Vita S. Leonis 9. Papæ, Leucorum antea episcopi. VViberto archidiacono coætaneo auctore

발행: 1615년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ue s Vita S. Leonis IX. Papae,

lacrymabiliterque suis eam reputando criminibus, soporatur, ac videt insomnis quendam angelici vultus pr 'ferre sibi, sphaeram supra solis splendorem fulgidam, quae videbatur in se

totius mundi retinere machinam, in qua etiam specialiter ei ostendebantur duo praeclarae formae homines. Quorum dum nomina eorum discere cuperet, huiusmodi vox suas peruenit ad aures : Hos Mariam Magdalenam, Galienumque noueris esse piseopirum , ouorum consorticae te frui in futuro lata ris. Dumque eandem sphaeram laetabundus accipiens manibus sibi in sinum vellet ponerC, praesago futurorum est experrectus sopore. Nec mirum 'hunc beatae Mariae dici fore consortem , cum par erga Deum dilectionis affectus,& continuus lacrymarum velut fori

tanarum aquarum decursus, eius m

ritorum illum reddiderit participem.

62쪽

Leucorum antea Sedis lassi s Quamuis autem a nobis adhuc ignoretur, quis iste Galienus exstiterit, noest tamen dubium magni esse eum meriti,quem diuina vox tantae laudis viro coaequauerit. Quam visionem subsecuta est essicax diuinae gratiae consolatio, praefato Odone Comite per bellicosum nostrae patriae Ducem Gozilonem turpiter morti tradito,ac pace per hunc beatum Praesulem re itituta, non solum Lotharingiae regno, Verum etiam adiacentibus prouinciis Cli isti annuente suffragio.

Nam eius intercurrente sapientia, legatione & consilio, est Romano adiunctum & corroboratum imperio

regnum Austrastae, quod dudum ab origine tenebat Rodulphus Rex Iurensis Burgundiae, & idem iam dictus Pontifex est directus legatus pro pacis concordia inter suprafatum Conradum Romanorum Principem ac Robertum Franciae regem. Quam

63쪽

38 Vita s. Leonis Ixlegationem quam honeste compleuerit, est testis Francia, quae adhuc quasi nouum refert, quanta in eo resplenduerit sapientia, quae humilitas,. quae denique in cunctis coeptis eff-cacia ; quam decorus fuerit habitumentis & corporis, quam congruus in referendis verbis legationis. em cuncti ut patrem nimio amore suscipiebant, quem omnes ut sanctum

summa veneratione excolebant. Itaque tanta firmitate pacem & conco

diam inter utraque regna stabiliuit, Vt quoad vixerui praememorati Principes cum sibi luccedentibus filiis utrisque Henricis, nullus quantumcumque fraudulenta arte discordiam inter duo regna serere valuerit. Sed inuidus humani gelieris hostis perpendens se nequire eius deuotionem per suos satellites a recto tramite deuiare: p er se in illum diuino permissu insurgens nimio cor-

64쪽

Leucorum antea Sedis Difici uesporis aggravat languore, continuatim annuali tempore. Aderat tota

lugubris plebis multitudo , de eius

solpitate desperans: aderat etiam coetusmedicorum dolorem desperativis verbis augmentans. Omnium rigabant ora lacrymae, ipsi quoque iam defecerat spes vitae. Tunc diuino admonitus instinctu, iubet se nocturnali hora ante S. Blasij altare ferri, α- fisus se eius dignis meritis a praesenti angustia citissime liberari. Itaque ibidem raptus in ecstasi,non dico per somnum qui eum omnino aufugerat, videt quasi S. Blasium ab altari progressum sese inuisentem , atque

modum languoris compatienter e quirentem, cunctisque suis languentibus praecordiis apertis, veluti ipse ea conspicaretur, misericordi manu ab luentem, ac medicamine refouente,

omnibusque suo loco restitutis, edquo venerat redeuntε De qua ecstas

65쪽

ό o Vita S. Leonis IX. Papa, regressus sospes de lecto surgens, circumstantes aduocat, visionem laetus

pandit quam viderat, ac sicuti praeli batus martyr iusserat, responsorium: Quis deus magnus sicut Deus no ser, Cupraesentibus in voce iubilationis concinit, & nocturnis impletis officiis, pedibus propriis alacer domum re diit., CAP. XV. V2xum quoniam maiora eXarare stilus properat ,Videtur congruum ut quiddam de eius matre dignum memoratu breui referat. Nam quanta illi fuerit deuotionum sereni ras , quanta usque ad nouissimum quadrantem eleemosynarum largitas, quam diutina in diuinis orationibus, vigiliis,ieiuniisque instan tia, qua longa nimis in carnis maceratione poenitentia, non est facile promere

