- 아카이브

De curandis hominum morbis, epitome praelectionibus academicis dicata

발행: 1797년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

311쪽

EN RESIS. 6

malis non proprio, qui deest , sphinc teri , sed

fibris a musculo, quem ani leυatorem appellant, in subsidium vocatis concessit : ut quo pseudosphinctere , sub alvo fluente, laxato , utina nullum, quam comprimentis , aut compressae Vesicae imperium agnoscit , ac nolenti animali subtrahitur . Divςrsis autem in morbis, quid quod apud pueros profundo sub somno , ac in sexu sequiori, cui debilior ad vesicam est custodia , sub variis positionibus ,εimilia interdum contingunt : ac lotium , vel minori quantitate collectum , . evacuationem , frequentia, non dolore, incommodam eXposcit ; autiantequam se homo ad mictionem componat, vel nolentis idaecipitatur ex ure. thra, - aut somno detentis in lectulos aufu- sit, - aut insciis, delirantibus aegrotis per vias naturales, vel et alias , morbosas , quodentiresin, vel tirinae incontinentiam vocamus , effunditur.

. 483. Entiresis hinc est lolii vel sani , Definitio.

vel morbosi , succedens praeter arbitrium ac indolens ex vesica per urethram, aut per Vias

non suas, stillicidium , profluvium ; vel potentiae urinam coercentis sublatum aequilibrium, debilitar, aut perfecta abolitio .

312쪽

63 ENURESIS. 3. 485. Diversa foedi huius morbi f. 483.

natura est: atque nunc prorsus nolentibus, aut insciis hominibus urina profunditur , et completa eSt enuresis; nunc vix admonitis de nova collectione , priusquam ad mingendum se accingere quis possit, praecipitatur Enur. iumcompleta, - aut sub somni , vel animi delirantis ludibriis c Enur. nocturna , delirosa in subdole aufugit hoc lixivium ,- - atque talia vel ipsius vesicae ob morbum Enur. id opi thica , vel ob causas, quae in ista non resident Euar. 9mptodiatica ), vel rarius Enuri accideu talis ), vel, consuetudine contracta , frequenter et longos per annos Enur. habitualis ) contingunt , A diabete f. 478. indistinguitur entiresis , quod lotium in ista, neque copia , neque sapore, cum illius urina conveniat ; quod sitis tam intensa non urgeat , nec tabes aegrotantem emaciet. Interim, quoa

in superioribus iam dictum est 479. ,

cum diabete enuresis interdum complicatur , atque di agnosis dissicultatem , nisi attento: in Singula animo, non parvam opponit . A . Furia, en uresis differentia, ob dolorem , ardorem, qui illam comitantur, sat facile eruitur: sed et has affectiones subinde con unctas inc dere n0n implicat; ac sicut urinae, im

313쪽

perfectam licet, suppressionem simul cum euurni incessisse haud raro con ςpeximus , ita ex non absimili ratione , urinam subinde et cum dolore, praeter voluntatem, in illis , qui abscessum aut ulcera vesicae ad collum , vel ad prostatam patiuntur, emitti videmus. 3. 487. Vix alla, quam recensita hucusque

quae proprio vesicae , vel alii hoc in viscus agenti morbo conveniant , in enares; occur- runt. Interim et foetor insignis, qui conti- lnuum urinae profluvium comitatur , atque aqua vis societate humana aegrotantes excludit , et facilis genitalium , perinaei a tam acri liquore erosio, intertrigo f. 397. ), huc speetant. Puerorum imprimis, ac senum enuresis est morbus ; sed et feminae jam partum expertae non raro huic subjacent; et in genere hic sexus, ob dictas rationes 484. , sub impetu , sub violentis vel tussi , vel caehinno, urinae portionem non raro invitus dimittit .

. f. 488. Quod in aliis animalibus , hoc

et in homine, non ad vitae socialis urbanita-

rem ae modestiam, sed a sola natura ad tur,

314쪽

pitudinem educato , contingere videtur : ut , quo loco ac tempore ab urina VeSicam stimulari persentiat, hoc statim ac sine pudore hunc alveum exoneret. An caeterorum pulli animalium , humana ut proles , sub somno urinam deponant, nos quidem nescimus: sed certe nulli tam longa et incommoda , quam homini ,

est infantia animali ; nec primis adhuc plumis Astituta avicula nidum , ut puer , con

spurcat.

