Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, Juxtà Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomi tertii pars secunda

발행: 1763년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

tamentorum fluxibus, haemorrhagiis , phleboto-miis repetitis , necnon diarrhoeis, lienteriis , di beti, &c. supervenit. In hoc casu ob virium vitalium & digestiv

Tum eXolutionem chylus crassiis & crudus sanguini mixtus non satis elaboratus non potest repa-Tare cruoris jacturas; totus sanguis chylosus , aqueus , crudus evadit, unde obstruuntur ultima

Vasa, & serum in lymphatica, hinc in adiposa vasa fertur uberitis , in illis stagnat, cumulatur. Scopus Medici est ut 1'. vires fractas sustineat analepticis , stomachicis , cibis facillimae coctionis, abstinendo ab omnibus medicaminibus, quae

evacuando vires ulterius exhaurirent; ut tonum vasis laxatis , & fluxilitatem congestis liquiadis conciliet citra ullam irritationem ; usus autem docuit diaetam lacteam his indicationibus satisfacere , quod expertus sum ex suasu Alexandri Tralliani; interim non negligenda aqua in qua rheum ferrum cum cinnamomo infusa fuerint.

3. An arca ab exanthematis.

Ea est quae scabiei suppressae, quae puerulis a

Tubeola , Variola retrogressa, similibusque mombis culaneis supervenit. Huic praeter generalia remedia competunt maxime curcuma & radix lapathi acuti in jusculis ;feliciter sanatum hunc morbum , necnon ascitem CX eodem principio oriundum vidi induta scabiosi tunica. seu scabie resumpta. In ea Vero quae a rubeola suppressa non satis erumpente supervenit , auxilia generalia, sed potissimtim serum lactis succo chaerophylli alterarum prosunt. q. An arca a febribus.

Ea est quae ab obstructione hepatis lienis febres

302쪽

intermittentes foVentibus , ut quartanam, teristianam, ortum ducit. Illa species eodem modo curatur acastites febri intermittenti superveniens. Consule Sydenham. δεδεbri intermitt. . Anafarea gravida rum PuZos, pag. Si phlegmatiae limites tumor indematosus excedat , tunc intumescunt hinc & inde lumbi, qui

tumor vulgo Bouriet dicitur; partes superiores, ut manus, facies simul intumescunt; Vera anasarca est a phlegmatia quoad prognosim longe discrepans, maxime si febris hectica , & polydipha accedant.

In hoc casu usurpanda sunt justula aperientia ex cichorio sylvestri, sysimbrio aquatico , chaerophyllo , & crystallo minerali, vel sale Glamberi; cathartica identidem usurpanda; optata dein aperiens praescribetur ex millepedibus, Viperis , antimonio diaphoretico , amaris & febrifugis; imo initio una proderit phlebotomia , nec diaeta

sicca negligenda est; partus praematurus est exspectanduS. Si vero his resistat anasarca, partus non Vicinus

sit, crescat tumor , dyspnoea molestet , timendusque sit ascites, vel hydrothorax; tunc labia vulvae quae ultra modum turgere solent, vel insima pars tibiae leviter incidenda sunt, unde uber seri proventus , & partus facilior exspectatio, a quo sananda est mulier. 6. Anasarca bsterica. Leucophlegmacie hsurique. Ea est quae mulieribus hystericis, siccis , melancholicis , supervenit v. g. post synochum media aestate ; in hac vestigia digiti prementis cutis Vix retinet, unde a serosa, seu flaccida differt. Catholica & diuretica nocent; serum lactis ,

303쪽

urinae fluxum restituit; hoc solo per mensem continuato corpus detumescit, lac asininum deinde feliciter usurpatur. Pomme, EIsai fur us papeura,

Differt a phlegmatia, quod brachia , manus ,

facies ipsa intumescant etiam vespere.

Eam speciem vidi olim diabete terminatam in

muliere hysterica.74 An area Americana. Mai d mae Labbat, Vo ge en Amisique. Chevalier, des maiadus d'

merique.

