Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

214 C. s. sCHu REFLEIS CHItinas, Latinamque veterem versionem nimiis ornare piaeconiis, et primo etiam diuinoque anteponere instrumento. Res haec ingenium scriptoris ostendit,et nititur coniniecturis, Certisque monimentis probari non potest, et viam munit ad Scepticismum, in sacris valde periculosum, neque a cordato Critico ferri,nedum laudari, debet. Miror autem, Theologum quendam apud Batavos eximium, discessisse fere in eius sententiam, et, vel eo nomine, multum de fama opinio. neque sua detraxisse. Hagonotti in Gallia, et ceteri reformatarum partium, prope detestantur nouum criticum, et deplorant audaciam hominis maximam atque inauditam, quippe qua et sanctae linguae, et veritatis coelestis, firma et vera fundamenta

subruuntur. Sed agam de eo alibi, et, quid de Mabillonio Lipsienses sentiant,reseram, lsrictimque explicabo. Non. Iun. A, la

XCII. CXXVII.

ADhuc strenue desudas, et saperiora in- ' ilcepta diligentillime persequeris, et magnum felicemque eruditorum prouentum tempestiua sedulitate ostendis, saeculumque

hoc tibi grauiter deuincis. Etsi enim per-

242쪽

pauci si int, quos Socratici ingenii gloria

commendat , tamen non plane negligendi sent, quorum doctrina modica et utilis est, quos aliquo saltem loco esse patiamur. Et

in his saepe aliquid reperimus, quod alibi

legisse non meminerimus , neque id not variae eruditioni expedit, quam tot tamque diuersos, et instituto successitque dispares,scriptores in Una veluti tabula, cum iudiciis congruentibus, intuemur. In quo negotio et boni,et docti,iure tibi suffragantur,et,ex re litterarum esse,per se intelligunt, ac vitro confitentur. Vnum doleo, quod, cum multa bonitati tuae accepta referam, tum in praesens non habeam,quod tibi reddam. Sed impeditae ac permolestao con- sulatus Academici rationes omne prope

'tempus, quod studia sibi vindicant, vel inuito mihi eripiunt, ut nihil ad specimina

publica relinquatur. Interim vale, et amorem,quem, pro eo,' ac par est, magni facio. constanter in posterum serua. Hib. Iun.

On deserui,sedintermisi,hucusque par- tes meas, quas agere diligentius cupio, et iure debeo, si molestiae cessauerint, qui bus subinde impedior, et ab incepto retra.

243쪽

hor,cuius perficiendi desiderium toties animum meum incessit,quoties de infinitis tuis in Academiam, atque in meipsum, extanti- bus plurimis maximisque meritis, cogito, quae nostris venturisque aetatibus et saeculis omnino et digne praedicabuntur.Saia uianum diu expetitum, Illustrissimae Co iugi mitto, libenterque dono, Cuius Compa

randi di ultas me de mora purgabit. Ipse

enim meo eXemplo Carere non possum, ubi varia ad oram annotaui ac emendaui, quae

priuatim seponi. et mihi seruari, oportebat. Pars in eo inest historiae Burgundionum, Illustrissimo nomini tuo a me inscriptae. Qui vim rationemque diuinae prouidentiae pie sapienterque explicauit, et alienas timprobasque paganorum sententias docte et

gnauiter confiitauit. Inclinata Imperii Romani fortuna,et,conuersis populi Martii re- lbus, multi et velut ad desperationem re- dacti homines assirmabant,non esse Numen

prouidum et regens, quippe quod, omnia perturbari et ad peius recidere,patiatur. Id vero culpae religionis Christianae datum est, cum qua felicitas Imperii senestere coeperit, ut frivole audacterque pagani calumnia- i bantur. Quod praeclare refellit Venera dus ille Presbur, et in mutatum Christi norum vitam inuehitur , grauiterque Perom 5 partes tractat hoc insigne argumem

tumo

244쪽

EPISTOLAE

tum. Ne.vero Salviani tempora nobis redeant, Orandus est Deus, quando impietassere regnum tenet, et petulantia in Academiis nimia grassatur. De simi Salviant,pomquam ex Theologia ars facta est, pietasque ab hominibus pietatem profitentibUS tantum non contemptim habetur. Itaque non potui,quin delatum ad me Academiae Consulatum, iusta seueritate temperarem, VO- mica a corpore restisse. . Nam, ubi patientia augetur malum,leges eXpromendae sunt,

