장음표시 사용
231쪽
ao C. S. ScΗuRZFLTIS CHIrregionibus vincula iniecta sunt, ut tuto libereque de libertate sua non audeat Consultare. Sero tamen et prudenter sapit Bri Sueonesque nunc malo intelligunt suo. Deus nos respiciat, et consilia ambitiosa dissipeta Vereor enim vel bellum triste et luctuosum, vel pacem quoque bello deteriorem. Ita valere te volo, Celeberrime Vir, quem iure amo venerorque. Vitemberg
IIX. Cal. Apr. A. Gla CLXXXII. IX.
PHILIPPO IACOBO SPENERO, DOCT. THEOL. Rri nostrae in veteri statu sunt, nisi
quod Meisnerus vacuam reliquit prouinciam , nouo deinceps silccessori capessendam. Pro te. quantum in nobis fuit, multi ac in te propensi sententiam diximus, sed Theologi, nescio, an Consulto, ne verbo quidem tui mentionem faciebant. Suspicor, quosdam abs te esse alieniores, quanquam Calouius afferenti librum tuum omnia amicitiae officia significabat atque confirmabat. Ex aula mihi assertur, de B helio ad nos inuitando,deliberari,quod consilium fortunet Deus, ac postea te nobis e hibeat , benigneque impertiatur. Praesh- Iis in templo arcis munus sine dubio, cum
accessione Professionis Theologicae, iri
232쪽
EPISTOLAM eto eum conseretur, tum, si decesserit Calouius, Antistitis generalis dignitas nouum laccessorem ψXspectat, quam tibi cedere, beneque euenire, cupio, si Bebelius te, virtutis meritorumque Consensu, huc invitet aC trahat,
quo nihil prius mihi, nihil felicius Academiae accideret unquam. Rogo te magnopere, ut in litteris,ad UVitisteinium pers rendis, me de mora rescribendi ad Illustris. simum Comitem , Georgium Fridericum, purges, cui prima occasione scribam. Co sulatus Academiae, quem Rectoratum Vocant,mihi, ad Conficiendum Historiaewal-deccensis negotium , Arolsam profecturo, velut vincula iniicit. Quomodo me expediam,ignoro. Si recuse, odio non Vacat, si accipio iter ad semestre disseretur. Orthii vestri res, Ut audio , nondum meliori loco sunt. De Illustrissimo Gersdorfio consilium non succedet, quoniam , Vt nunEsaeculum est , belli artes presium habent, quae tam sunt necessarian, quam amor est libertatis. Satis diu veterno indormit Ge mania, et malo suo laborat, discorsque est ad ultimam usque perniciem, et, nimis speciose falli se, patitur, ac sero damna sua i telligit et austimat. Vtcunque reS Cadat, aut bellum geritur anceps, atque luctuosum aut, pace decepti, paciscemus foediorem
seruitutem. Quid agamus priuati hominest
233쪽
2o6 C. s. SCHu REFLEIS CHII nes3 Inter temporum' misorias pietate nos
firmabimus, et pacem quietemque studiis tuebimur, et Votis, quasi armis, in acie st bimus , quibus modis in spenii venio, sore, ut hostis praeualidus et insolens desinat imfestare rempublicam, et, fato metuque Comfusus,iustas vel sic poenas, non aliter, atque olim Nabuchodonosor, pendat, fabulamque in communi hoc rerum humanarum theatro, exitu tragico ct infelici , claudat absoluatque. Ita te Deus cum nobilissima familia seruet, protegat, tueatur. M. Cal.
