De circulo physico, quadrato : hoc est, Auro, ejusque virtute medicinali, sub duro cortice instar nuclei latente; an & qualis inde petenda sit, tractatus haud inutilis : authore Michaele Majero Com. P. Med. D. Equ. exem. &c

발행: 1616년

분량: 81페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

attrahit,quas Venatur in praedam. Quid iam de tapia,

hyaena, Chamaeleonte&pastinaca marina,quae similiastut1a utuntur, dicemus ΘΑn Creator Omnipotens Cordi

humano illa potentiam infudit,ut auris appetat, Usq, virtutem medicinalem ad se trahat in languoribus , ut pin uedo vel medulla ardeae pisciculos 3De gallinae om-bus tradunt,quod cineritio admista aurum ex naturae proprietate absorbeant,& in se fugant an forte ejusmodi quid cor humatauinaessicit Θ Nihil hic affirmavero, ne nimis abs irdus videar, suam cuilibet censuram relinquens. Sed ad rem. Aurum actu frigidum tangimus,

ponderosum,durum dc terreum animadvertimus; Qua ratione,cum aquati terra abundet, atque ita frigidis id O' Aio. . siccis qualitatibus excellat,alienum a veritate videtur,

illud cordi, visceri calidissimo, quod calido & humido

sanguine purissimo nutritur,confortatur,& Vires suscipit, nec non spiritus tenuissimos generat, vitae instrumenta dc motus,similitudine totius substantiaevel pro prietate occulta vel manifes A convenire; cum frigida dc sicca morti,calida d humida vitae propinquiora sint, do magis amica. Ad quae eX ante dictis respondemus,aUrum habere multum materiae seu elementortam graviorum,si ad pondus respiciamus,lc parum levium, at si ad qualitatem dc formam,tum tantum est Caliditatis, quantum frigiditatis,d tantum humiditatis,quanturn siccitatis ineo. Hinc cum materia sit palpabilis,no auteforma, ideo auru actu magis frigidu ntitur, quam cassidii, gravissimum potius, quam leve quemadmodUm similiter4piritus vini actu frigidus est & humidus,licet potentia calidus & siccus; imo ipsa aqua fort1S& regia, piper, ZinZiber, euphorbium, pulvis pyrius,& similia: Mientia proxima calidissimabactu frigida reperit tUr. .

62쪽

Nihil itaque infert, quod de frigiditate auri obiicitur

externa, cum interitis sit aequatum,& si tractetur,ut debet, fiat calidum dc humidum, cordique amicissimum.

Hinc concludimus, quod aurum manens in sua corpulentia clausum, aequatum in qualitatibus, magis pasi1- , clivμ vum, quam activum, nihilominus radium quendam virtutis ad Cor transmittat, licet valde tenuem ; Unde Medici nos ae aetatis vel extinctione auri in certis liquoribus,vel pulveris a tione ejusdem in confectionibus hanc vim aucupari Conantur; qua spe non omnino falluntur. At si aurum reddatur absque corrosivis ullis,s1-ve aquis sive pulveribus magis activum d spirituale,aliter se res habet. Tum enim longe praedominantur

subs antiae & qualitates simul calidae N humidae, quae est proprie forma auri abstracta non omnimode, sed haerens in subjecto, tanquam fomite; Ut spiritus vini substantia calida dc sicca in humido hospitatur,unde &miscibilis est cum omni humido,non pingui: Nam forma illa per se est calida S sicca,cum vero cum subjecto suo humido frigido, ceu fomite compleXa manet,sit humida ratione subjecti,& est calida, ratione formae, ita ut pristina formae siccitas per materiae humiditatena superetur,& materiae frigiditas per

63쪽

Auro aequato, quomodo agat in non aequata miscera corporu humani o' intemperiem ligorum emendet. T T autem melius modum actionis aequati auri in corpus humanum describamus, ex hypothesi demuS, esse in auro aequatarum qualitatum quatuor singulas sedecim particularum, quae faciunt simul s . Caliditas enim cum sit 16. ita & humiditas,frigiditas SI siccitas,& tale Compositum administretur corpori humano,non ita aequato,apparet,quod vel nulla actio a tali Composito procedat, aut valde exigua S insensibilis, Cum omniS qualitas,quae a i re debeat,a suis contrariis sibi aequalibus in virtute,as actione impediatur & refraenetur,unde idem contingit tanquam nulla actio interveniret. inod melius Conspicitur in quatuor bi-Eκὸ-ruma lancibus in aequilibrios faterae sese invicem secantibus, qui εν in quarum unam ad orientem positam si1 sedecim uncias ponderis projicias,mox alteri ad occidentem posi- zri. tae praegravabitur: at si illi ad occidentem totidem uncias inferas,aequilibrium siet;idem de reliquis ad meridiem dc septentrionem versus dicend um ita ut si in singulas sedenae unciae ponantur, omnium quatuor Con tingat aequatio,idemque sit,tanquam nihil in omnibus Contineretur. Tale,inquam, cum sit aurum in singulis

quatuor qualitatibus aequatum, hinc probabile est, quod nihil aut parum agat sitis qualitatibus manifestis in colora, quibus administratur. Sunt, qui respondent