Nomen Vulgare ineptum est ; morbus enim est vera anasarca, juxta descriptionem Patris Labbati I'. Pallent etenim aegri, tumescunt, cum aliquest favedine, pedes , tibiae , totum corpus , &'potissimum facies, si fides sit D. Chevalier cedem tose turgescunt. Σ'. Summa lassitudine prostrati sunt. 3'. Cum cephalal a gravativa. 4'. Inde somnolentia continua. 3'. Epigastrium & abG-men intumescunt, & tandem ascitici fiunt.. Tribuitur hic morbus esui cancrorum , qui vulgo Gabel dicuntur , utpote cibo dyspepto , gravi nisi corrigatur cruditas vino & aqua vitae, sa chari vulgo Tata ; sepius ortum ducit li decubitu ub dio , moerore. Nigritae Brasilienses qui durissime tractantur , huic sunt obnoxii, ut sane tur ab hero dimittuntur rus , ubi libertate fruum tur , moerorem discutiunt, & fructus acajou subacies usu, intra paucos dies convalescunt. Apud Iuropaeos qui in America degunt, hic morbustam1l1arissimus est; illi vero utuntur in curationis anilio potibus cardiacis & 1udorificis , halneis c lidis, cibo facilis digestionis, vino generosocem vero auxiliis hilaritatem conciliantibus &Potissimlim exercitio ita vehementi, ut sudor co- Pioius proritetur.

304쪽

8. An area rachialgica Theod. Zelst de dolora

Est faciei, pedum, manuum, ventrisque t mor cum dyspnoea, pulsu debili, inaequali, urini rubra , biliosa , clara, arenulis referta, parca , succedens colic' scorbuticae , seu rachialgiae , quam arthritidem intropulsam putat Theod. a Zelst. Laudat maxime aquam gemmarum pini per se

mentationem paratam, ad unc. sex ; tincturam minerae martis nativae, ad unc. duas ; tincturam vermium maialium drach. i. syrupi de cichorio compositi cum rheo drach. sex , de qua mixtura singulls bihoriis sumat unc. duas.

tia F. Plateri.

Est intumescentia cedematosa artuum inferiorum, seu turgescentia mollis , non elastica , cuti concolor, indolens ; in diversis tamen speciebus

varia.

I. Phlegmatia pulgaris. En iure Memate e a In- Atration fere e . Leucophlegmatia Veterum. Prodromus est & comes 1'. ascitis; Σ'. anasarcae 3'. hydrothoracis ; 4'. pedisequa empyematis 3'. prodromus puerperii; 6 3. comes chloroseos; γ'. quandoque morbus solitarius; harum vero va-Tietatum , aut specierum signa distinctiva desid Tantur. In genere tumor incipit a malleolis , vesiPere crescit, mane minuitur , aut evanescit, digitiprementis vestigium servat, subpellucidus est, sensim

305쪽

sensim ad tibias, dein ad femora, lumbos asiacendit. Curatur diureticis , catharticis , aperientibus , tonicis , martialibus, ut ascites , necnon topicis potissimtim foliis ebuli, aut fambuci subcineribus coctis , calidis , artus involventibus , necnon foliis hederae in aqua , aut Vino coctis , & calide applicatis. a. Phtigmaeia bserica Sydenhami, de passiona istierica. Ea species a nullo alio Auctore memorata differt a priori ex eo quod tumor digito pressus illico restituatur , seu vestigium digiti non servet; quod

etiam faciei pallore non stipetur. An pneumatosis λ Verum tumor non crepitu. 3. Ph masia lactea D. Levret. In inration laia te e Diar. Medicinae. Iulii 1739. ex Act. Acad mise Chirurgicae Parisiens. Differt a vulgari, quod puerperas , raro Vero nutrices aggrediatur ; Σ'. quod lactis uterini aut mammaris repressionem sequatur; 3'. quod

ab hysteralgia lactea incipiat; 4'. quod infarctus circa inguina sit initio dolorificus ; 3'. quod crura& dein tibiae , demtim pedes successive tensione ,

dolore assiciantur , non vero ordine retrogrado , ut in vulgari , seu serosa ; 6'. quod dum partes Intumescunt dolor recedat ; quod tumor sit opacus, non pellucidus. 4. Phlegmatra gravidarum. Edematre des femmgs posses. En re des extremitis aux femmes posses

Familiaris est ultimo ac penultimo graviditatis mense tumor cedematosusC pedum , dein & tibiarum & femorum successive ascendens, Vespere crescens , noctu evanescens , mane nullus; qui tumor licet vulgo tribuatur pressioni ab utero Tom. III. Pars II. V

306쪽

venis iliacis illatus , aliquot ante partum diebus

solet recedere , ubi tamen compressio minime imminuta est.