ut aequi honestique disciplina conseruetur, Hanc in rem edidi exemplum, et Silesium Equitem, de sententia Patrum, relegaui,qui nihil non tentabat, ut siue lites sereret, siue ciues contumeliose tractaret. Patrimonium fere profudit, propeque ad incitas redactus est, cuius exitus utinam homini po- . tius, quam serae, conueniat, falutique suae consulat, ac tandem melior fiat. Interea pro incolumitate Blustrissimae tuae Gentis, et pro gloria fortunaque tua, Vota facio supplex,ut bonitate tua semper fruar. XVI.Cal. SVmma aeris alieni,quod conflauit Cado-uius, continetur hac schedula, quam Vna mitto, quia creditores omnes cum syngra-

phis i

245쪽

a I 8 e. s. Se Hu REFLEIS CHIL Phis apparuerunt,et rationes perspissuas manifestasque mihi secerunt. Triginta numos unciales, quos ad Heberum Curasti, repra sentandoS, iam certo accepi, ad quos illi quatuor pertinent, quos sub titulo ordinis Philosephici designatos vides. Non enim in meo arbitrio positum est, de pecunia,d creto Patrum constituta, quicquam remittere , nec te fugit, quam accurate exigant Patres,quod iure ad eos spectat. Impensae, quas facere me oportuit, sementis aureis constant. Praeter has aerarium Academiae, censores studiorum, quos examinatores V cant, ministri Academiae, homines mercenarii, et ad apparandas epulas publicas conducti,petunt postulantque bonam partem.

Vnum Blatium est, quod hi sumptus hon me laudis causa facti sunt, quibus sensim paulatimque se liberabit, et, nihil amisium

esse sentiet, quod in talium expensarum codicem resertur. Interim reipublicae nostrae administrandae ratio fere deperit, ex miseriae publicae nondum finis modusquaest Ciues quotidianis vectigalibus exha riuntur, militesque ad onus potius, quam ad defensionem, constribuntur. Controuersia restitutionis Franc urti haenet, C utque firmandae pacis VVestphalicae et

L laomagensis commouet animoS, non Com

ponit. Erit tandem haec Germaniae ratio,

246쪽

ut, si ipsa deinceps lsic agat, vel male affecta concidat, vel iugum infelix perferat et patiarur. Nisi forte Deus nos respiciat, et pericula ac probra in hostem, sita felicitate insolantem, Vertat, remque publicam labem tem fulciat. et benigne tueatur. d. v. id. AugA. Cio Io CXXCll. CXXX.

IO. GEORGIO ORTHIO

Patricis Francosuriensi VIx dies abit, quin de te cogitem, Minoptem et Voveam, ut quamprimum ii ternos colloquamur. Volo enim, cupioque facere tibi satis, et stare promissis, ac Irouehere tua studia altius, et spectare me-iorem tuam fortunam. Nunquam amor familiae tuae animo meo excidet, si ferat occasio, ut ostendam rebus voluntatem in te propensissimam. Tempora quidem, nunc ancipitia et calamitosa, multOS COnatus impediunt, sed te, laudi et commodis rei publicae natum, non frangant, nedum prosternant. Spes Vtrumque teneat Cum Iandae fortunae, quae nondum ita benisnam se praebet, ut arcta officiorum necemiudine et aspectu mutuo fruamur. Scio comstantiam tuam, et Vim excitam meritis, quae dudum a vulgo te distinxit. Vide, ut hanc serues, ne langueat industria tua, cuius fru-

247쪽

Zieglerus saepe de te loquitur honorifice, et, quid agas , quaerit, et, ubi nobilissimus frater sit, sciscitatur. Cui pro dignitate familiae tuae respondi, rationemque reddidi, quae tibi praesertim et statri non minus decora Videnatur. Tantum de lite Spirensu fac, ut certiora sciam, Cuius, exitum precor optimum fortunatissimumque. Est in eo negotio situm gentis tuae decus , et quid non 8 Ego, si laeta prosperaque fata resciscam, nisi venias, positis fascibus , ipse te visam et anteuertam. Destino enim iter in Batauiam, Celsissimi Principis Oaldecciae gratia, cuius vitam suscepi icribendam, si institutum ex animi sententia succedat. Cal.

