장음표시 사용
201쪽
374 C. s. SCHuRZFLEIsCIIII tisque, rogo, Vt Te Domine, cum incluta gente et riecessitudinibus, quam diutissime conseruet. Vitemb. Sax. IU. Ian. A. cla la
IC. Dresiae Νon ignoro, summam rerum consilio
rumque tuorum dignitatem Cum salute Omnium esse coniunctam,et scio fateorque, neminem perinde esse de studiis nostris mericum, ac te, Virum omnino his litteris et ornandis et fouendis, benigno quodam sidere genitum concessiimque. Nam hoc coelestis cuiusdam auspicii est ., et ad gloriam tuam in primis pertinet, ac Vora precesque nobis exprimit, ut hanc tibi feliciis talem sane perpetuam esse cupiamus. Itaque Volo,Deumque Oro,Vt omnes Vitae mmnerisque tui partes fortunet, et valetudinam prosperam esse iubeat,omniaque laborum taedia et curas leniat,suauiterque temperet, ut quae tua merita prae1ens aetas non assequitur, posteri celebrent, atque in beneficii parte ponant. Illud in primis expeto, ut filius natu maximus laudis tuae retinendae pariter,et propagandae,materiam quaerat, et recte agendi constantiam seruet, ai que adeo in spem successionemque Pater
me gloriae selicaver veniat, ac viribus denis
202쪽
' EPILΥOLAE. πς que omnibus,ad augendum hoc tam illustre et nullis saeculis periturum decus, auspicatissimo annitatur. Reliquis tantundem preeor , et opto, Ut nobilistima Iacobaeorum genS nunquam male agat,ac nulla fortunae tempestate deflectat in praeceps, nulloque inuidiae impetu moveatur. Uitemb. Ita. Id.
ΡRaesto sum inter clientes fidei tuae drditos, et felix faustumque omen fero, vota etiam pio ac composito animo, ut par est, soluo, Deumque Veneror , Ut omnia consilia Iahoresque fortunati sint, et res se. . eundae nulla deinceps acerbitate perturbentur. Nam, quis nostra memoria Gersidorfium, ab ingenio, ab arte et usu instructum, aequalierit, quem non fortuna, sea meritorum gloria, evexit, ut in summo splendoris fastigio stantem nemo citra a mirationem Contueri. ac digne fatis venerari, queat. Pauci, et in pari felicitatis gradu positi, huc anniti, ViX unus et alter assequi, nemo Certe aequali dexteritate id contingere potest. Ingenue dico , tua unius laude omnes saeculi laudes contineri, in quibus non familiam , sed agmen ducis, et sapacem ubique animum, . et omni nego
203쪽
C. S. SCHUREFLEIS CHII tiorum moli sufficientem, ostendis et usu probas. Igitur, quantis possum , peto a Numine aeterno precibus, Ut felicitas haec longe maxima, nec finem , neque modum, habeat, et Valetudo prospera perpetuaquest, et Gersdorfiae atque Frisiae necessitudines , nulla temporum calamitate frangam tur et pereant. Contraque aduersa nita tur et Vigeant, atque ArduiS pro republica certaminibus ipsam temporum iniuriam Vincant, ac ea denique auctoribui praemia rependant, in quae rerum aeternitas assidue et sancta cum Veneratione intueatur. Id quod nunc tibi, Coniugi tuae, omnes lautes supergressae, socero, necessariis uniue sis, ea, qua decet, pietate, feliciter euenire
opto, cupio et precor. Vll. ld. lan. A. ch, la XCII.,
Consiliario, et Bibliothecae Horentinae Pra
mbrosium, nomini tuo nuncupatum, vidi libenterque legi, et cum primis stlia lli elegantiam in viro sacri ordinis miratus
sum, nec dieere satis quaeo, quam gratum id munus mihi fuerit, quo tam multae, tam que insignes, res continentur. Nam pulchre et diligenrer omnia commemorat, Pa
204쪽
EPΙsΤOLAE. I77riterque delectat, et scite instruit, exemplis que docet, neque modo Eugenii Pontificis, aeuum illustrat, sed etiam ad Mediceas Venetasque res peropportune digreditur, et prudentiam usumque rerum liaud vulgarem ostendit. Tuum ergo beneficium, et
Nicolai Bartholini, Viri certe doctissimi, labor , iure meritoque Commendantur, et
apud me plurimum valent, laetusique fruornis deliciis, quae animum explent sine satietate ac demulcent. Pergite in hoc laudis curriculo, et vindicate ab obliuione famam meritissmorum hominum et date hoc
nobis et posteris, ut in abditis ingenii monimentis emgiem sanctissimorum praesulum et antistitum deinceps frequentius i tueamur. Nihil est, quod reddam tibi, nisi leue fit 'dicrum, spondeoque, data occasione, aliquid de Medis et Pei sis , quod iam operas distinet, breuique in lucem Veniet, ac gratiam abG te inibit, id quod peto, et tempestiue admoneo , bis me nuper ad te scripsisse literas cum fasciculo, quas non dubito perlatas este. Nostri te salutant, et beneuolentiam laudant, Optantque mecum, nunquam te mori, quem virtus ipsa quoque iam diu reddidit immortalem. Ipsis id. Ian. A. in la XCII.
