장음표시 사용
111쪽
H operum servore animos ad bella vicissim Exacuunt cives; quidvis sibi vivida virtus
Tentandum eredit pro libertate parentum, Et saero cultu. Tanta virtute minores Nec spes mente lavent cives. Armantur ad unum
omnes; armati portis funduntur apertis,3 so Iusta acie turmis instructi. In fronte locantur Corpore qui praestant, firmis et viribus, et qui Martis opus pugnis, artem bellique gerendi Pugnantes didicere, suo qui sanguine tela Tinxerunt inimica, suos sparsosque cruore Hostili gladios ostentant. Omnibus istis Λrmorum genus omne datur; certamina quando Et primi tentare, gravis quoque pondera belli Ferre diu debent, pugnas committere primi. Ergo ultra fossam procedunt ordine denso, 36o Aggere et ingenti superato, castra locantur Delectis campi spatiis, quae commoda pugnae Visii magis. Sic instructi venientia contra Agmina multipliei procul exultantia praeda Conspiciunt. Signum belli iactitur ad auras; Et pulsu peditum tellus tremit excita, montes Vicini resonant vario clangore tubarum. Ut vidit totos compleri milite campos Abdalasiaetus, cives opponere Vir s
112쪽
Viribus, et contra victores arma movere 37o Ausos extra ui bem; prohibere et maembus urbis,
Obstupuῖt tantum miratus robur in hoste, Quem victum terrore, sui quoque nominis acri Crediderat dudum captum sormidine. Primas Ergo acies in castra jubet prorumpere. CiveS, Vix medium campi spatium confecerat hostis, Occurrunt tecti clypeis; his tela, fagittas Turbinis instar aqoae concretae frigore missas Rejiciunt, firmo crepitant umbone, domorum Ut tectis crepitans quondam salit horrida grando 38o Nec tamen immissis cedit mucronibus aere Multiplici tectus clypeus; geminentur ut ictus Crebrius, et totis emittat viribus host s. Tum cives, hastis alii, sive cuspide contis Λrmatis, alii gladiis, duraque bipenni Impavidi medios audent irrumpere in hostes Rdversosque prius funesta clade trucidant, Stringere quam possint gladios, vel vertere terga;Τurmae miscentur turmis, densusque viro vir
Congrediens caedit, simili quoque caeditur ictu ;sso Lethi feroque cadunt ambo sub vulnere victi,
Victores ambo; vires, nec scuta, nec arma Vel vitam posuere prius quam membra sub armis Lapsa ruant, fulva vel prosternantur arena.
113쪽
It caelo clamorque virum, gemitusque cadentum, Armorumque sonus, campis pugna aspera surgit. Tisiphone palla victrix succinia cruenta Saevius in strages nunc hos, nunc concitat illos,
Vipereos torquens crines, armansque veneno.
Iamque rubescebant effuso sanguine eampi, eo Et clypei, galeae, confusae et caedis acervi Arma retardabant pugnantum, pectora quamvis Acrius ignescunt odiis, ardentque furore Cum procul AbdalasZZo nova limpana visum Budire, et tollens oculos, cinxisse corona Maenia consertas acies, nova et agmina portis
Educi vidit. Telorum ferrea messis Effulget longe, lato et D per aggere sistit. Scilicet obstupuit Maurus, timuitque coactas Urbis in auxilium gentes, populosque propinquos,
Io Et super exhaustas venturos turbinis instar Longa acies pugna . Iussit clangore tubarum, Sublatisque procul vexillis, arma morari, Paciferaeque dein ramum protendere Olivae. Excepere moras signum , et responsa dedere Parte sua cives: Martis, pugnaeque surorem Una omnes cessare iubent. In faederis inde Pacta vocat cives Abda Iasietetus, et ultro
omnia salva dedit, libertatemque futuram
114쪽
Perpetuam spondet; ditionis iura reposcit ho Qualia nec cives ausi sperare, fidemque
