Annus sacer poeticus, siue selecta de diuis caelitibus epigrammata in singulos anni dies tributa, duobusque tomis partita. A R. P. Petro Iusto Sautel, è Soc. Iesu lucubrata. Ianuarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Iunius Tomus secundus. Iuliu

발행: 1665년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

211쪽

ANNUS SACER De eiusdem tua.

Lysippus digitos, Phidias labra, Iumina Mentor, Praxiteles humeros finxit, & Ora Myron. Parte tamen meliore sui Petrus indiget: o quis Chrysologi vocem, qui mihi redd at, erit EAd opificem. . III. Praesulis exanimes retulit tua dextera vultus, Os mutum est, reticet lingua, labella silent. Sculpere vocem, opifex, Vocem si pingere postes, Tu Phidia maior, maior Apelle fores. Eius ti Di sententiarum nitore: illustres. IV. Multa tuae rutilet licEt indita gamma Tiarae Crebrior est libris indita, PUe, tuis. II. DECEMBRIS. S. FRANCIs Cus XAVER Ius Indiarum AJο- stolus funiculis crura adstringit.

Solvite Coelicolae, religatos solvite funes, Crura quibus strinxit mollia dura manus. Qui maris & tantum debet telluris obire , Hunc male nodosa compede vincla ligant. Ad sacrum Amorem. II. Improbe Amor, tenso corpus quid fune fatigas 3 An tacitum indagas hac vafer arte scelus 3 Nil opus est torquere reum sua facta fatentem,

Tesprohibent leges, id pia iura vetant.

212쪽

ΡΟΕΤΙCVS. , 2CIAt quem tendiculis, fidibusque tenacibus arctaS, Sponte reum qui se confiteatur, habes. S. XAVER Ius horrore obbo a sibi dormienti

Veneris, sanguinem eiectat. III.

Diue, tibi obiecta Veneris per somnia larua, Naribus erupit fusus, & ore cruor. Dic age, cur Cypridis quae spurca affinxit imago , Imbuerit liquidus turpia visa rugor Scilicet antὁ habuit reliquos Venus una colore S ;Solus hic in Veneris defuit ore color.

De eodem argumento.

I V. Sopitum aggreditur, vigilem quem Cypria pellex, Nullo unquam potuit fallere visa ὸolo. At neque sopitus cessit fallacibus umbris, Sed Venerem solo sanguinis imbre fugat. Naucrium vigilem superare quis audeat hostis, Si palmam somnli vinctus ab hoste refert

De eodem argumento. V

Franciscum aggressiis placidi sub imagine somni, Cypridis ignauum se puer esse probat. Nempe puellus iners in bella lacessere fortem Non ausus Pugilem , diim vigilaret, erat.

D. X AVERII exantiati labores. VI. Et flammam & motum, Francisce, viaeque labores, Et geminus prorsum caetera solis habes.

213쪽

Surgis in oeciduis, in Eois occidis undis rHoc unum Soli te vetat esse parem. Indica lingua lauarus contionatur. . VII. Dum loquitur tua lingua sono , tua dextera gestu ;Dextera plus visa est, quam tua lingua loqui. Nam quae circunstat numeroso concio coetu, Dextra audit, fusos cernit ab ore sonos. ordo Quod genus hoc monstri est Z quis reru incognitus Turba frequens oculis audit, & aure videt. X A v E RII pectus sacris delitiis exundat.

Xauerius sacros dum ventilat aetheris aestus, Pectoraque alterna laxat aperta manu :

Prodiga suspiciens lacrymoso sedera vultu, Dicitur haec querulis verba dedisse sonis rAh Deus t ahi satis est, nimis ubere deficit haustu,

Mens mea deliciis non satis ampla tuis: Vobis, deliciar, cur non licet esse minores Cur mihi majores non licet esse sinus Iactam in iratum mare Crucem a Cancro recipit. IXa Dum procul extremae petis intermundia terrae Quo Phaetontaeis vix datur ire rotis rNox atra inuoluit nitidum caligine solem, Intumuit subitis aequoris ira minis. Nec mora: compositas Crux jacta coercuit undas ;Crux, Francisce, tuae duxque comEsque viae.

At simul optatam tetigit pia puppis arenam ;Qui referat pignus nobile, piscis adest, Et vitale gerens ora inter hiantia signum, Xauerij notos detulit ante pedes.

214쪽

ΡΟETICUS. 2OVI Cancer, superosque inter non vltimus ignes , I, refer obsequio pr mia digna tuo. Nam veteres augere faces tu gignior illo es, Quinumerosa inter sydera nomen habet.