Sept. A. cla laC CH. CXXXI.

quam magistratu abii, atque ad litterarum studia, quod praefistine dixerim , me

reserre Coepi. Tanto Dequentius deinceps ad te commeabunt epistolae, quantoti rior sum, ex quo me reuocaui ad pristinos labores, quorum pars quoque mutuo literarum Commercio Continetur. Nulla enim, opinor, excusatione Opus est, prae-

248쪽

sertim apud te, quem, scio, esse aequissimum, et condonare superioribus molestiis grauem, et probe liberalem moram. Quod de Κunckelio Voluisti, libenter et vltro facturus eram , si praesens cum illo conferre potuissem. Non autem nescio, promptum fore, si, vila in re probare studia uin queat. Multa enim et eximia habet adiumenta, quorum aliqua apud nos, Annaeburgi et Dresenae, sibi comparauit, et argumenta operarum Augusti tractauit et perquisiuit, quarum ratio, iudice Vulcano, ipsi constat. Intuentur in eum Angli, et artis exempla aestimant, in qua opinione nuper admogum Pragestus, ex Italia redux, me confirmauit, qui, Berotinum transiturus,

apud Onchelium inuisset, propiusque eius res explorabit, et deinde Hamburgo in Angliam traiiciet, ad societatem relaturus.

Nam et ipse huic arti plurimum indulget deditusque est , et in aula Lichtensteinii

Principis experimentum fecit, Romaeque acceptus fuit, ac Regina etiam Christina de ipso retinendo cogitauit, si ab eo sane impetrare potuisset, Vt ritui Romano nomen da. ret. Libros quoque rarOS et nouos, pra

sertim in Italia et Anglia editos, in num rato habuit, et magnopere mihi satisfecit, ac de eruditorum in me studio plura dixit et asseuerauit, librosque optimos ad me cur

249쪽

turum se, recepit. Nunc mihi, de reddenda tibi vice deliberanti, nihil suppetit et in Promptu est, praeter dissertationem de Diuisione Imperii Carolini, quam benevole ut Capias, enixe rogo. L B. Gersdorfius, iunior, pariter te salutat, et, deuinctum se tibi magnopere, fatetur. d. ii X. Cal. Nov. A.

cla la XCII.

XXXII.

IOACHIMO FELLERO,

Οn me continere potui, quin subriderem, postquam bellam facetamque t am de Hercule comparationem legi. Vbde autem , quomodo te eXpsidias , cum de regula similitudinis nimium deflexeris, Hemculique cothurnum aptaris. Sed bone res habet, et scio, te salibus delectari, iocisque etiam seria prudenter temperare. Ego Vero iam gratulationis tuae fructum capio, et litteris, a quibus me negotia Brepitusque lutium seiunxerant, me totum vindico et tra- οῦ ι do, saepeque opto tecum esse et confabul ri. interim per epistolam inter nos collo. . quamur, et animoS, temporum miseria pro- Ipemodum fatiscentes, erigamus. Demum accipe disputationes, et benigne inter tuas repone, et collegas tuos diligenter saluta, min primis Albertium, Virum in curandis su-

250쪽

is ad me, supra quam dicere possum, liberalem XIIX Cal. Ian. A. la XCII.

. Doct. Theologo et Antistiti Mysen. ΜAgni sunt mihi litterae tuae, et, repe

tita vice , beneuolentiam significant atque confirmant, nisi quod ego neglige tiae et tarditatis culpam deprecari debeo, quam tamen mihi, hucusquo impeditissimo, crimini non dabis Postquam enim magi- stratu Academiae abii, multae, ut fieri selet, molestiae me exceperunt, Praesertim tales, quae ad conficiendas rationes gesti mune- riS pertinent , quibus operam tempusque impendi. Nunc, ubi liberior factus, quasique in libertatem vindicatus, studiis me reddo paullatim, commerciaque litterarum Cum eruditis rursus instituo, ac tibi, quod debeo, munus do, largiorque eXiguum, m. accessione auditam libenter transmitto. Opus tuum cupio videre, et opto, ut quamprimum edatur, petoque, ut aa Schumacherum do. eo perscribas, qui, e si temporum difficuli teS conqueritur, et obtendit, tamen adultis z mum, Vinci se, patietur, et petitioni meae Moncedet. In primis autemInseriptiones et . Graecae lectiones veterum, corrigentis Q. Tam roquirunt, ac de Me polliceor omnem diu.

SEARCH

MENU NAVIGATION