Iurando pactam firmat. Caepere volentes Et cives pacis leges, et Dederis aequas. Ergo urbem positis odiis, exercitus omnis Armatus repetit. Medias panduntur in auras Undatim vexilla: sonus clangorque tubarum Exultans animos victo tum, et pectora mulcet. Post cives medius fertur sublimis in alto Abdala sietzus curru, quem pone sequuntur Insignes acies Arabum; minitantia postquam 3 o Deposuere simul, turgentiaque ora modesti. Vallorum Ductor moles superarat, et urbem Ingressus, mirans oculos huc vertit, et illuc, Delectasque novas acies, turmasque requirit, Maenia quae nuper densa cinxere corona: Culmina et egressae complerant aggeris alta. Desertasque vias cernit, deserta tuetur
Compita, miratur simul alta silentia tectis, Non armatorum speciem tota urbe videri, Quam gravidam multis pugnantum millibus ipse 6 o Crediderat fidens oculis. Stupet inscius, et se Vana deceptum nec credit imagine rerum, Nec turbas abiisse putat, ceu sumus, in auras. Talibus et dubiis agitatam exsolvere mentem
115쪽
Res erat haud sectu facilis. Namque oppῖda elves Capta Valentini cum scirent plurima regni, Vexari populos subiectos, iura pudoris
omnia lascivo violari crimine; sacra Caelituum tristi spoliari templa ruina; Iamque aestus propriis incendia volvere mur Is so Aspicerent; statuisse ferunt, sese arte , vel armis, Et sua profuso vel sanguine tecta tueri; Intacto mortem illustrem vel obire pudore. Omnibus idem animus, cordis vigor omnibus Idem . Faemineum genus omne iubent insignia Μartis Induere, accingi gladiis, praetendere lato Ad pugnam promptis animis hastilia ferro.
Et cum prima viri campis certamina apertis Μiscuerint, ardor pugnae cum saevus, et horror Acrius ingruerit: turmae volitantia ventis so Faemineae vexilla darent, et tympana postquam, Et litui sonitu complerint maenia rauco, Pars teneat muros, et sese ostentet in armis;
Pars alia in vallum portis se fundat apertis Ingenti strepitu; venientis et agminis instar,
Inscia pugantum mentes, et pectora turbet. Quae dum stemineae eon dicto tempore iussa Perse uni acies; optato faedere cives Composito, patriam, veteres ritusque sacrorum
116쪽
Seque, suosque gravi Maurorum ab Iure tuentur. 47o Principis et casus urbis subjicta sequuntur oppida, Lorca , novum nomen, fundata vetusta Uibs sed parva manu: vetus Dunaria, Ccbel,
Basa solo felix: Paenis Carthago Colonis Dicta nova; Asdrubalis iussu quae condita, portu
Trisnquillo gaudet. Decurrens saxeus olim In mare mons, laterum obi. ctu cingebat aquarum Ingentem tractum, filias ubi vincula naves
Stupea tercentas longas non ulla tenebant, Ferrea non curvo firmabat et anchora morsu.
68o AEquora nam longo tractu cunctantque, silentque, Nec portus, qua parte patet surgentibus austris, Et gremio naves venientes eXcipit amplo, Undarum sentit motus, aut sequoris iras
Scilicet exsurgit media inter brachia montis In mare protensi scopulus, quo fluctus ab alto Frangitur, et duplices aditus utrimque relinquens, occludit portum. Naturae haec munera nuper Molibus immensis Hispana potentia ad astra tulit, artis opes, operumque laboribus auri 6 o Thesauros addens , facti infectique talenta Λrgentis nostrique maris prae portubus unum Reddidit optatum nautis, loca tuta carinis Five velint; laceras ventorum turbine naves
117쪽
Vel reparare; novas malint seu cudere puppes;
Transtra vel, et remos, teretesque reponere malos.
