Memoria Gerardi Sandifort medicinae doctoris et in Academia LugdunoBatava professoris, defuncti die XI M. Maii 1848

발행: 1848년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

s in quo viro prorsus incomparabili perfectissismum et omni numero absolutum natomi clari exemplum viderunt aequales, admiratur aetas nostra, admirabuntur posteri. Sive enim praestantissimam, qua Albinus excelluit, cogitemus secandi et explorandi methodum sive oculos et animum advertamus ad splendidissima, quae

Academiae nostrae supersunt, a viro Clarissimo

sabrefacta, specimina anatomica sive elegantissimas, quibus res suas illustravit, inspiciamus picturas, tum ab Admiratio vivis coloribus expreSSas, tum praesertim a Wandelaario aeriincisas et a nemine superatas Sive accuratissimam et concisam, qua usus est, cogitemus scribendi rationem, ut vix verbum abundare aut Supervacuum esse videatur; sive tandem ad res ipsas attendamus ab Albino primum detectas, aut melitis exploratas et accuratius descriptas, in singulis et omnibus profecto iustissimam h bemus viri Clarisiain laudandi et suspiciendi Causam. Quaecunque enim Albiniana sunt, magnam prae se ferunt excellentiam et persecti nem, singula admirabilem et harmonicam declarant conspirationem et ad ipsius Naturae fidem prorsus efficta sulit, ita ut non magis in Albini

artificiis, quam in ipsius scriptis, lumen iis rat

12쪽

ordo, et ut in utrisque pulcri sensum et amorem veri videamus expressum '. lam vero ad e quisitum hoc et illustrissimum Albini exemplum

sese totum composuit et mentem suam efformavit

Sandisortius. Quid quod utrique, praeter industriae fructus, multa quoque ortunae bona suerint communia. Uterque patres habuerunt in Μedicorum ordine Prosessores et summa cum laude in Academia Lugduno-Batava docentes; uterque ex patris sui institutione plurimum profecerunt et adeo laudabiliter academicis studiis functi sunt, ut summos in medica arte honores, sine praevio examine et disputatione inaugurali, honoris causa suerint adepti uterque, acadminicis studiis vix absolutis, duorum et viginti annorum aetate, natomiam in hac Academia docere coeperunt, primum Lectoris titulo ornati, sensim deinde ad stationem altiorem promoti. Plura sunt; nam in singulorum statione hoc

quoque notabile est, quod uterque per plurimos

annos primum solam Anatomiam, deinde autem, sive missa hac sive retenta, hysiologiam corporis humani prosessi sint tandem utrique viro Clarissimo licuit ad senectutem pervenire et cum honore vita defungi Attamen de hac externa vitae conditione, quam Albinus et Sandi.

13쪽

sortius habuerunt communem, vix mentionem

fecissem, nisi coronidis loco addere possem, suppari eosdem suisse ingenio, insatiabilem in

utroque notatam SSe corporum naturalium,

vegetabilium non minus quam animalium, explorandorum cupiditatem φ), non mediocre, sed prorsus eximium utriusque misse artium elegantiorum studium et in artifices ipsos favorem ', et vero, ut rem paucis absolvam, prorsus eamdem sere, aut certe simillimam, utrumque habuisse discendi, docendi et scribendi methodum. Sin autem quaeratis, quomodo fieri potuerit, ut Sandisortius, qui Albino aetate longe inferior sui et quem sola patris institutione anatomica usum esse constat, Albini tamen mentem et in artificiis methodum proxime assequi potuerit, hoc igitur si miremini, teneatis velim, viros doctos et in genere suo excellentissimos non solum, quamdiu vivant, institutione sua prodesse et ut plurimum praeclaros insormare discipulos, verum iisdem hanc quoque contingere felicitatem, ut post mortem etiam aliis vivere pergant

et illustre, quod posteri imitentur, in scriptis suis relinquant diligentiae, sagacitatis et doctrinae exemplum. Ubi igitur Albinus ab Anatomia publice docenda destitit, ob infirmam corporis

