Annus sacer poeticus, siue selecta de diuis caelitibus epigrammata in singulos anni dies tributa, duobusque tomis partita. A R. P. Petro Iusto Sautel, è Soc. Iesu lucubrata. Ianuarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Iunius Tomus secundus. Iuliu

발행: 1665년

분량: 274페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

221쪽

a Io ANNUS SACER

Aliud. II. Vrbibus ὁ mediis quamuis lagitiuus abesset, Reddidit urbanas exul ab urbe feras. Sitiens aquas e Rupe educit, ct illasus ardentem caminum subit. IM. Elicis auritas bifidis e rupibus undas,

Ut releues saeuam, quae premit ora, sitim. Praeterea accensi subeuntis in ima camini, Visa est contiguae parcere flamma togae. Τe memor e siceis educere flumina saxis, Fortὶ tuas timuit callidus ignis aquas.

VI. DECEMBRIS. S. NICOLA Vs Nise. Myrensis adhuc infans, diebus Mercuris is Veneris lacte abstinet.

TEmporibus pressare negat puer ubera certis Et liquidas,uoluit quas dare mamma,niues.

Sarpὸ parens dixit, Mi pupule, suge lapillas ei

Materno plenos nectare fuge unu S. Suge, iterum repetit, major cum accesserit aetas, Tempus erit placitis abstinuisse cibis. Nil tamen a tenero nutrix exorat alumno 3Siue sit illecebris, siue sit usa minis. Sed quibus esuriem tulerat puer antὸ diebus sFert ingustato virque, senExque cibo. Pupulus intacta ceIebrans j eiunia mamma, Instruit aetatem, caeca Iuventa, tuam. Te que monet primis mores secteris ab annis;

Quos tibi, dum senim te premet, esse voles. '

222쪽

POL TICVS. Mr Tribus puelit quas egen in pater prostituere parabat: dotem tribus noctibus furtim per fenestras

immittit.

II. Sponsus adest, sponsasque petit cum dote puel Ias; Nil dotis genitor, quod numeretur, haber. Ergo procis vulganda, ipse lenone parente, Moerebat vacua terna puella domo. Resciit id Praesul, sortEmque misertus egenam, Non tulit indignum, patre patrante, nefaS. Noreisque obscurus tenebris, ter limina lustrat ;Ter pluuias nimbo diuite spargit opes. At ne fortὸ piam quis nouerit arbithr artem, Furtiuam dederat caeca fenestra viam. Quid trepidas, visoq; manum quid subtrahis auro Pande tuo S, moneo; pande, puella sinus. Nullae hic insidiar, dolus est in munere nullus :Nullus in hoc turpis Iuppiter imbre Iatet. Aliud. III. Virginibus non sole palam largiris egenis;

Sed nox obscuro te tegit atra sinu. Frustra oculos vigiles, Praesul, tua munera ce Ias;

Tot vigilant oculi, quot super axe faces. Ad D. NICOLAVM. IV. Thesauro furtim redimis praesente sorore S, Prostituit pacto quas suus aere parens. . Clamque fugis laritans, vi te auri nemo datorem, Sed mage raptorem quilibet esse putet.

223쪽

Morienti Coelites occurrunt.

Decursae permensus erat data tempora Vitae, Dum pius e tertis Piaesul in astra volat. Ne nulla stipatus eat super aethera pompa, Adfuit e superis obuia turba Polis. Coelicolum occuiret pariter tibi coetus olorum, Si quo Praesul iit tramite, junctus eas. Ex eius tumulo salubris aqua emanae. v Ι. Diue, procul tristes, examina pallida, morbos, Ire jubet stimulo quae fluit unda tuo. Quae reprimit lethique gradu, falcemque Sororum, Quilibet hanc vitae dicere possit aquam. VII. DECEMBRIS. S. AMBROsrvs Mediolanensis Episc. in euius infantis ore apes mellificant.

sopierat blandum nutricula dulcis Alumnum,

Et somnum arguto molliter ore dabat. Ecce tibi tremulae resonans stridoribus alae, Rauca volatilium turba vagatur apum: Et cunas armata phalanx, Pupsque sonorum Praesidio cingit circumeunte torum. Non segetem hortorum curat, non vellera florum,

Non thyma, Cecropij fertile germen agri; Nam suaves Zephyroru animas , Coelique Laliuam, Et sapida pueri libat ab ore rosas. Inque suae pretium praedatrix Marba rapinae, Condite infusis oscula plena fauis.