Ea varietas nullius fere momenti est , curatur accedente partu, praevertitur abstinentia a situ erecto , aut ad summum catharsi circa duos ultimos menses adhibita. Altera varietas ortum ducit a solito majori abdominis uteri intumescentia, unde dolor &pondus; plures hac phlegmatia laborantes melius habent, si stent erectae, quam si decumbant, &stant ut facilitis respirent, cujus ratio mechantiaca facile intelligitur, cum stantibus abdomen e trorsum magis protuberet, tantoque minus sursum prematur diaphragma. Curatur dissicilius; interea quae sanguini fluorem conciliant suadenda,

dein partus exspectandus; crescente eo morbo jam est anas arca graVidarum.

Si phlegmatia lumbos non transcendat, Vigeatque fames, color faciei non sit plumbeus , & si

sexto, septimove graviditatis mense abdomen magis prominet quam aliis , nono prominere comsuevit, tunc vel graviditas est duplicata, seu plures fetus utero gestat mulier, vel hydrometra laborat, & citra noni mensis finem paritura certo est. Hactentis PuZOS. Mulieres quae duplicem fetum utero gerunt, quae pluries pepererunt, quae multum , diuque pedibus insistunt, duobus ultimis potissimum graviditatis mensibus sunt huic obnoxiae, quia cum Premantur venae iliacae ab utero , lympha a sanguine represso, & in venis congesto uberius intextum cellularem divertitur, ibique congeritur sed si textus ille a quacumque causa sit solitorior , Vires cordis trusivae minores, tunc impres

307쪽

sio digiti foveam diuturniorem relinquit, & veL

pere magis intumescunt extrema, atque concurrit pressio iliacarum cum principio quod Cedem tiam in non gravidis excitat, vi scilicet imminuta circulationis , unde utriusque habenda est ratio. Phlegmatia gravidarum ab uteri in iliacas venas pressione tantum orta , sponte post partum evam nescit fluentibus lochiis , imminuitur etiam decu bitu in lecto , quo pressio iliacarum minuitur; nec imped i illa indematia phlebotomiam. Si concurrant varices tibiarum ab eodem principio oriundae , illae lenibus fasciis circumductis reprimendae sunt; non Vero aperiendae. Si dolores crurum de tibiarum vexent aegram phlebotomia ipsa indicatur , quae contraindicatur ubi o dematia ab al-'tero principio fovetur ; ea autem phlebotomia obrachio tuto celebratur, non e pede . Si concurrat solidorum laxitas , & virium cordis imminutio, sussicit durante graviditate ad topica astringentia & tonica confugere ; paretur scilicet Vinum aromaticum ex decoctione foliorum roris marini, lauri, thymi majoranae , salviae & i

Vendulae ana manipul. I. rosarum rubrarum m3ni-

pul semiss. balaustiorum & aluminis ana unc. L. bulliant in vini rubri libris sex , ad tertiae partis consumptionem , cola & servetur ad usum; lintea hoc vino calido madida his vel ter in die partibus cedematosis applicentur. . Phlegmatia a MenostasE. Observat. Io 2. LC-mothe, de tumoribus.

Puellae a suppressis catameniis supervenit chlorosis , scilicet faciei pallor , lassitudo, fastidium

Omnium, inappetentia , lumbago , gravitas femorum, eorumque , necnon tibiarum & brachiorum

indema.

308쪽

Brachio sinistro multiim cedematoso, incius tegumentis manus inter ossa carpi, quae respondent digitis annulari & auriculari, pollicis magnitudine, non solum copiosum serum successive extillavit, & brachium detumuit; sed dc haec virgo

inde convaluit.