14쪽

valetudinem, laborem sibi quodammodo levari cupiens, minime interiit ipsum scholae Albinianae ingenium. Qui enim in hac artis parte,

anno 1745, instauratori scholae successit, fraternatu minimus, Fridericus Bernardus Albinus eximium et prorsus unicum, quod in fratre et praeceptore, quo octodecim annos minor suit, admiratus erat exemplum, ita secutus videtur et imitatus, ut in schola anatomica Leidens tunc quidem mutata fuerit docentis persona, minime auten indoles atque ingenium. Quem autem utriusque Albini tum discipulum tum successorem suisse novimus, duardus Sandisortius, insigne suo tempore Academiae nostrae lumen et ornamentum, universam Albinianam methodum atque doctrinam adeo Ssecutus erat β), ut anatomicae schola Leidensis famam non solum vindicaverit, sed vel maxime auxerit et amplificaverit. Quapropter non adeo mirabimur, si iuvenile Sandisortii nostri, quem nunc lauciamus, ingenium ex hac paterna disciplina multum profecerit et iam mature imbutum fuerit et excultum plerisque iis dotibus, quibus ad excellentiam in rebus anatomicis praesertim opus est. Qualem vero natomiae Doctorem in hac nostra Academia sese praestiterit Sandisortius,

15쪽

Θ communi fero omniuiti Ortim, qui viri Clarissimi institutione usi sunt, testimonio et Con- Sensu apparet. De eo quippe ita inter plerosque Convenit, ut vix unquam ullius audita vox sit qui dissentiret, Sandisortii natomi tum exemis plum tum institutionem vix satis posse celebrari. Nec mirum. Si enim in praeceptore requiras, ut vel voce sua vultuque declaret singulare studium atque amorem, quibus disciplinam suam prosequitur, in Sandisertio utique clarissimum

huius rei exemplum nobis cernere licuit. Quoties ego hunc virum, et meciam sexcenti alii,

audivimus, in ipsis hominum ossibus, a quorum explicatione fieri solebat initium, praesentes sossas, rimas, foramina, PUPhyses, processus, spinas, cristas, lineas asperas aliasque res, quae quidem minutissimae esse videntur, sed intellectae summam habent utilitatem, eo sensti et animo discipulis indicantem, quasi horum oculos in pictura quadam ad lucis umbrarumque pra stantiam, aut ad gratam colorum formarumque varietatem converti cuperet Quoties musculi aliusve partis pulchritudinem ex intimo animi sensu sic celebrantem audivimus, ut licet subinde quis auditorum clanculum subrideret, quominus enim unquam aperte fieret, obstabat

16쪽

summa dilectissimi praeceptoris veneratio, Omnes tamen admiraremur animi alacritatem, qua vir l. res retractabat centies explicatas pSin autem, ne in solo cortice haereamus, Sandiserti cogitemus in artificiis anatomicis exempliana, neutiquam an dubium est, quin nequeamus habere praestantius Anatomiam quippe magis ex corporibus ipsis, quam ex script rum libris, aut figuris arte paratis, petendam esse opinatus, sibique persuasum habens, pamtes omnes, quoad eius fieri possit, recentes et simpliciter praeparatas esse considerandas, adeo praestantem, diuturna potissimum exercitatione excultam, sibi comparaverat incidendi methodum, ut vix naturae magis congruam aut ad

singulas partes simul oculis exhibendas aptiorem cogitare possimus. Quid quod ab arte ea, quam

mortuo ut lacerrationem vocavit Celsus, minime omnem abesse elegantiam, concinnitatem, nitorem, exemplo suo probaverit pod hoc autem persectissimum praeceptori exemplum, quod non minus compendiosa eminebat simplicitate, quam accuratissilia diligentia, optime sese Conformare potuerunt discipuli, utpote vir Cl. opportuno anni tempore, parte quaScunque Oi poris, quarum sedem positum, ordinem Omnem-

17쪽

quo saguram in scholis erat explicaturiis, idem ipse praepararet iisdem horis, quibus moderabatur ipsas discentium exercitationes anatomicas, in quibus praestantissimum scientiae huius discendae praesidium positum esse sciebat, cuius quippe accurata cognitio mirifice promoveatur,

si singulas corporis partes ubique possint discipuli usurpare oculis, et vel contrectare manibus. Ut Sandisortii exemplum, sic academica quoquo viri CL institutio futuris,edicis plurimum prosuit. Nam si quaeratur, quale fuerit sch larum anatomicarum, quas Saridisortius habebat, ingenium, nullus dubito, quin declarem, eas quam maxime excellulas tum insigni perspicuitate, quam nem in docentibus parvi faciendam

esse existimaverit, tum grata rerum varietate,

qua, ubi inoderata fuerit, mirifice discentium promoveri potest attentio. Itaque in anatomicis,

ut vocari consueverunt, demonstrationibus San-disortius saepissime, tamquam is παροδευ, bcendi argumentum sumebat aut ex Anatomia et Physiologia comparata, quae Vocantur, aut ex Anatomi chirurgica, quo nomine insigniri constat doctrinam istarum regionum corporis, quarum notitia ii praesertim indigent, qui in cognoscendis et curandis herniis, luxationibus morbis