205쪽
Gymnasii Augustani Rectori. I Abendae pariter et referendae, tibi
in gratiae occasionem nactus sum, . nec
mihi excidit amor tuus, speroque, ut Spi-zelio deinceps amico utar, CuiUS et eruditio et humanitas, iam dudum erudito sane orbi est perspecta. Tantum Veneror Deum , ut rem Romanam , iniuria temporum prolapsam, fortunet in posterum, Germaniamque in antiqua sede sistat, et gaudium hoc nobis perpetuum esse iubeat, et praecipue sacra , quae nuper periculum adi runt, seruet benigneque tueatur. Simes ab Vtroque Vestrum peto, Vt , si quid sit, quod ad me Florentia curatum Velit M gliabechius, id libenter ad me destinetis, deque me, ut amico vero, et tu etiam, Vt V
teri et explorato, sentiatis. Vitembergae,
festinantiisime. XIX. Cal. Febr. A. EtalaCLXXXII.
OMnem curam in obsequium et Venerationem tuam intendo , et quia COnc piae de me exspectationi satisfacere no posium, vel in secundis tertiisque consisterciconabor, et faciam ri non omnino malo
206쪽
. collocasse, operam Videar, tum studebo pie- tate et diligentia res meas ornare, ac tibi in primis obseruantiam animique cultum filio morigero dignum,approbare. Praete . quam autem quod scio et fateor, omnem meam felicitatem cum salute tua esse comdunctam, Cupio quoque testatam facere pie- tatem, praesertim quum temporis ratio me, admonet, Vt vota mea Cum ceteris Clie
tibus tuis coniungam, Deoque supplicans quanta possum religione contendam, ut re-
, Dus prosperis semper Vti fruique possis lil. Non. Febr. A. cla la XXXII.
aere alieno, quod hic contrarit, perscribam, cum primis,quia id Academiae interest, quae, eui detinendi eius consilium inibat, tamen, me deprecatore, factum est, ut dimitteretur. Honori quidem familiae, et existimationi iuuenis consulendum est, nec dubito, quin pro auctoritate tua hoe essiciendum suscipias, omnemque diligentiam adhibeas, Vt nomina, quae M. Cadoub. us fecit, quanto us dissoluantur. Ordo. sapientum, cuius magistratum gessi adhuc. in uniuersum duos et triginta imperiales
poscit, in quos consensit, fidemque dedit
207쪽
I8o C. S. S CHuRZFLEI SCIIII sine tergiversatione soluturum. Hambum gi opinor, subsistet aliquandiu , et parcius vivet, ac honesta in primis ratione sumptus vitabit. Academia te salutat, et petit magnopere, Ut eius causam ne deseras, quippe quae cupit leuari interpellantium molestiis, et tuae dexteritati prudentiaeque confidit. Si autem moram interponat, tempusque Saxonicis legibus receptum ac praestit tum negligat, in ius vocabitur, non passuris creditoribus, Ut spem exspectationemque suam frustretur. Alioqui res Germanicae, praesertim conuentus Francofurtensis omnium animos si ispendunt. Caesar, e dato Ungariae statu, ad nouum fidque -- cessarium bellum se comparata Copiis eius cum summo imperio praeerit Lotharingus, Imperator militiae acris, sed non satis maturus. Rident Galli lentos apparatus, et sciunt, Germanos aut trahere aut cauponari bellum, quod superiori tempore naubter fecerunt cohortes quaedam, magnam
que apud Germaniae Principes inuidiam sibi concitarunt. Saxo noster Golrium ad summam belli praefecturam inuitauit,et nuper adi ciuit,magnoque sumptu milites iam conscribit. Alius pacis studio utilitatem metitur et numos Ludovisios libenter accipit, sarcieque superius damnum. Valde a
208쪽
EPISTOLAE. I 81tem Vereor, Ut Argentoratum, in quo tota superioris Germaniae salus sita est, consiliis copiisque nostris recipiatur. Interim ferendum est malum, quod communi patriae impendet, nec alia ratio constare sapienti potest, quam contemptus vicissitUdinum, quas mutari et Corrigi, non est humanae opis. Ceterum Deo stipplico, ut seruet Fri nes, auertatque pericula et bella, aCtibi,et egregiae familiae tuae, omnia prO- spera et felicia largiatur. Prid. Non. Febr.
