장음표시 사용
21쪽
ctrinae charactere sive ingenio, desiderari potuerit, me quidem iudice hoc est, quod non ab omni parte eam retulerint, solis observatis et experimentis superstructam, evidentiam empiricam, ab eiusmodi interpretatione, quae naturam organismi humani virium coniecturalium auxilio explicet, prorsus alienam, ad quam postremo hoc tempore et quidem a paucissimis inde annis, ulteri aliorumque principum Physiologorum coniunctis laboribus hoc disciplinae genus evectum est. Hanc autem rem nemo erit, qui aut magnopere mir tur, aut in Doctore academico aegre se erre profiteatur, si meminerit Sandisortium per quadraginta et septem annos, et usque ad aetatis suae sexagesimum nonum sere expletum, hoc docendi munere sunctum esse. Itaque memoressimus praecepti, quod iubet humanitas, ne a sene postulentur, qualia Soli praestare possunt viri plenum aetatis vitaeque Vigorem habentes, et ne paucis, si viri docti imaginem lustramus, offendamur maculis, ubi nitent quam plurima. Quae hactenus a me dicta sunt, utique probare poterunt praeclara Sandisortio fuisse de institutione academica merita Nec enim is vere, ut opinor, viri magni nomen merebitur, cui ne minimum quidem laudis detrahi possit at
22쪽
vero, qui nullam ferre possunt iacturam, hos potius inopes dicas, quam magnos. Et hoc tamen viri magni et prorsus eximii nomine San-disortius sui dignissimus, idque ab omni posteritate merebitur. Itaque, si Doctoris academici
vocem Una cum morte interire dolemus, magnam prosecto laetandi causam habemus, si Praeceptorum nostrorum industriae et ingenii fructus superesse, si artis eorum et scientiae monumenta exstare videmus et perennare. Ab hac autem parte grata et accepta Sandisortii memoria, nullus metus est, ne aut apud nos aut apud exteros unquam sit interitura. Facta sunt, quae loquuntur et quae aere manebunt perenniora. De quibus pauca Saltem, quo melius res gestae intelligantur, nisi in memoriam revocare studeam, equidem nunc officio meo demisse videar.
Primo igitur loco videamus, quo potissimum modo altera muneris sui academici parte, sive Muset anatomici custodia stinctus sit Sandisortius, quidque ad hanc supellectilem contulerit et augendam et ornandam. In quo quidem gerendo munere quid praestiterit viri Clarissimi industria, optime assequemur, Si aut cogitemus Operam, qua alios aliorum labores suppleri vel emendari
23쪽
oportuit, aut ad insignes attendamus accessiones, quae use anatomico, iam pridem ex multorum artificiis composito factae sunt ab eo inde tempore, quo cura eius et custodia in San-disortium transiit. Licet enim utriusque Albini et patris Eduardi diligentia factum esset, ut, ubi Sandisortius ad docendam natomiam et ad curanda huius adminicula, ex Illustrissimorum Academiae Curatorum auctoritate, accessit, mi- Di me molem invenerit indigestam, ex copiis Ravianis, Albinianis, Doeverenianis, Ledeboerianis aliisque compositam, sed contra in iis, qui antea hoc munere functi erant, praeclarum habuerit accurationis et sagacitatis exemplum '), multa tamen prospera et adversa, quae ab eo inde tempore Μuse anatomico Leidens contigerunt, I OVos eosque quam maximos pepererunt labores, qui, ut postulabant Academiae commoda, nisi summa virium intentione et assiduitate, exantiari non potuerunt. Nimirum quum ante hos quadraginta annos, pars huius urbis satali pulveris pyrii explosione vastaretur, factum est, ut multa quoque artificia, quae ad illustrandam oeconomiam humanam, tum Sanam, tum vi morborum mutatam, inmuseolanatomico as- Servabantur, aut penitus perierint, aut multis
24쪽