18쪽

arteriarum aliis lii proficere cupiunt, aut etiam ex pathologicis ex sympto malologia praesertim

et iiiversa morborum organicoriam doctrina,

aut tandei ex disciplinis medicis aliis, quoties sic discipulorum scientiam augeri posse aut magis fructuosam fieri opinabatur. Non ideo mirum, si hisce scholis non solii in diligentissime inter merint iuvenes studiosi, ad Medicorum scholas praeparandi, sed easdem quoque ut plurimum frequentare perrexerint ii, qui iam in eo erant, ut stadium academicum brevi absolverent. Praeter anatomicas scholas, Sandisortius quoque physiologicas habuit. Quae si non eos Semper, quo Potuissent, tulerint fructus, equidem formam inagis quam ingenium, accu-ndam esse opinor. Si quis enim hac seculi luce, et post artem, qua libri, cogitata hominum continentes, facillimo negotio multiplicantur et ad plurimorum notitiam perferuntur, dudum inventam et persectissime excultam, si quis, inquam,

hoc tamen tempore, pensa academica Coram auditoribus de scripto legere pergat, huic utique

metuendum est, ne aut in tarditatis atque inertiae, quae tamen a Sandi sortio longissime abfuerunt, suspicionem incurrat, aut displiceat

discipulis, qui loquentis potius et disserentis

19쪽

quam legentis et recitantis vocem audire cupiunt praeceptoris. Quapropter maxime dolendum est, Sandisortium in docenda Physiologia non eamdem adhibuisse libere disserendi methodum, qualem sequebatur tum in anatomica institutione, tum etiam, quoties in schola physiologica ipsius argumenti natura ferebat, ut res satis lucide explicari non possent sine speciminum

una tomicorum aliorumve adminiculorum auxilio.

Hoc autem eo saepius fiebat, quo pluribus corporis humani physiologia abundat locis, qui eiusmodi potissimum luce indigent. Ne enim dicam de vasis ad capillorum instar tenuibus aut de lymphaticis aliisque, quae, nisi arte impleta suerint, ne oculis quidem cerni possunt,

cogitemus intricata sensuum externorum munia, organorum singularium evolutionem et mel morphoses, variam distributionem nervorum,

quibus oculus, lingua aliaeque partes singulares

instructae sunt, et, ne alia Commemorem, Cordis aliarumve partium unctionem, quarum mechanismus proxime ab ipsa structura organica pendet. Sed haec mittamus et revertamur in viam, a qua paulisper sumus digressi, ut indicaremus, satis frequentem Sandisertio fuisse opportunitatem, ut lectionis taedium sermone,

20쪽

ut dicunt, extemporali compensaret, quod ubi fiebat, mihi et aliis semper gratissimum suisse

memini. - Si quis tandem opinetur, ut de ipso scholarum argumento dicamus, si quis igitur opinetur, Sandisortium in hac institutionis ac demicae parte, paulo nimis fuisse addictum iis, quae patrum memoria inventa Sunt et probata, is utique videat, ne in iudicio suo opinione praeiudicata allatur. licet enim, tum ex summa scholae Boet havianae in Academia Leidens a ctoritate, tum ex Sandisortii ingenio, quod ad studia anatomica prorsus consorinatum fuisse monuimus, probabiliter augurari possimus, An tomiam praecipuum fuisse doctrinae physiologicae, quam profitebatur, fundamentum, minime tamen propterea existimari licet, non nisi doctrinam Hallerianam et Albinianam fuisse, quam in physiologicis scholis, ambabus ulnis amplexus sit. Eiusmodi enim negligentia eorum, quae protulit aetas posterior, in Sandisertium eo minus cadere potuit, quo maiori excellebat vir Clarissimus studiorum diligentia et scientiae promovendae cupiditate, et quo pluris faciebat praeclara Bi-ehati, Caroli Bellii alioriamque inventa, in qu

rum scriptis penitus habitabat Si quid igitur

in scholis physiologicis spectato universae do-

SEARCH

MENU NAVIGATION