, maior Filia, major Auus. Vosque eritis vestra tantummodo Prole minores, Vestra sua Proles Prole futura minor.
XXI. NOVEMBRIS. S. COLVMBANus C. stratis matris minis Θblanditiis ad Christi militiam tendit.
Dilaniat mater sparsos sine lege capillos , Infestaque caput tundit an Ile manu:Et, Quae causa fugae3 clamat; quis, Nate, dolentis Postmodo solamen dulce parentis erit Z ... Haec & plura refert, voces dictante dolore, Nunquam turbidior visa fuisse parens. Tu tamen intrepidus per amica pericula victor Effugis, & Christi miles ad arma volas. Si quas te memorem media inter praesta lauros
Carpere, si palmam vel fugiendo refers
198쪽
S. C AE CILIA V. , M. iam nubilis eorpus cilicio domat.
1 Am dotem tardasque parat, iam stam mea mater Tibi a iam carmen connubiale canit. Caeellis hirsuto stringit sibi corpus amictu , Haec quoque Virgineis coetibus arma decent. Scilicet illaesi studiosa puella pudoris , Provida legitimos hac parat arte toros. Virginitas ut tuta suo seruetur ab hoste, Astringi zona nobiliore neqv it. CAECILIA Angeli aspectu, Angelus C a cilia
II. Cceellis Aligerum fixis aspectat ocellis , Visa verecundo Caelitis ore capi. Caecilin auscultat pariter coelestis Ephebus, Dum vocale manu praepete pangit ebur. Dispariles, pariles-ne vocemῖ capiuntur ut Erque: Illa suis oculis ; auribus iste suis.
Euangeliorum librum in sinu gestat. III. Credita nobilibus diuina oracula Iibris, Condis in arcano cauta puella, sinu, Quis modo Palladias Sophiae tibi deneget artes Cur pluteus, pectus bibliotheca tuum est.
199쪽
Quam tibi sint cordi sacrata volumana, monstras Haec cum sub medio corde locanda putes, sub medio corde locanda putes, Triplici vulnere saucia moritur. .
Vulnere tergemino ceruix fuit icta Puellae: Ieia quidem, sed non victa Puella fuit. XXIII. NOVEMBRIS, S. CLEMEN s summus Pontifex, ad cuius preces Agnus fontem pede elicuit. SAcrorum Antistes summus, cui nobilis album
Infula tergemino cinxit honore caput: Euxini procul exul abit trans aequora Ponti, Visus ubique sui nominis esse memor. Nam nullus cum rura liquor, faucesque rigaret, . Aruaque torreret Syrius, ora sitis: Pronus humi geminas tendens ad sydera palmas Supplicat, & riguae munera poscit aquar. .
Vix bene supplicibus pulsauerat aethera votis, Finieratque suas vix bene lingua prece S : Ecce tibi insolitum, & cunctis laetabile monstrum Effossam pedibus sufficit Agnus aquam. Credula gens Valum, fallique & fallere docta, Bellerophonteum quid celebratis equum Elicuit volucri nullos equus ungue liquores :Agnus erat placitas qui pede fodit aquas.
200쪽
o Ad D. CLEMENTEM. II. Et sitit, & facrae purgari 4spergine lymphae, Quae te circumstat, plurima turba petit. Ne desint quibus ora rises , & crimina lustres , Dat famulas geminis usibus Agnus aquas. Ad Tortorem, qui appensa ad collum anchora Diuum CLEMENTEM in mare deiisit. III. Praegrauis innocuum cur deprimit anchora collu . Alterius ceruix digna monilis erat. Quae mersura suo tibi pondere u ita natantem , Haec erit in mediis anchora suber aquis. Aliud. IVα
Non hae mole Fides quatitur, quae pendula collo Martyris, in medias aequoris ivit aquas. scilieet ut sessas firmat grauis Anchora naue S ;Αnchora sic solidam fulciit ista Fidem. XXIII. NOVEMBRIS. S. C L E MENs Episc. Metensis fato functum
Indignum mors ausa nefas, tibi, Diue, sodalem Tollit, inexpletam falce secante colum: At pastoritio corpus quo tangis inane, Territa Parca procul cessit abacta pedo. Quis modo tam timidae paveat formidine mortis , Quae baculo lauiter percuticnte fugit