Patricis Francosuriensi. une tibi cupio et incere volo, Vt res tuae meliori loco sint, et in primis p ternae floreant, quod omnes prope in Saxonia mecum optant. - illustrissimus Vir, quem nosti, missa faciet litterarum studia, totumque se belli artibus tradet. Nec male , sibi Procerum filii consiliunt, quum Principem EL propenso in milites animo vident,cogitantque, hanc opportunam facilemque esse emergendi viam. Aut enimi Graecos imitabimur et seruierimus, aut belu' lum gerendum est, ut seruitus depellatur. Ju Vero serua animum, et proponto insta
234쪽
i ac fac, Ut redeas ad nos, et mecum siS, Vna- .mue domo et mensa Viaris, nisi mauis, ut
irius ad vos veniam, quod credo futurum, itinere Arolsam confecto, idonea expeditaque occasio detur. Inuitat enim me, et, iure quodam suo, iubet, Illustrissimus. Haldecciae Comes, ad se ut Veniam,et rationes historiae Ualdeccensis perficiam, albam it Saxo meus, et magni aestimat prudemtissimum, fortissimumque hunc bellatorem. Sed vix licebit, priusquam consulatu ACa- demiae decedam , etsi adhuc dubius incertusque sum, onus mihi tam molestum imponi patiar, noc ne 3 Librum actorum itineris compingendum curaui, et reliqua ad meum iter sigillatim pertinentia, collegi et conglutinaui, quae simul omnia libere usur- Iabia , et non magno negotio describes. gnosce huic postulato, ut mea opinio est, non iniquo, quod si nolis probare, seiu gam rurilis, et te non frustrabor. Vale, ac patrem, fratrem, necessariosque, saluere meo nomine iube. Id. X l. Cal. Apr. A. cla
, B seuprema prouocat Curia Sax. n. Senator Ιfficile adhuc et varium filii ingenium
sensim sinsitur ad constantiam probi
235쪽
2O8 c. S. ScΗuRZFLEIS CRII. lmoriS, et, quantum diuinare postum,litterae illae seueriores, quas Dressia misisti, permagnum habent momentum. Pnugii, optimi ac diligentillimi iuuenis , Consuetudo mulis tum ei prodest, qui praeterquam quod laudis exemplum praebet, cohortando quoque instat. Vitae morumque praefectum, nescio,i an patiatur eius indoles, quae paullatim coiniterque flecti potest, sed repreflemsioni durisque verbis obnititur ac resistit. Quanquam per se Utilis foret haec ratio,
et moderationi rerum omnium conduceret
magis. In stholis luridicis L. Pompeii omnem adhuc operam ponit,sed amoeniora studia humanitatis ac historiarum re mi sitius tractat , ratus, suo se Marte proficere in his posse. Sed longe alia mens est Riugio, qui pari diligentia coniungit necessaria et iucunda, agitque sedulo has partes, et recte
putat, Ornamenta haeC non esse negligen- lda, praesertim iuueni Equestris Ordinis, qui his praecipue te distinguit a vulgo, atque ad fastigium reipublicae Contendit. Hospes D. Zieglerus in reliquis vitae partibus modestiam et decora colloquia spectat, et seria interdum iocis temperat, e citatque Conuictores et recreat, CuiuS latus apud mensam claudit. Tantum rogo te,
Domine, et obtestor, interdicas lysi noctura dinis deambulationibus, quas, inscio hospite, insti-
236쪽
to,quin, semel iterumque grauiter monitus, . tandem lubrico incepto desistat, et omnes vitae studiorumque partes ad Voluntatem et iussa tua Conformet. Id quod ego vehementer Cupio et opto, atque te cum incluta genteielicem fortunatumque est omniabus votis precibusque a Deo immortali coim
Aorarii EL. Sampraefecto. GRatulor tibi partes in curando principali aerario lusiceptas, e qua ducor religione animi, vota facio, ut diu et feliciter munus hoc geras, meque in primis tuae beneuolentiae commendatum habeas, ac de me ita sentias, Ut fama te fert et aestimat ab animo in eruditos propense. Hac fid cia fretus,qua decet, peto obseruanti'Vt salarium auspiciis Serenissimi dudum mihi a tributum, et huc usque perceptum, quo per
annum iam careo,pro summa in litteras voluntate et amore singulari,maturare ne graueris. Annitar pro virili rependere hoc beneficium, et, quia nihil est, quod a me in tua merita extare possit, dabo operam, Ut in filiis tuis, si quando huc venient, instruen-
237쪽
2IO C. s. SCHUR ZFLEI SCIIII dis nemini concedam. In extremo Deum veneror, ut nobilissimae familiae, et, Misenensi reipublicae, et patriae, ac sigillatim Academiae nostrae,quae nouum benefact rem sibi expetit, et non Vano omine exspectat, selicem sospitemque te seruet. Prid.
Cal. Aprilis A. cola CXXCII. XIII. SAMVELI HEMSDORFFIO. Solemnia ordinis creandis Philosophiae
artiumque Magistris sacra instant, et te socium honoris expetunt,ac, me interprete, nunc perquam comiter inuitant. Da ergo hoc meis Precibus, ex profitere nomen ii ter candiciatos. Mihi prima cura erit et iuuare te,et commendare Decano, et omni studio essicere,ut honestissimo loco orneris.