modis fuerint mutilata quam sortem iniquam praesertim experta est Gualtheri Doeverent collectio, quae post viri huius Clarissimi mortem, emtionis lege, in Academiae venerat possessionem. Itaque damna, tum his, tum ceteris artificiis et inter haec Ruyschianis quibusdam, inter me- vereniana servatis, illata non sine magno labore, idque in communi, quae mentes hominum o cupabat, consternatione, et deficiente, quo opus erat, congruo adminiculorum apparatu, resarciri potuerunt, praesertim quum pleraque recepta-cilla vitrea, quibus specimina partium mollium, ut vocantur, recondebantur, fracta essent et lacerata. Interi in iacturam, quam hoc infortunio, tum etiam ipso tempore, eiusmodi quoque artificiis infestissimo, vel tunc vel iam ante Anatomica supellex perpessa erat, egregie compensarunt nova, quae huic Museo facta sunt, incrementa. Praeter collectionem enim o queitii, Medicinae Doctoris, Anatomiae et Chirurgiae Lectoris artemensis, quae post viri obitum ab Illustrissimis Academiae Curatoribus
coemta, Museo accessit, locupletissimi eidem accesserunt Brugmansiani et Bonniani rerum an tomicarum thesauri Post mortem quippe Sebaldi Iustini Brugmansit, facundissimi quondam
25쪽
et ab omni parte eximii Academiae nostrae Doctoris,museum anatomicum, Regis Augustissimi Guillelmi liberalitate et benivolentia, auctum est ditissima et splendidissima, quam vir ille
Clarissimus reliquerat, specimitivi anatomiCorum collectione, ad illustrandam praesertim Anatomiam tum comparatam tum pathologicam destinatorum Eamdem sere sortem habuerunt Andreae Bonnii Prosessoris quondam Amstelo-damensis diei mens. Septembris 8I8, octogesimo secundo aetatis anno exstincti, artificia, quae vix minoribus laudibus sunt praedicanda. Ex his enim, per Eiusdem Regis munificentiam factum est, ut useo anatomico Leidensi singula inseri liceret, quaecunque aut ex anatomicis desiderarentur, aut calamitate quadam mutilata essent, aut seriem speciminum, ad Physiologiam comparatam facientium, amplificare possent, aut tandem ex pathologicis magnum haberent momentum, sive ob raritatem et insolentiam, sive ob additas morborum historias, sive tandem ob simulacrorum, a peritis artificibus pictorum et
cum ipso archeum servatorum, praestantiam
Itaque sic factum est, ut ex Bonnianis quoque copiis, quarum partem a Leidensibus non desideratam nacta est Academiamandavensis, mul-
26쪽
tum augmenti et ornamenti Museum academicum Leidens perceperit. Hinc autem, ut iam ad Sandisortium redeamus, Intelligemus, quanta diligentia et quot studiorum lucubrationibus opus uerit, ut ex tam magno artificiorum numero unum et integrum vir Clarissimus componeret doctrinae adiumentorum thesaurum, quo discentium ingenia non obruerentur, sed ad Naturae studium invitarentur, ordine ipso suppeditante lucem, et varietate speciminum augente
studiorum delicias. Sed qualis fuerit huius operis peragendi natura, iam ipsis lubet Sandisortii verbis explicare: Rem fuisse satis arduam, inquit, plenamque laboris, non est quod diffitear: Brugmansitis ni in nullum reliquerat catalogum, neque singulis speciminibus descriptio addita erat plerisque brevi tantum adscriptum, quae corporis partes exhiberentur, morbosisque hic illic addita morbi historia. Quo factum est, ut longe maximam partem penitus explorare debuerim, et cum virorum doctorum Scriptis conferre, ne in definitione ac descriptione errarem. Simul sui brevitas sectanda vitandaeque orationis ambages, ne descriptio speciminum o8i, quibus sola ruginansii collectio constabat, in immensum excurreret. Itaque quae multis ad-
27쪽
ditae erant historiae morborum, aliae aliis sermonibus conscripta a chirurgis militaribus, qui aegrotantes curassent, in brevius contraxi, eaque tantum excerpsi, quibus ipsorum speciminum illustratio indigere videretur, omisSa earum rerum mentione, quae quotidie in morbis chronicis observantur.' De Bonnianis haec monet vir Clarissimus: horum omnium aderat quidem catalogus, sed iusto brevior ille, et post Bonnii obitum concinnatus adeo ut denuo omnia mihi describenda essent, in eumque ordinem redigenda, quem in Bruginansiana collectione secutus eram.' At vero tenendum est, antiquiores illas collectiones Ravii Albini, Doeverent aliorumque ad Sandiserti usque aetatem separatim fuisse
servatas, nunc autem virum Clarissimum ratum