224쪽

Melle peregrino non eget iste puer. Nam cum lingua sonos dederit, mirabit ut orbis, His nectar vestro dulcius ire labris. Mel AMBRos II in eius libros transfusum, II. Diim genitrix agitat Ieni cunabula motu ;Et puero somnos voce, manuque ciet: Coetus apum vacui circum laquearia tecti, Cernitur in longas ire redire moras :Dumque putat duo labra rosas, duo lilia malas; In pueri malis institit, inque labris. Mellificas volucres decepit amabilis error ;H1mula sunt malis lilia, labra rosis. At postquam gemini se floris imagine lusam Cernit apis, propera se rapit inde fuga.

Non tamen inde suum prorsus rapit inuida nectar; Nam cond1ta pio nectare Scripta madent.

Vel labris apis est, vel visa insidere libris ;- Ante labris ι sed nunc inside t illa libris.

D. AMBRos Ius melles eloquentia. facundus.

Dulee tibi Ambrosia,dulce est tibi Nectare nomen, Dulcior ipse tuo nomine, Praesul, eras. Dum populo loquerere, favum tu mellis in ore, . At gerit auditor mellis in aure favum.

225쪽

. D. AMBRos Ius Orpheo similis. IV. Hune Suadela suis puerum dea fouit in ulnis; Fouit in ambrosio casta Minerua sinu. Nimirum exΤllis traxit complexibus infans, Eloquij largas melle fluentis opes. Hinc animos pellace potens sermone triumphat Sive stylo molit vincere, siue sono. Threicius Vates vocum modulamine traxit Saxa ; sed iste hominum saxea corda trahit. Idem Nemro facundior.

Tantum habuit Nestor mel, dum Ioqueretur, in ore; At puer iste, prius quam loqueretur, habet. THEODOSIvM Imperatorem aditu templi

arcet.

VI. Augustus penetrare saeras dum nititur Ades , Antistes vetita non sinit ire via. Nam licEt instillent succum, mellisque saporem a

Insuper ambrosias armat acumen apes.

Vt simul instructa est & melle & cuspide,nouit gere, sed pariter pungere nouit apis, Theodosius sua demissione maioria VII.

Pronus humi dum templi aditum Theodosius orat, Utque sacrae pateant, atria clausa, fores; Conspexit caput ipse suum, tunc Maximus orbis, Prostratum magni Praesulis ante pedes. .

226쪽

ΡΟETICVS. 2Sub Jidit oppositae Caesar Diadema Thiara': Subdidit intrepido Remia Sceptra Pedo. Dignior est summi nunquam mihi visus honoris,

Quam summo diim se deiicit ille loco VIII. DECEMBRIS.

VIRGO DEI PAR A sino labe concepta r e Speculum sine macula. Sap. I.

PRimaeui coneepta nites sine labe veneni, Nec tibi quae reliquis, turpis origo fluit. Ir nullus sine nube dies, nec libera naeuis Cynthia, nec maeulis Sol caret ipse suis. At tu, Virgo Parens, genialis libera noxae, Syderibus longe purior una micas.

Sunt tamen ingenita qui te contage notatam, Dum tua te Genitrix concipit, esse velint. Qui maculas cernit, vitreum dum consulit orbem,

Has sibi, non speculo credet inesse suo. Quae est ista quae progreditur quasi aurora

consurgens Cant. c. II. Quam dispar nitidae vetus est Aurora Mariae tVtraque dissimili cernitur orta modo. Illa rubros maculat nebulis nigrieantibus Ortus, Vnica conceptu est pura Maria suo. Et meritor nam prima diem mortalibus affert, At melior terris asseret ista Deum.

227쪽

Quasi palma exaltata. Ibid. III. Labe sua reliquos onerat graue pondus Adami, Palmam oneri culpae succubuisse, nefas. MAR1A sine labe concepta. IV. ἄDicite, cur nullus, reliquos qui corripit, ignis Arsit in intacta virgine λ fomes abest. Aliud.