64쪽

T E CIRCULO dent, quod aurum sit temperatissimum, id quas me diuinaeque remotum ab Omnibus suis eXtremitatibus, ideoque agat ex aequo in Orcines suas eXtremitates, quod quam verum sit hinc patet,quod antis rephonti Cornutum argumentum seu dycephalon instar Amphisibente utrinque feriens aut pungens videatur,quia dicere vere quoque liceat,quod medium seu aequatum

in nullas extremitatum agat, cum eXtrema saltem in si-Aurum ' bi extrema operentur. Ut igitur aurum aequatum fiati . . ,ζ medicinale Optime agat in corpus humanum,levi a r- f. tificio eX bilance frigiditatis accipe octo uncias,dc pone in bilancem caliditatis,& hic ex bilance siccitatis accipe totidem depone in humiditatis, quo fiant in eodem composito partes et . caliditatis.& totidem humiditatis, frigiditatis vero 8.& 8 siccitatis ; dc erit actio in auro Optatissima, inempe in calido de humido haud delebili; quod saltem in modum exempli dictum sit, potius ut genus actionis intelligatur, tuam praecise monstretur, quod nec necessarium,nec postibile esst,cum sit eX arca uo niS naturae Oc Ultissimis. At quaestio es , an humidumi M. radicale dc calidum nativum in corde humano diminutum δί semi extinctum , ab hoc calido δί humido, quod est in auro plane diversiam ab illo,possit restitui, sebissib. augeri Vel refocillari sectandum totum et partes 3 Re spondeo, calidum illud ingenitum δc humidum oleo- sum a seminali principio orta,sperierint omnino,morte superveniente, nulla arte restitui possunt; Si vero ex parte Consumpta sint, neque tum,quod periit, re arciri potest; at quod superest, ne ita cito evanescat, detineri de praeoccupari,nis fallor, optimis medicamentis, ut d

cibis boni succi dc facilis digestionis, possibile est. Nam vi hectica de marasmus contingit calido praeternaturali

65쪽

in selidis partibus δc ipso corde nimis aucto ince

dente calidum nativum,ut brevi temporis spacio ab si1-mat fere omne humidum radicitus implantatum prout videmus in lampade nimis inflammata oleum mox consumente) quod alias per multos annos conseryari 'potuisset, ea medicamenta,quae vel 1d incendium caloris CXtinguunt, vel humidum oleosum ab eo deten dunt, ne adeo devoretur, videntur calidum & humi

dum naturale temperare conservare C rabiC Uadam in se invicem ruant aut se viant: Tale quia poste

fieri a calido&laumido auri inter se proportionatis ita, ut alterum in alterum agere tentet, at nil ait in eo de s ruat,si hoc cordi in debita forma cla modo propIne iter au t Offer a tu r, rationi ex p e rien tiae Consen taneum es .

Nec vero cibi dc potus etiam optime digesti individuum calidi humidi absia mpti restaurare poterunt alias possibile foret bene & temperate ViVentes nUn-

quam mori ex senio vel morbo, cum tantum restitueretur, quantillo absia meretur quotidie 'at quod remanenS est, nutrimento quodam analogo simili mo diu illaesum tueri. Q madmodum enim Camphora in se- Exemplum mine lini, ne facile evaporet, de rha barbarum in cera, ne CXuccum mOX fiat,bene conservatri sic calidum & humidum naturale in Cibis succis euchvmis primae, se cudae & tertiae concoctionis. Quae, si Vcra sint, attrea illa Au iam,

humiditas caliditati juncta, cordi ins far seminis lini aut cerae, quae Calida & humida sinat, habebitur. Ex quibus

patet, luantum arti liceat retardare senectutem Canos,aut reducerCjuventutem,prohibere morbos imminenteS,CUrare praesentes δ ejusmodi alia Medicinae verae opera praestare. Ad impossi bilia naturae nullus corda tus medicus se alligat,sed Empyrici dc Sophishq arrogari I tes