De pretio ita conueniet, Vt XXV. numis uncialibus omnes impensarum rationes Gomficere queas. Opinor, hoc te non defugere, et spero Patronum ab ea sententia non esse alienum, et sumptus non armato suP-
II lo ipso temporis articulo quo tuae mutito suauissimae litterae cum fasciculo perlatae suat, Io. Christoph. Langius, e Vestia
238쪽
quin aliquid tibi mitterom, quod nullo quidem , nisi grati animi, indicio aestimabis. Rara,et prope inusitata, filii tui felicitas maia opere mihi placci. Recte enim prudenis
aterque facit, quum occasione utitur, et virum tota Europa doctissimum demeretur. Non pigebit te impensae,nec temporis po nitebit filium, quod nunquam, mea opinio-pite, utilius sane collocare potuisset. Magita- . hechius Italiae suae lumen est, et radios ingenii sui iam diu mittit trans Alpes, Ge i inariosque et Belgas collustrat. In posse rum ei et tibi, de Imperii Carolini diuisio-i ne , veniet aliquod animi propens pignus, quod testetur, quam praeclare de viroquo sentiam. Decima prosa transmissi ex Italia opustuli ingenium prudentiamque ostendit,
et apprime placet, ac singulare nouumque. et his temporibus aptum sane argumentum . Complectitur, et quaedam non vulgo obuia rerum ciuilium capita declarat. De Patri- i archais Gallos constituendo suave commentum est, quod, non dubito, quin per se intelligat, quisquis consilia istius regis , et acta in parte regiminis Ecclesiastisi, et rega-
hum siue, ut vocant,regaliaram, nouit. Neque id non officit prudentiae et securitati. regis, et exemplis superiorum regum aduer- . O a satur,
239쪽
IIa C. S. SCHu REFLEI sc HII satur, quae ad Pontifices in ordinem redigendos, pertinuerunt,uel intra minas saltem manserunt. Franci enim Romanae sedis defensores et vindices fuerunt semper , et, - fuisse, gloriati sunt,et extorres eos tuendos susceperunt, non autem Ecclesias ab iis seiungendas eXimendasque,censuerunt. Nam,
subducere se Romanae sedi, et adstistere Patriarcham, non intelligitur, qui vult et C pit, ut regimine saltem moderato fungatur quod Galliarum libertati minime fraudi sit, quodque cum superioribus et antiquis e
rum priu ilegiis non pugnet. Id. April. A. clo la CXXCII.
SEueritati Patrum intercessi, causamque Cladouit quanta potui, diligentia in sen
tu egi,etplerisque renitentibus,effeci,n po na relegationis ei ne irrogaretur. Nam,existimationi familiae id dandum esse, cum prismis censui, Vt eum gnaviter tuendum susci-Perem, in quem publica doctrinae praemia contulissem. . Peto autem magnopere, non ' lmeo solum,sed praecipue totius ordinis no- lstri, nomine, Ut pecunia, quam debet in folidum, soluatur. Versatur in eo dignitas Odoviani nominis, et meafides, quam dedi Academiae, fore, ut creditoribus satisfaciat,
240쪽
EPISTOLAE.II 3praesertim ordini, qui sumptu sito eum adluuit benigneque ornauit. Ego quoad pos
sum enitar,Vt sentias, me nullo non tempo re et auctoritatis,et ossicii tui rationem esse habiturum,uenerorque DEum,ut florentem te saluumque patriae tuae seruet, et pericula impendentia clementer auertat. De re ge Daniae huc fama assertur, quae metum
iniicit noui belli, habentque Sueones, Cura vicino et amne sibi timeant, quem Gallus sibi deuinctum habet. Fran furti postU- lata quidem mitiorem in partem adornantur , sed lacus est. Incauti sumus, Vereorque,ne,blandis speciosisque promissis decipi .nos,patiamur. Ideas Platonicas,in apparatu et essectu consiliorum GermanicorUm, quis prudens non intelligat 3 Male agitur Cum patria communi, quae diu deliberat, et tandem exsequitur nihil. Prid. Non. Iun. A. lo CXXII.
C ULAMICO CUIDAM.Ρostulas a me ut rescribam, quid mihi de
Simonis historia critica videatur, quod non admodum dissicile est quando ex rebus ipsis deprehendi, scriptorem hunc sibi nimis inauigere, et mouere Veteres teΓmi nos , Hebraeique codicis veritatem VoCare in dubium , et corruptelas obiicere phiri