Sic demum duplici regno, populisque potitus Abdalafizetus selicibus, Hispalis altar Maenia tendebat victor, quam iura Maconis Excussisse recens norat; quamque impiger atro1oo Subdidit inperio, tristi et ditione subegit. Regnaque tot saeclis selicia, fluctibus inde Oceani, celsis hinc circum clausa Pirennis Rupibus, infami cessissent omnia sceptro, Atque sepulta su s jacuissent tecta ruinis; Ni Pater omnipotens sortem miseratus iniquam Regnorum, gentisque piae , servasset avitae Semina virtutis, bello ex ardente receptas Relliquias, fortesque Duces de sanguine Regum Antiquo, miseros qui res, qui sceptra tenerentrio Afflicti populi: quorum de stirpe nepotes Tristia primorum repararent fata parentum.
118쪽
Salvandi Hisperiae sceptri spem eor de pelati Suseitat omnipotens. Tendit confinia contra Callia movent Arabest sed victi isdera poseunti Ast ea iacturus Pt inceps firmata , Damastum Navigati; Uliti donis cumulatus opimis, Invissis solymis ἰ eonisensis navibus , atri Delusisque dolis, vano et conamine Ditis in sua felici pe. ducitur omine ReΚna .
Tque ea per campos saevo dum marte geruntur; Pignora sacrorum, sacri ritusque ministros Planities fugiens, excelso monte Pelajus Deposuit qui mons nobis nunc sanctus ab illo Dicitur, ignoto nomen, nec gloria monti Λnte suit sociosque suos stiper ardua duxit oppida montano longe tutissima muro. Non secur ac, quando valles viridantiaque arva Diluvio rupti 4 immersit molibus, Anas, Cogit Oves properis curis, inque ardua montis
119쪽
Pastor agit, viridis possint ubi gramina collis
Carpere, dum strages camporum desuper ipse Conspicit, et, tutus quamvis, Iacrymatque doletque . Haud aliter Princeps concussus clade Pelatus
Hesperidum late populos, Regna ampla videbat Fluctibus obvolvi bellorum ; ingentia passim Oppida prosterni; cunctis dominarier oris Arma Mahum edis; sedes in turribus altis
obtinuisse Crucis crescentis cornua lunae. zo Ah' gemuit quoties perculsus corde doloret Ah quoties oculos vertit, lumenque perosus Austro terga dedit; septemque trionibus alte Subiectis cautes cernens gaudebat λ at inde Vi graviore rapi sensim mentesque, Oculosque In pirtes contra positas , in re Gna videbat, inae causae gemitus; proprio quae sanguine vellet Eripere insensis sceptris; mixtamque dolore Imo corde spei fi immam , lumenque suavis Exciri sentit, succurrere posse cadenti 3o Se patriae, excidio p)stremo sceptra tueri, Et Gothicum regale decus de clade receptum Communi, seris quondam transmittere saeclis. Spes inter blandas haerens, saevosque dolores Incertus, quid fata ferant; compellat amicum Alphonsum, quicum curas partirier Omnes,
120쪽
Et rerum casus varios, dubiosque solebat. Quem puerum , et tenerae vernantem flore iuventae Ipse sibi socium bellis adsciverat, alte Illius ingentes animos miratus, et aere o Ingenium, molesque graves, quos aula, nefandis Inerescens vitiis, nulla turpaverat aura. Quo res nostra loco λ quo nune, Alphon se, recessit Gloria regnorum, terris quae maxi na nuper Adveniens summo sol adspiciebat olimpoὸ En prolapsa iacet: totam mais saevus in astos Transtulit; et pulchris gaudens gens impia regnis, Hesperias prosternit opes I altaria Divum Desiicit , et sacras supremi Numinis aras Proh scelusi infandis det turpat ritibus audax.so Quae pietas patriae poscebat, quaeque vigentes Tunc vires utrique dabant, vos sidera testor, Pi aestitimus: gladios inter, mediasque secures Irruimus, patrios quavis ratione penates Excidio eripere, aut communi occumbere fato. At contra iustas offensi Numinis iras Nil vires, nil arma valent mortalia, morte Quaesita toties salvati, funere acerbo
Supplicium gravius patimur. Quid durius uno Quam non posse semel fato frangique, rapique λεο Lumina et aeternum miseris occludere rebus