ulcerosa. Buk-- An IS. . Est ti biarum & pedum turgescentia cedematosa . di erysipelatosis ulceribus 1tipata. Nil est frequentius illo symptomatum concursu, adeoque mirum est inde speciem singularem nondum fuisse constitutam. Rubent, tumentque tibiae , rubore quandoque IIVeIcente cum calore molesto, inde eXulcera tur, & fundunt serosi puris copiam. Signum imminentis eXulcerationis est cuticulae separatio acute rubra, tensa, dein vel a levi ictu, vel a pus tulis rubris sponte obortis orditur suppuratio, quae rei sexosa, vel legitima , semper autem pertinacissima , nec cedematis inde fit imminutio. Illa ulcera sunt duplicis indolis ; vel enim est mera exsucilio seri ex cuticula abrasa, aut ulcere molli, humido , fungoso , & tunc diureticis jusculis simul & antis corbuticis serum illud versus renes derivandum , pars affecta siccanda , tonicis , spirituosis , ut vino , aqua vitae camphorata , similibus fovenda est ; huc conferunt unguenta ex foliis sciareae , ipsa etiam folia parti admota e Vel ulcera sunt erysipelaceo rubore in viciniis stipata , Pruriginosa , rodentia , & tunc calor & acrimonia temperantur medicamentis saturninis , ut cerussa , albo rhasis , foliis astringentibus , ut piamtaginis, vel refrigerantibus, ut vitis, betae, bu tyro illitis.

Sa indemate rigeant, durae sint tibiae, & do

309쪽

Ieant, exponantur vapori aquae cum pauco aceto ,

vel pauxillo salis ammoniaci, deinde oleo palmae illinantur, vel leviter seica cum sanella calida quae

exceperit fumum ambarae , Vel benetoini accensi, vel aquae spirituosae accensae.

Si ulcera sint sordida, inungantur melle ros ceo , spiritu vitrioli acidulato. Ea omnia vana sunt in senibus , cachecticis, valetudinariis , imo in Vegetis , nisi utantur diaeta vegetabili , identidem purgentur , sumptis remediis sanguini depurando & edulcorando aptis. Vide Heisterum de eris Hate, de ulceribus , Oc.

1is endemium, sive Pi atri seu pes febricitans. Pedarthrocaces Sancti Thomae familiaris. Poti de Sancto Thoma Lusitanis Indis. Kojassi Japponensibus. Viget hac affectus maxime in montibus quos Christiani Sancti Thomae religionem amplexi, Mideo ex Provincia Coromandet a Paganis ejecti incolere coacti sunt, tribuiturque malum aquis nitrosis, acribus hujus loci. Indigenae narrant a Diis gentilibus poenam illam inflictam esse ; verum similem morbum in Ceilan & omerae in. Japponia observavit Kempserus. Crus tantum alterutrum assicitur a sura ad pedes , genu nunquam , digiti raritis ; hanc partem singulis mensibus cum lunae incremento phlegmone corripit qua intra aliquot dies defervente, tumor

tamen non remittit, sed in carnem vitiosam se edit, ut ambitus cruris crescente aetate , duplo

triplove major sit quam sanis ; crassilites est inaequalis , cedematosa , duriuscula , aspectu SH ro- , fungosa , ulcerosaque sanie scatens et qui hυ

310쪽

3io GEΝERA ET SPECIE sdrocelem fovent, a malo illo sunt immunes; Κempserus suspicatur ossis cariem. Malum est insanabile , & licet sit nigricans &foedum, non facile in sphacetum degenerat; imo si ulcusculis scateat, non impedit baiulos ne gravia onera gestent, & palmas altas agiliter scandant. Morbum illum sublevant Malabarici excitatis circa femora & genua multis fonticulis, quibus

sunt toti ve uti fasciati; ast ab ipso mali initio post

paucos tantum inflammationis recursus , sic avertitur seri acris influxus in tibias; serius instituti fonticuli non prosunt. Japponenses Vero tumorem scarificant, & plu

ries moxa comburunt. 8. Phlegmatia et hantina.

An diversa a Malabarica Kempseri λ Elepham

ita P. Alpini Med. AEA Ps. Hac correpti pedes multis magnis duris iube Culis tumidos . magnos , atque deformes habent elephantinis pedibus maxime similes, cruribus etiam tumefactis, quod Malabaris non accidit; peger nullum dolorem patitur, sed ad ambulandum ineptus est; interea capsulis ligneis calceorum loco utens pedetentim progreditur. Tribuitur hic morbus piscium & aquarum sem, putridarum usui, necnon cibis crassis , ex bam-mia melochia, anguria batochel, eidemque priΠ'cipio tribuunt hernias, pneumatocelesque ibi se

quentes.

. Est intumescentia totius fere abdominis a pamtibus solidis citra graviditatem. Ph conum nomine Graeci indigitarunt homines Ventricosos; inde Ptolomeus cognominatus est Pusio apud AEgyptios ex Tito Livio.

SEARCH

MENU NAVIGATION