66쪽

cI Rcu Lotes, stolidi lcindocti. Medicus enim sbium ministern turae est, non dominus, cui paret, non imperat, servitio, non mandato, medicamentorum, quas ins frumentorum; quae aliquando Deorum manus, si bene, aliquando nihil, si secus usurpentur, ab Herophilo recte dicta Cur humi- sunt. Atis dubitetur, cur calidum & humidum in quali- firmiori, cordis restaurativum sit, id patet ex eo, ιδε, ami- quia ut ante quoq; dictum, vita in his hospitetur,& san- guis vitae thesaurus calidus &humidus sit per se, non ab terius qualitatis Unde cum pia trefactio omnis fiat, si calidum praeternaturale augeatur in humido vel propter obstructiones viarum, quae prohibent perspirationem veluti risu observatum est fenum madefactum in amgus is locis,ne eventilari possit, Conclusum, calore adeo concipere, ut in flammas erumpat& tecta coburat vel propter chymi ad pia trefactionem proni quapropter &pos copiosam ingest ionem facile putrescibilium, utc raserum, prunorum, persicorum & similium horariorum fructuum febres putridae semper succedunt) deIenerationem ad venenosam qualitatem calidam de humidam, ut in peste vel febribus malignis contingit, hinc quod calidum &humidum non facile putrescibile reddit,vel a putredine defendit, oportet esse firmiorum qualitatum, essentiae tenuioris &naturae humanae amici stimaeuequale aurum esse, eX ante relati nemo dubitat. Quin, respondeat aliquis, multa sunt calida & humida, simplicia, & si non sint, componi possunt, cum haec sit praecipua causa compositionis medicamentorum. FatC-xu ρ' -- esse quaedam simplicia calida & humida, ut sunt forte manna, cera, semen lini, melilotus, viniam oligophorum,dc alia ejusmodi sed eorum qualitates adeo insuperficie substantiae haerent, ut in ventriculo dc primis enia

67쪽

A D Raro. Grvenis mox evanescant,nec ad epar, nedum ad cor, aut Venarum intima penetrent inque iis non alaeratae permaneant. Perquiratur totus mundus, nec ullum tale

simplex invenire licet, cum humida & calida omnia secundum qualitatis gradum vix excedant,a quo facili md

quoque dejiciuntur mutatione si aperueniente seu co- - mi.'ctione ventriculi, epatis, membrorum seu viscerum venarum. Ad composita igitur progrediendum&eKCa- --

lidis id humidis in excellentibus gradibus, intercEdente, ut volunt fermentatione, fiat compositum calidunx&hurnidum: sed ubi illud inveniendum extra venenosa Z Non video, nec tale quid unquam occurrit. LId taceam, si humidae & calidae qualitates summae&primae sint componendae, quot secundae, tertiae de quartae concurrent, Arte Cordi magis inimicae,quam palmae gratae. In summa, Omnes vegetabilium qualitates dum in igne elementali comburantur, facile quoque a calore nati vo destruuntur, non quod nativus tam fortis sit, quam igneus, sed qui non minus mutet vegetabilia, quam ille, quae non in cineres quidem comburit ultimos,sed in

massiam humidam a priori substantia longe diversam . Exemplum familiare hujus mutationis sit hujusmodi: In renibus si sit ulcus putridii, quod patet ex signis dia-gnosticis suis, primo utendum abstergentibus, deinde

exiccantibus & consolidantibus, tertio cicatricem in- lium qua- ducentibus. Inter abstergentia sit lac caprillum, aqua hordei melle dulcorata,&hujus ordinis innumera alia. Qti', si propinentUr, antequam ad reneS per Ventri Cu-

mulgentes transeant, ubi est vis illa abstergens 3 An non fere omni parte abs fersa 3 Idem dicendum de caeteris Mmedicamentiso partibus affectis. In his usii constat,

68쪽

thni terebinthinam suas qualitates magna eX parte infra Chas reservare,utvi urina dicatur violaceo quasi Odore imbuere. Quadjam dicendum de corde Rus corro b oratione 3 Illud, quod cor confortabit, per non minia Sibngos meatus transire debet, antequam eb perveniat: Et cum)am pervenerit ad cor languidum, necessum est, quod sit virium adhuc integrarum, validarum, infracta rum: alias ab laosse victoriam non obtinebit. Novimus,

quod illi, qui eY animi ferocia hos feni in castris suis tu tum firmum lacessere ausi sint,ips1 eX itineribus longis&fame confecti, eXmum sibi praesentissimum quaesiverint : Non enim praevidendum, quo animo robore, sunt, qui contra hostem exeunt,sed quo futuri, cum eum adorturi. Unde patet in tota classo vegetabilium aut animalium non dari aliquod emedium vel simplex vel