Poeudosphincteris debilitatem , relaxationem apud multos ut causam enu resis cum aliis admittimus : sed qui talem apud. infantes aut pueros in se ipsos sub somno mingentes ubique supponunt , hi aut vesicae sensibilitatis majoris, aut propriae huic aetati incuriae, aut insomnii, ac pravae consuetudinis effectus cum vera debilitate confundunt. Non infrequens est

interim lucoutinentiae haec ratio: et vel a casu , contusione ac vulnere perinaei , vel abant, vaginae, uteri, prolapsu , ab hernia vesicae , a calculo, collo istius diutius inhaerente, Vel rudi ter extracto , a partu difficili aelongo, a nixu sub tussi serina , vel ad alvum reserandam violento , ab inflammatione colli vesicae praegressa , a spasmo hujus visceris frequente, a Veneris abusu, carneus hu-

315쪽

EN RESIS . pi

lus partis eustos non raro debilitatur , relaxatur, disten d tur , distrahitur , et a sphinc teris ossicio removetur . An corporis totius debilitas sine vitio locali enu resin apud infantes senesque producat, dubitamus. Frequens, neque cum sola debilitate confundenda, incontinentiae urinae causa est paral sis: cuius origo nunc ipsum ad cerebrum , plerumque lumbalium vertebrarum in antro , - interdum ad nervos colli vesicae ac pseudosphinc teris, delitescit . Ipsius quidem vesicae totius resolutio frequentius, quam colli aut sphinc teris solius paralysis , his a causis de scendit, ac vitium ent resi oppositum, retentio urinae, si viscus ipsuas resolvatur , inducitur: sed praeterquod utrunque hoc mali genus non Taro conjunctim et eadem ex causa procedat ; nterdum ad sola nervorum, qui pseudosphincteri concessi sunt , principia usi de eursum , licet pathologicae sectiones id ubique non indicent, morbi causa haerere videtur. In labri bus acutis, nervosis, aegroti frequenter , quod ut ebriis hominibus contingit, urinam per stragula vel inscii , vel delirantes effundunt : ac primum vesicae, mox et a ni sphinc teres ossi- aio praeesse recusant. In multis affectus sopo-

asi, paraplegia , hemiplegia, hydrocephalus

316쪽

Sensibit.

internus, ventriculorum cerebri hydrops , cyphosis, contusio, concussio, luxatio , fractura , caries , e X Ostosis Vertebrarum , hydrora chitis, aut hydrops in ossea hac specu, a nobis vel adultos apud homines aliquoties conspectus, depositio rheumatica, Vel alia, inflaminatio , abscessus , en ures in , plerumque cum urinae retentione complicatam , aut saepius hanc solam, producunt. In aliis, calculi, aut fistulae ad anum suscepta sectio, aut longa in balneo frigido remora paralysin sphinc teris pro essectu habuerunt. Hoc igitur vitalitatis ad inferius vesicae segmentum infractae , vel abolitae sub statu, urina vix ureterum ex ostiis in hunc alveum delata est: cum hunc ipsum decliviores per vias mox deserit, ac sine sensu, continuo per urethram obscoene distillat.

Sed vel contrario ex vitio , sensibilitatis , lirritabilitatis ad superficiem vesicae io ternam lintemperantia, vel nativa I vel per ipsam con,

suetudinem inducta , vel ex stimulo quocunque oriunda, urinae frequentius, quam par est, aut et praeter voluntatem redduntur. Sunt certe, qui lotium sat diu, sunt, qui per paucas modo horas, irritationis sine sensu , hoc liquidum retineant e quae diversitas non a sO-la hujus alvei capacitate minori, majori ,

317쪽

sed propriae sensibilitatis a gradu , vel a con

tracta urinas aut frequentius aut rarius mitis

tendi consuetudine, dependent. Quae , ab urinis soluta, forte solito vel parum aeriora , vesicam alluunt: haec , licet ardorem necdum, vel dysuriam inducant, metendi necessitatem in pluribus mox augent. Insantum his a causis frequenter proficiscitur enuresis ac interdum unius ejusdemque familiae proles ad unam omnes hoc vitio, non semper sine labis con- genitae, scrophulosae, arthriticae dispositionis suspicione, laborant. Sic omnes parentum apodagra vexatorum filios ad pubertatis usque

tempus en uresi nocturna , quaecunque demum subministrarentur subsidia , pertinaciter affli-etos fuisse novimus. Vix menstrua filiae proruperant , cum sponte ac praeter opinionem hic morbus dispareret: sed brevem post moram, haec ipsa spasmodictim in asthma licet corporis eleganti firmoque habitu gauderet , conjecta , et herpetibus hinc inde ad cutem

notata est. Quibus aut renes a calculo , aut urethra lex blennorrhoea irritantur: his et vesica redditur sensibilior; et hac ultima iamiam

dispersa, hoc receptaculum a minori , quam pridem solebat, urinae quantitate ad istius excretionem sat diu solicitatur. A rheumatico ,