Pressit humum teneris nondumVirguncula pIantiS Tartareum oppressit cum Stygis it Ia caput. Calcando praeuerte trucem Velociter hydrum, Ne necet affatu te prior ille suo. Seotus illibatum VIRGINIS conceptum propugnaturus, ad statuam illius procidit, qua moto capite opem annuisse dicitur. VI. Nativae exortem Iabis dum, Scote, Parentem, Ad pugnam fiden ses Vt tuearis, abis :Patronas de more Cliens procumbis ad aras,

Stant ubi Phidiaca signa polita manu. Saxea demissiim caput inclinauit imago,

Vt certam annueret flexile marmor Opem. Perge audax animi: neque enim locus esse timorii am datur: ipsa suam dant ubi saxa fidem. At vobis, quibus est longe sentcntia discors, Qui primum inficitis labe nigrante decus :Nὶ veterem verax expellat opinio mentem,

Durius illo ipso marmore pectus erit.

228쪽

IX. DECEMBRIS.

S. NECTARIVS C. Arvernorum mentes Christi Fide excolit, idque magno prouentu.

HIc ubi celsa suas Aruernia surrigit arces, Et multo late scrupea colle tumet, Nectarius Latia Flamen digressus ab Vrbe, Diuino coeli Nectare corda rigat. Vix oediis sit habenda fides, quibus ille maniplis, Et quanta cultor messe superbus eat. Pingue solu, semenque ferax, gnauusque colonus, Signa secuturae fertilitatis erant. At quicunque pari desudas cultor in agro, Par tibi si labor est, par quoque mellis erit. X. DECEMBRIS. S. M E M N A s M. oculis priuatur.

CAEcuS eras, nam cruda manus furialiter hausit Lumina, quae geminis emicuere genis. Non tamen a primo virtutum tramite flectis, Quanquam oculis orbus progrediare tuis. X. DECEMBRIS.. S. E V L A L I A V. 9M. cuius ex ore, cum inflammmis expirasset, visa es abire eoru-ba : eiu uetumulum nives intempestiuae texerunt.

Vix tibi sol geminos denis superaddidit annos, callaici Lydus nobile, Virgo, soli,

229쪽

di s ANNUS SACER.

Tum sexu , & teneris longe generosior annis, Proteris Heroo numina bruta pede: Damque auidos bibis ore rogos, tuus aurea coeli

Sydera, vectanti spiritus igne subit: Et niue candidior, nitidis argentea pennis, Ire tuis visa est pura columba labris :Quoque sepulta loco es, mirantibus aetheris iniis, Explicuere suas vellera lapsa nives. Et nix & niueis ales nitidissima pennis, Certa pudicitia: sisna fuere tuae ζ ., At licet albescant & nix, & Chaonis ales, Candidiore tamen, Virgo, pudore nites. De ni ibin S. EULALIAE sepulchrum tegentibud II. Ubduxere locum, quo Virginis ossa jacebant, Vellera deciduae prodigiosa niu IS. Interitum relicuis nix altera floribus infert: Nix haec virginei nuntia floris erat. S. EULALIA Virgo duodennis pro Christo

moritur.

III. Si palmae, & teneri numerentur Virginis anni, Palmarum numeru S, credite, major erit. Alcides duodena refert ex hoste trophaea: Herculeum superat penὸ Puella decus.

230쪽

XI. DECEMBRI S. S. DANIEL Stylita diuturnus columna

Coelitibus Daniel ipsis conterminus hospes, Suppositam cel1o sub pede ridet humum.

Erecita natura parens hunc stare columna, Vsque videt noctes, & videt usque dies. Et prope ter denus dum circumuoluitur annus, Nulla fames torsit viscera, nulla sitis. usqua est Supra homines, supraque hominum mortale quod Perstitit Orci ingens terror, amorque Poli. Dumque pruinosum caput inter nubila condit, - AEthera vicini verticis urget apeX. Non erit auxilium valido quod ab Hercule poscat, Qui graue stelliferi sustinet axis onus. Ipse Polum poterit Daniel fulcire labantem, Si trepidet tanto pondere fessus Atlas. XI. DECEMBRIS. B. IvvΕNIs AEGYPTIVS AN ONYMus M. argenteo loculo inclusus oleum sudat.

XII. DECEMBRIS.

QVid saeua instruxit tibi dura nouacula dextra Dic age,poenarum cur noua monstra paras Martyr odoriferum post funera sudat olivum , Ut Christi Athletam scilicet esse scias.

SEARCH

MENU NAVIGATION