Tempestates sedat Crucis signo.

Xauerius sacrum demisit in aequora signum; Dum mouet iratas ventus, & unda minas. Protinus AEoiij tenuere silentia fratres ;Nempὶ timent visam, quam meruere, Crucem, D. X A VERI vs uiua calce sepelitur. XI.

Aggestum est tumulo quid calcis inutile pondus, Ut super exesis carnibus ossa forent tXa uerius calce injecta si posset aduri, Ignibus exustus jam foret ille suis. III. DECEMBRIS.

S. ΤHEO DYLus C. relicta Aula Theodosiana, columnam Edessa triginta annos incolit.

Nobiliu attigerat culmen Theodulus honorum, Inclyta foecundo quos parit Aula sinu: Sponte tamen vanae peri ius inania famae Murmura, se titulis abdicat ille suis. Pretcelsamque premens tricena messe columnam, Despicit exiguam nubilus hospes humum. Quem pede supposuit, toto sublimior orbe, Sydera contiguo vertice penὸ ferit. Iure potentum apices rides, nouus incola, Regum sEt strepitum,& fluxas, futile pondus, Ope S.

215쪽

xo ANNvs SACERQuicquid enim vastus gremio complectitur orbis, Punctum est; vel puncti sectilis instar habet. IV. DE CEMBRIS. S. ANNO Episc. Solaniensis sub ipsam mortem

Deiparam Virginem enixe implorat.

DV M suprema tui te funeris hora vocaret; Auxilium magnae Virginis, Anno, rogas. dereae limen cum sis subiturus in Aulae, Pulsanda est summi Ianua saera Poli. IV. DECEMBRIS. S. BARBARA V. , M. barbaro patre insequente, rusis sponte hiantis sinu excipitur.

Aggredior bifidi miracula peruia saxi; Dum fugeret patrias Barbara salua minas. Namque ubi clausa vident rigidi praecordia patris ιDiduxere suos saxa miserta sinus.

Ad D. BARBARA M.

Diua, erecundi Iaus illibata pudoris, Gemmaque virgineos inter honora Choros; Da veniam, si forte rudi te dixero versu ;Carmina conuenient cautibus ista tuis. Dura salebroso canitur si carmine rupes; 'Ιn duris salebrae rupibus esse solent.

216쪽

Ad Eandem. III. Rustica Musa tuas memorabit, Barbara, lauros: Materiae quadrat rustica Musa suae. Dextra nouercali te patria laeserat ictu; Te quoque jam vatis laedet inepta manus. Nec Vatis mucrone manus, nee nuda parentis, Scilicet hic telo laedet, & ille stylo. Qui mea cunque legent incondita carmina; dicent;

Barbara materies, barbarus author erat. Spreio Musarum auxilio D. BARBARA Minuocar Poeta. , IV. Non voco ter ternas, mendax Parnasse, Sorores ;Ter ternas superat Barbara sola deas. Non ego Maeoniam temerarius ambio venam ;Est melior modulis altera vena mei S.

Quam pater impacto feriit tibi, Barbara, ferro,Hqc facit ad numeros unica Vena meost. Petra mi hi Parnassus erit, quae tacta dolore, Dicitur in patulam secta fuisse viam. scilicet ut bi jugo rupes foret aemula Pindo, In geminum rupes scinditur una jugum. Ad Rupem cuius in sinu excepta es

Opportuna silex profusi tutela pudoris, Haec inscripta tuo limine verba feras :. cum patrium fuseret festina puella furorem ;Marmoreos subiit sponte recepta sinus. Mutauere vices ambo, DXsimque, paterque, . Ipse pater saxum, saX a fuere pater. . Κ K V

217쪽

1 ε A. NNUS SACER D. BARBARA a suo parente mactatur. VI. Quales pura inter dum sedera, Phosphore, fulges; Et nitidum violant nubila nulla polum :Talis erat reliquas inter, pia Barbara,Nymphas, Talis Martyr ij laude decora nitet. Huic solus teneris cor Christus ab ungui3us ussit, Ille fuit spretis Sponsus, amorque procis; Quam dis imperio genitor prohibebat iniquo; Ne vellet lecto coelibe Virgo frui: Quem suror immanis perduxit, ut impius ultor

Demeteret Natae colla, caputque sua .