318쪽

catarrhali ves' eae affectu, a chronica huius vi steris phlogo si , a sanguinis menstrui, haemora 1hoidalis, has ad partes congestione, quin dolor ubiqu' se prodat, et interdum, ut diximus , a solo cum partibus aliis consensu , hujus alvei sensibilitas et mictionis frequentio-yis necessitas non raro increscunt . A spasmo

vesicae, vel ab dominalium musculorum violento, urinas cum impetu ea pelli, eplepti corum exemplo comprobatur. An et subinde vesicam humanam exstimulant P . . . O-dadites cum urinis excretae, et qui canum in renibus, ac, prout nos ipsi conspeximus , in ejusdem animalis vesica, reperti sunt Vermes

ascarides, a polyposis concretionibus his in locis interdum reperiundis , ob organicam structuram diversi , vermium in vesica repertorum

exempla de hominibus, a variis Scriptoribus

adducta, confirmare videntur . Ex recto intestino per ulcus in vesicam intrasse, de quibusdam, sed, quod canis eae emphum sani vos docuit, non de omnibus dicendum est. - Quaecunque ves: cae . cavitatem imminuunt :ut e)usdem , ab utero scirrhoso , cancro So , hydropico, vel steatomate praemagno, vel et OSSec Substantia , quae in museo pathologico

possidemus, vel polypis repleto, vel gravida,

319쪽

al foetus ea pite, aut clunibus, a scirrho in- testini , mesocoli, vesicularum seminalium ,

angustatio, compressio , membranarum , qnae veSicam componunt, vel universalis, vel circa collum, ab ulceribus, a calculo inducta erassities, callositas, eae crescentiae fungosae, polyposae, iterumque calculus, tumores puru-Jenti, scirrho si , quae Vesicae portionem inferiorem occupando, urinam ab eadem excludunt, contractionem aequalem , aut pSeudo sphinc teris actionem impediunt, vel mingendi Irecessitatem perpetuant; haec singula mox en IsreStu, mOX vitium huic oppositum , mo S illam cum isto conjunctam, constituunt. Huc spectat urinae , vitio aut congenito , aut a praegressa inflammatione, exulceratione

vesicae derivando , per vias haud naturales , atque voluntatis imperio nequidquam subje- ctas, eae hypogastrio, umbilico, perinaeo, in itestinis contingens egestio. Sic Vesicam sub abdominis it tegumentis ad pubem prolapsam , ac duplici ea ternoque ostiolo obscoenum liquo-arem perpetuo exstillantem, Bruchsaliensi vene, ac in tenero infante conspeximus ς posti longa; ischurias urinam per urachum sibi vias

a petuisse, eaeperientia testatur; a mesocolicarticiaamate cum vesica cohaerente atque corroso,

320쪽

Prognotis.

igitus, et intestini communicationem , -- atque similem in intestinum vesicae aper turam in viro a dysenteria, et in altero , ab haemorrhoidali inflammatione correptis , observavimus; ex prostatae Suppuratione, ut cere Venereo, aut ex calculi sectione, frequentes ad perinaeum urinales nascuntur fistulae ;ac mulieribus non paucis a partu dissicili, artis ciali , ex inductis colli vesicae, ac urethraeiti flammatione, concretione, ac subsequente Iaaceratione vel ulcere, urina foedo per vagi nam aut alvum spectaculo decurrit; atque tribus in viris, in exemplum hic adductis, nunc status, nunc saeces per urethram exivisse deo

teximus .

. 489. Cui vis ex enumeratis f. 488. γincontinentiae urinae speciebus, sua et propria est prognosis. Quae solam debilitatem pro causa agnoscit, nec diu continuaverit, quae modo sub somno profundo , longiori contingit e ea remediis, opportuna vivendi ratione

adhibitis, vel sponte, crescentibus annis, disparet . Quam herniae , prolapsus inducunt , hanc repositio sat cito suscepta dispellit. Quae ex paralysi descendit incontinentia , ea, nisi causa illius mox ab initio sublata , perraro ,

SEARCH

MENU NAVIGATION