verbis, cum ipse finis in quo omnis

66쪽

Leucorum antea Sedis misi. 61 laus canitur secure, manifeste prodiderit. Siquidem in tantam corpulentiam superflui abundantia humoris

eius corporis quantitas excreuerat, ut

vix rheda postet vehi quo opportunitas commonebat. Quae grauitas corporis, quoniam sibi videbatur intolerabilis , multotiens Christi gratia profusis exorauit lacrymis, ut sicut

unius matris eam protulit aluus mundo ; ita unius mulieris ulnis possit terreno mandari sepulcro. Cuius vocem exaudiuit Oriens ex alto. Nam diuti' 'ni maceratione languoris ita ad diimum fuit tenuata , ut pene cuncto humore carnis exsiccato, sola ossa cute & neruis sese tenentibus videren-

. tur tantummodo cohaerentia. Itaque ad extremam vitae metam Veniens,

eunctis distributis quae ipsa per se, exceptis mariti reditibus, ex proprio sumptu in usus pauperum expendendo quotidie aggregauerat,sacra inun-

67쪽

s, Vira S. Leonis IX. Papae,ctione,ac vivificae communionis participatione munita, diu exanimis & absque ullo vitali flatu iacuit, cuncta eiulante familia, cum pauperum Viduarum atque orphanorum catervis.

Quae subito resumpto spiritu rediens, ac confusum deplorantium clamore sedari praecipiens, omnes domo eliminari iubet, solamque Regelvvide Coenobij sanctae crucis Abbatissam cu proprio retinet marito. Quibus cufletu admiratibus, quid sibi vellet ait: Non me lugeatis quasi morituram, quonianune mihi adfuit piissima Dei genitrix ' Maria, qua me dulcissima astabilitate conm flos amisiscum at alitervacturam, in sempite gloria feliciter conregni

ruram. Vnum ergo te, o amantissime coniunx,Juppliciter ora, ne mea petitionis De

ba quae dictura sum molesto feras animo. lCumque ille ignarus futurorum gratanter se impleturum sponderet,quet cumque illa exprompta voluntate l

68쪽

Leucorum antea Sedis Epist. iuberet,ait: Peto ut sicut nuda gressasium

de vrero matris mea ; ita me nudam in immulo susicipiat aluus terra,eν quidquid om numenti ad consepeliendum mihi parau ras, in sus pauperum fideliter erogares deas. Cuius petitioni quamquam i uitus iam praefatus sponsus annuit: eamque cum summa alacritate mentis hominem exutam, modo quo costituerat sepulturae tradidit. Haec auteideo tam studiose retuli, ut patescat praesentibus & futuris, quantae fidei: α deuotionis haec mulier exstiterit,' suamque feruens in eleemosynarum largitate fuerit. Sed congruum videtur,hic anchora nostri nauigij figere, quatenus aliquantulum respirando

reparatis armamentis coeptum Vale mus aequor essicaciter transmeare.

Finis primi Libri.

69쪽

6 Vita S. Leonis IX. Pase, LIBER SECUNDUS.

μvs CEPTI munus operis,

Christi suffragio annuente prosecuturi, & qualiter ad Apostolicam dignitatem

peruenerit vir beatus, quaeque et ibidem contigerint, immo quae peresi, eiusque temporibus Dominus eff-cere voluerit monstraturi;opportunuvidetur praecedentes causas ad id pertinentes ostendere, & quomodo superna gratia ei ventura reuolauerit notificare. Summa inerat ei deuotio. primum Pastorem clavigerum caesi annuo reuisere recursu: & pro ovibus la Deo sibi creditis eius iuvamen supplici exorare precatu. Itaque quodam tempore solitum aggressus iter, comitante coetu clericorum , necnon laicorum

70쪽

Leucorum antea Sedis lasci fuelaicorum quingentorum numerum superantium, qui pro ipsius merito rum dignitate,affabilitate,sanctitate, in diuulsum eius sequebantur comi- 'tatum, cunctis surrexit lues dira i talitaci corruptione aeris, ita ut nulli hac tabe infecto esset spes in crastinum differendae mortis. Vir autem Domini immodice moestus de afflictione sese comitantis turbae,festinum repperit remedium diuina gratia praecudirente. Nam sanctorum, quae secum vehebat, propria manu tinctis vino 'pignoribus, maximeque S. Apri articulis , cui se commendabat deuotius,

quicumque huiusmodi poculum

quantulumcumque libasset mox co- Ualescebat,quantuscumque languor

inuasisset, si tantum liquoris illius saporem gustare valuisset. Ipse etiam pene diatim toto itinere diuini sacra menti victimam offerendo inter Missarum sollemnia populos astates,

SEARCH

MENU NAVIGATION