Corporis illa quidem vinclis exuta tetendit Ad superas,Turba Coeli te cincta, plagas. At Deus omnipotens sceleratum ad lurida patrem Tartara, vibrato fulminis igne, rapit. Ille Erebo dignus, digna haec fulgentibus astris :Sic meritum petiit nata, paterque locum.

Ad Dioscorum impium parentem, v II. Infelix genitori bifido crudelior antro, Tu-nὸ potes duris durior esse jugis

Exclamare libet, Crudelis, barbare tortor, Αχigida proli parcere,disce petra. Ad D. BARBARAM da eius nomine. VIII. Barbara, quam decorant meliores nomine mores ;Quae nihil incultae rusticitatis habes e

Cur Dia barbaries indit sua nomina Debes Mitis ab Hiblaeis nomen habere fauis. Vt Ducibus deuicta suis dedit Africa nomen: Barbaries nomen sic tibi licta dedit.

218쪽

Aliud.

Duritiem gerit ipse parens sine nomine duro et Tu sine duritie nomina dura geris.

Vt dispar sibi nomen habet, quae pareere nescit, Parea tibi dispar sic quoque nomen habes. Rupes duas in partes scissa. XI. AEquor Erythraeae Moses ubi percuIit undae;

In bifidas abiit sectile marmor aquas :Virgo pium marmor fracta compase resoluit; Dum fugit immeritam patre minante necem. Virga & Virgo pares bipatentia marmora scindunti Virga sali secuit marmora,virgo Coll. Ad D. BARBARAN. XII. yarbara, pone metum, natiui oblita rigoris, Excipit hospitio te caua petra suo. Ipsi, quis credat 3 lapides mitescere discunt ;Vnicus indocilem se probat esse pater. Virgo barbara

XIII. Dum formosa sui venit in discrimen honoris alius o utinam barbara 'irgo foret lΚ a 'I

219쪽

D. BARBARA a parente in obscurum earcerem; compingitur.

XIV. Antὸ tenebrosas subiisti carceris umbras ;Quam caderes patria, Virgo, perempta manu. . Sic grata bis luce cares : sic ira parentis Abstulit aethereum bis tibi, Diva, diem. D. BARBARA eaeleste epulum monentibus seque inuocantibus procurat. XV. AEthereae quicunque cupis sacra fercula mensae,. Ante tuos claudat quam Libitina dies :Supplicibus Virgo poscenda est Barbara votiS; Non erit haec votis barbara Virgo tuis. D. B A R B A R AE Epitaphium. XVI.

Tu quicunque piae iachrymaris fata pueIIae;

Fac memor inscriptaS praeferat urna noras:

Hic sacra defenso jacet hostia caesa pudore ;Hostia defenso si qua pudore jacet.

Poena calybs; turris carcer ; pater ipse peremptor; Mors votum; Martyr Barbara; clausa pudor. Ad D. BARBARA M. XVII.

Diua, inter reliquas longὰ celeberrima Nymphas; Lucida Virgineugemma, decusque Chori. Obtusis hebetata vides epigrammata dictis , Nuque, quod in nostro carmine pungat, habes. Causa subest, praeacuta nocent: qua lactea tortor Colla secat, nimium cuspis acuta fuit.

220쪽

pOΕΤICVS. 2D Vt mihi carmen hebes; quo te pater ense trucidat, O si o utinam sie foret ensis hebes l

V. DECEMBRIS. S. SABAs Abbas leo diem aselio suo custodem procit.

DV M tacitae Sabas per amica silentia syIux,

Coelestes tota mente voturat OpCS.

Alternante leo coram se poplite sistit, Et medicam Ascetae postulat aeger opem. Nec mora: pressantis solo medicamine dextrae, Liberat aegrotum tabe latente pedem. Ille pavor nranorum, formidandus que satelles, Qui reliquas domino territat ungue feras ;Incolumis. Medico soteria protinus offert; Et sore se famulum, tempus in omne, Vovet. Obsequium admisit Sabas famulare leonis ;Inque vicem fidum. se quoque spondet herum. Custodem ergo suo Senior pr fecit asello ;Nec fusit id munus, bellua tanta, leo. Cum primum exoritur Titan, ad pascua ducit, Rugituque auidos terret, de ungue lupos. Tardigradumque animal claudit villosus Agaso, Dum redit exiguam, nocte jubente, domum. Sic memor acceptae leo cernitur esse salutis ;Et docili gratam soluere mente vicem.

Ahi pudeat mortale genus feritati si ab ipsis Quisquis es, ossicium reddere disce feris.

SEARCH

MENU NAVIGATION