m debite, Compositum, Uod simul calidum Ochumidum in sum

reme ivm & irinoxiis sit gradibus,absq; peregrini pes mixtione, quodque tale perduret in igne,in aqua,nec tanquam destruaturi quodque sit tenuissimarum partium & cordi familiarissimum, quale est unicum & solum Aurum D .inm. debitu praeparatum. Alii ex his dubium sibi quaerent di CentCS,putrefactioni humorum in febribus malignis&pestiferis, ubi calida dc humida qualitas exputretactiOne pCCcat remedia contraria utiliter adhiber quae sint qualitatum frigidarum dc siccarum, ut terram sigilla

sas, pertas, sandala, multaque alia hujus generis, inter quae & aurum sit d lapis Beroar. Quod si ita est,non Calidis S humidis cordi confortando prospicitur,sed frigidis δc siccis, nec aurum tale est, sed hujusmodi. At sis breviter refero: Aliud esse,si hostem ex civitate ejicere elimus, aliud si cives contra hostem instruere dc arma

69쪽

re: Sic aliud esse ii causam morbi eradicare tentemus, aliud si cor corroborare contra vim morbi,ne sucCUmbat. Cum frigidis igitur dc siccis pravam qualitatem calidam &laumidam praeternaturalem cordi impressam, tanquam contrariis, tollimus id si apprimimus , Cum calidis de humidis, ex auri essentia petitis cordis naturalem

temperiem conservamus δί reficimus. It enim contraria contrariis tolluntur,respiciendo assediti contra naturam, ita similia similibus consservantur, ad ea, quae se cundumnaturam sunt, collimando. Corde itaque Corroborato per sui similia. amica, quaeritur an ea vis ad caetera membra, in quibus saepissime tanquam partibus affectis morbifica causia de morbus ipse delitescit, trans mitti, iisque communicari possit 3 kespondemus, hoc S θρηολ. esse alterius intentionis: Nobis sufficiat, aurum esse ex summe corroborantibus primum: Nihilominus, si1 quid sentiam hac in parte dicendum, breviter me eXpediam: Galenus in quodam casu recenset, cuidam resolutam I manum HUSque articulos, cui affectui cum alii Medici manui S articulis frustra diuque topici applicassen sese nuchae seu pinae cervicis medicamentiS accomm datis adhibitis malum hoc curasse cum tanta omnium admiratione tam felicis successus,quato cum risu prius, quod assecta manu, Cervici mederi conaretur. Quod, si ita est, ratione nervorum & musculorum,qui Oriuntur ex nucha dc deducuntur in manum,an forte absurdum erit, si febre vel obstructione viscerum , vel inflamma tione aut alio affectu interno urgente, Cordi adjungatur remedium, Cum eX corde calor naturalis & spiritus vita les omnibus partibus δc visceribus corpori humani suppeditentur,ne C non omnes venae per cavam ad cordis Axtrum Ientriculum sanguinem ablegent pro mate-

70쪽

ria spirituum tenuissimorurn,qui in sinistro eius sinu δε-bricantur. Adhaecis cor est focus caloris, si centrum comporis humani, non Geometrice,sed Physice intelligendo, si Rex & Princeps membrorum omnium, quo alvo caetera salva,laeso laesa fiant, si primum vivens & ultimum moriens in animali, si es h sedes affeci uum gravissimorum,irae, talitiae δc similium, nulla causa es , Cur corde roborato dc confirmato morbus noceat dc non ab-Cat,cur symptoma urgeat S non evanescat, cur humores obstruant,r aleant aut mordiret meatus viscerum,& non persita emunctoria,u i stiperflui educantur: quatenus enim focus es calorem naturalem dc spiritus smp- peditat, qui expurgant corpus a superfluitatibus, ap riunt vias obstrui has dc congestas taces educunt: qu tenUS centrum CorporiS,aeque respicit ad omnia viscera

suae peripheris,ad quae quasi lineas semidiametrales, 'itam dc spiritus vivificos transmittit: quatenus I CX aUt Princeps, subditis prospicit, ut ipsis bene sit, hoc est,

membris : Ut enim, Leonida Rege Spartanorum authore, eXercituS Cervorum Leone duce formidabilior habetur, quam Leonum, cervo; sic corde salvo & firmo, Elcera illi addicta aegra facilius salvantur,quam his sanis Cor aegrum: Quatenus cor primum vivens,primogeniturae)us habet& tutor es aliorum, imb inspector &rector, cui quicquid bonorum aut donorum confertur,ad conservationem totius familii specii are videtur . quatenus est mare aestuosum turbinibus affectuum, inprimis pacandum venit,non oleo,sed remedio accommodato. non ut aurum in fluctus projiciatur pro a rrha bone, sed in medicamentum concinnetur

sineperegrini addition .

SEARCH

MENU NAVIGATION