habuisse, ut singula ista membra in unum coalescerent et integrum corpus Quem quidem laborem adeo persecte exsecutus est Sandisortius, ut omnia uno neque interrupto ordine, qualem Physiologia postulat aut naturalis morborum amnitas in rebus pathologicis commendat, semet invicem excipianta, quo facto ii qui museum spectant, singula ab uno artifice parata osse opinarentur, nisi additis literis initialibus et numero singulari indicaretur locus, quem sin-
28쪽
gula specimina ante in privata Albini aliorumve
collectione tenuerunt. Hac igitur ratione optime cautum est, tum, ut nulla rerum semel dispositarum et ordinatarum oriri possit confusio, tum etiam ut in singulis suae cuique tribuantur laudes. Quominus autem haec vel alia persequamur speciatim aut anxie enumeremus ea, quae ipsius viri l. artificio debentur, vetat instituti nostri ratio. Ubi enim loquuntur testimonia rerum, non opuSest verbis. At vero neminem ex intelligentibus fore opinor, qui ex universamuse anatomici
Leidensis physiognomia ipsius naturam cognoscat atque ingenium, qui ex artificiis perspiciat, qui pararunt curamque habuerunt, artificum
excellentiam et perfectionem, in ipso rerum selectu et praestantia non minus, quam in ordine et dispositione conspicuam. Superest, ut de doctrinae monumentis dicamus, quibus Scribendo, tum amam suam optime tueri, tum scientiae nostrae prodesse studuit Sandisortius.
Primum igitur Sandisortio iuveni, quum indoab exeunte seculo superiori, ut patris vices exciperet onusque quodammodo levaret, Pr socioris atque diutoris in re anatomica titulo insignitus esset, haec contigit felicitas, ut prae-
29쪽
stantissimo quodam doctrinae artisque speci-inine palam probare posset, sese locum, quem naCtus esset, non mediocriter ornaturum, sed vel ad grandiora, in quibus elaboraret, a Natura sectum et consormatum esse. In abulis anatomicis quippe, quo titulo liber editus est Τ),
tum celeberrimi Antonii Scarpae praecepto obsecutus situm viscerum thoracicorum et abdominalium, ut nemo recte secerat ante, tam ab utroque latere, quam a parte posteriori, depinxit verbisque accurate descripsit, tum, quid Anatome conserat ad abditas morborum causas sedesque detegendas, memorabili probavit exemplo in observatione de aneur Smate amteriae iliacae internae, rariori schiadis neruosae causa. Quod autem in his sibi proposuerat consilium, ita assecutus est Saradisortius, ut non solum in patria, sed apud exteros quoque, ab omni parte, peritorum sumagia tulerit, utque pathologicam illam, de qua dixi, observationem dignam censuerint edici in aliis terris viventes, quam in patrium sermonem conversam ad plurimorum notitiam perducerent '). Quid, quod vel nunc ad has studiorum primitias animum attendentes, non iuvenilem laborem, in quo crudae aetatis acerbitatem saepissime detegunt
30쪽
exercitati, sed librum viri in arte sua consummati, id est, coctos et maturos exculti ingenii
fructus, nobis exhiberi putemus Praeter ea autem in hisce abulis, quarum postremus fasciculus in lucem prodiit anno huius seculi quarto, tum etiam in aliis proxime secutis, quibus fratris Pauli Iohannis Dissertatio de legimtitionis mechanismo illustratur λ'), prima accepimus, et haec maxime laudabilia, andisortii in arte pingendi peritiae specimina, in quo quidem artificii genere adeo excelluit, ut ab hac
etiam parte, cum Arentio Cantio Petro Campero, Samuele homa Soem mei ringi paucisque aliis, quos artes elegantiores cum anatomicis studiis coniunxisse constat comparari mereatur. Praeclarissimum autem Sandisortiani ingenii monumentum, indefessae plurium annorum industriae fructum, conspicere licet in opere splendidissimo quod Musei Anatomici Academiae LugdunO-Batavae descripti nomen fert.
Quem quidem librum, a patre duardo coeptum, summisque peritiorum iudicum encomtis celebratum νη), sic continuare et absolvere licuit Sandisortio, ut persectissimum patris exemplum qui in picturis manu usus erat Abraham Delsos, et in chalcographi adiutores habuerat