ΡEto abs te , pro veteri Inter noS amicitia, commodo meo seruiaS, operamque sumas , atque in auctione publica partes licitantis meo nomine agaS, Fulirman- numque adeas , eique mea desideria exponas. Cupio emere Adrichomii Theatrum terrae sanctae, et codicem Athanasii in Psalmos Graecos, siquidem potiundi viriusque occasio hondum amisia sit, quod facile perquiras. ' Pecuniam statim Curabo, si de pretio certum me reddas, et prima quaque occasione perscribas. Vicissim annitar, ut de te bene mereri possim; ac, mea quidem culpa, nihil omittam, quod elusinodi sit , ut cum honori, tum utilitati M a tuae
209쪽
I82 C. S. SCHUREFLEIS CHII tuae, consulatur. Quin cumulabis superio ra beneficia, quae nondum animo exciderunt, et subinde memoriam librorum abs te
donatorum refricant, totumque in aere moesie iubent. Quid Iunghansius noster agat, quid moliatur, quaeso, facias, ut sciam. Vol-hardus antiquum obtinet, et, fidei oblitus, EXtra patriam errat, nimiumque sibi indutiget. N. ld. Febr. A. cla loCLXXXII.
CVIII. AMICO CUMAM.ΡΕrit tempus, quod paci impenditur,
quum pacis nomine Germanis illuditur, nec ulla spes, nisi in armis, superest , pomquam de animo Regis, nihil reddere cupientis, constat. Omnes Germaniae morbi Gallis explorati sunt, et tota rerum nostra- rum salus in defensione tempestiua Versatur, quanquam ludo vincit Ludovicus , et eluvio, quae aliis damnum, ipsi commodum attulit, Vt materiam et lapides Commodius adueheret, et nouas munitiones eo diligentius celeriusque adornaret. Belgium contra ex maris fluminumque inundatione, magnum detrimentum cepit, parumque abfuit, quin tota Seesandorum regio 1ubmergeretur. Rupti passim aggeres sunt, quos ingenti sumptu reparari interest. Pns amisi sum esse , fama attulit, quam hostis deprae-
210쪽
hi potuisset. Apud nos omnia fere coninia ad bellum spectant , sine quo libertasiosthac retineri non potest. Quid Fran- cofurti agatur , ipse tu optime nosti.
Gallorum blanditiae venenum tegunt, nociturae magis, si negligenter agamus. Iamdiu habent, quod videant, quum meminerunt, deIiberationes Germanorum esse frigidas', et subsidia belli eXigua nimisqUe tarda. Quanquam occasio resistendi iam opportuna esset, si Brandenburgicus armorum societate se coniungeret Saxoni, pariterque Luneburgici reciperentur in foedus, conatusque nostros adiuuarent, quorum alter a tergo sane tutus est, postquam ipsi Sueones bona et salutaria consilia amplectuntur: alteri, situ, et viris viribusque validi, am rem patriae firmis et constantibus animis, seruant. Saxoni difficile tempus et diuturna contagio multum aduersatur, Lipsiamque impedit, quo minus Cursores, more iam re- . cepto expediat, necdum Commercia florent libereque exercentur, propterea quod aditus plerique adhuc interclusi sunt, et Lunein burgici cupiunt Brunsvigam , aere alieno oppressam, erigi, Batauorumque comme Lia eo transferri , quae huc dum Lipsiam opibus auxerunt. Finitimi nostri animus
passim cernitur , quanquam id non prohibet, quin consilia eius publice placeant,