Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

prudenter dissidis ingenio , et praecipitas nihil,si quid statuendum est semel, quod recte cogitatum elle oportet. Locus Iosephi,me iudice,a Suida, Graeculo, multis saeculorum interuallis ab illius aetate disiun-Eho, confictus est,neque in ullo codice, quem ego quidem Viderim, extat, neque in ipso veteri et probo Basileensi reperitur. De-Ceptus est Credulitate rhapsodus, nec sibi constitit, cum id scriberet, atque deinceps aliis errandi occasionem dedit. V. Id. Marti

A. Gola CXXoel. CXLVII. IOACHIMO FELLER P. P. Lib. DIu quidem nihil abs te accepi litterarum, idque,existimavi, tuis Occupationibus,quas scio esse maximas, tribui opo tere. Nam,quin belle valeas, non dubito, quod sera Poetarum fata esse debent,ut diu suaciterque, more tuo,Canant, et in primis Cygnei illi veterumque similes, etiam viui gloria sua perfruantur. De Daumio, quid agat,quid moliatur,dudum nihil audiui.Rumor enim falsus, et initio mihi acerbus.superiori mense de obitu eius afferebatur. At enim vero,Heinsium antelis filium,ii teris ereptum deflemus, cuius vitam Cum recogito, imago rerum humanarum, dissi-

milia

272쪽

milium semperque fluxarum , animo meo occurrit. Sed gloriam nomini aeternam auguror, nec de ingenii laude unquam i uidia detrahet, etsi inter eum et plerosque alios virtutis sane aemulatio fuit. Dignus laudum praedicator erit Graecius , et vititam,opinor, scribendam sumet, ac posteris saeculi tradet commendabitque. vix dum omisi dolorem, quem ex tanti tamque i comparabilis viri morte cepi, quum alia, nec minor, dolendi causa se offert, prope-que stupor me incessit, quando iam intensim, minaelem Ethmulierum, rei medicae decus et lumen, non modo Academiae et suo ordini, sed etiam societati vestrae, et quod caput rei est , toti reipublicae liti rariae esse subtractum. Cinus amicitiam

. - .

mihi saepe multumque testatam, et bene ficia in Io. Antonium,fratrem meum, pra mature defunctum, in cuius ore is sempererat, cumulate libenterque Collata ,

quam obliuisci possum. Iratum, edo,N men est, quod votis placabimus,ut ibi mi dem sistat,unde coepit, vosque omnes diu florentes seruet. IV. U. Μart. A. cla la

273쪽

247CXLVIII. ADAMO CHRISTOPH. IACOBI,

QV am superiori anno. testatam secisti

propensillimam in me Voluntatem, et rebus factisque etiam comprobasti saepius

atque confirmasti, eam. peto, nec aliter tuae Consuetudo postulat, latius patere sinas, fratremqUe meum Hemicum Leonardum, pariter admittas, et clientibus tuis adscribas.

In quo paulatim se explicat Vis ingenii, et, superato, cum quo diu confii status est, morbo, sensim se colligit, modicisque spatiis in doctrinae curriculo pergit, et quod caput rei est, piam castamque mentem ad studia asteri, atque in hac vitae ratione sibi constat, scholasque suas diligentissime obita

Da itaque adolescenti vel mea causa, ut alumnorum fruentium . numero sit , animumque tuo beneficio erigat, magisqueentiatatur. Vix bimus Patrem amisit, qui suprema voce eum mihi, studiorum causa absenti. . Commendauit, atque eo minus ipsum destituere pomi, memor Curae, quam, parente auctore, suscepi. Nec minus vidua mater eum fidei meae credidit, totumque litteris 'consecrandum duxit, ne ultima patris verba non reuereri sorte videretur. Non d erant , qui inuitarent ad genus vitae quae- ὁ MuΟ-

274쪽

248 C. s. sCΗu REFLEI SCIIII stuosum, mercaturamque offerrent, sed ei ratio bene sapienterque vivendi prae arte ditescendi placebat, vincebatque, ut in sententia perstaret, non repugnante filio, Cuius utilitas agebatur. Ego quidem temporum difficultates non ignoro , et subinde aestimo studiorum neruos, ct cupio, me seiunctum esse a molestiis, quarum ParS re dundat, ad Patronos, quos statris nomine interpello. Tota vero huius rei ratio in te posita erit, Capiamque ex eventu consilium, propterea, quod circumspicienda sunt fortunae adiumenta, si quidem volo, Vt ad solidam eruditionem contendat,et meaS res. copiasque, et libros codicesque omnes in posterum naneiscatur. Erit ille memor patrocinii, et assecutus, quod sperat, beneficium in animo infixum seruabit , et in tuo nomine colendo pariter mecum Certabit. neque in parte reserendae gallae Cuiquam Concedet, et pietate, plurimos etiam Clientes tuos, superabit. Ita bene agas et nutu

consilioque diuino sospes agas, firmusque sis

contra inuidiam temporum , atque OmΠes saeculi calamitates, quae te nunquam tam gant, multo minus obruant, Vt in ore famaque omnium posterorum tua benignitas

versetur. VII. Cal. April. A. cIo Io CXXCIII. CXLIX.

275쪽

CXLIX.

truelem, eum libenter admitto, et ciuS

parenti talem filium impense gratulor, qui cum dotibus ingenii, tum elegantia morum iampridem effecit, ut digne abs te laudari postet. De pretio facile, licet, inter nos - ComeniamUS, modo sciam, in quo doctria

nae genere opera mea requiratur, tempO

risque spatium labori deinceps suscipiendo constituatur. De me, si quid postium, polliceor humaniores litteras, historiam ciuilem et Grotianam belli pacisque philos

phiam. Hinc transituro expedit audire veram tblidamque iuris prudentiam, quam, mea sententia, auspicabitur duce Hebero, qui multum diligenterque in arte sua et ab rat, et quod caput rei est, facilitate docet di magnopere se commendat. . Quod reli-.quum est, iussa Maecenatis exspecto,et nihil recuso, quod eiusmodi sit, Vt de eius tam

magnae spei filio bene mereri quaeam. Domus , quam conduxi, ipsi patet, eligat, quod libet, hypocaustum. De covictu nihil possum ego constituere, nisi quod eum . suadeo, ad quem propiori itinere Veniat, , ne cum Viae molestiis, praesertim hiberno, tem-

276쪽

tempore, conflictetur. Vtcunque sit, assentior et pareo, Voloque, ut Patrono do obseruantia curaque, meo nomine, spondeas, et obsequium cultumque diligenter Coi

firmes. Prid. Cal. April. A. cla la XCIII. CL.

IC. et Consiliar. Merseb. OΜnes, quos ego quidem nouerim, inprimis tibi dant laudi, quod litteratos benigne accipias, honoribusque augeas, a nullum erga eos officium praetermittaS. Cuius tam propensae, voluntatis saepe interpres fuit Clarissimus Stolbergius, et perinde mihi confirmauit humanissimus Blechschmidius, cum a me peteret dissertationes, quas aliquo in pretio haberi, valde laetor gaudeoque. Nunc paulum me ab historia contineo, et in Henrici Frisii laudatione elaboro, quam simulac effectam reddidi, curabo ut ad te perseratur. Vnum quaeso concedas mihi ut Buchnerus,Augu- ni nostratis filius, tuo praesidio muniatu in causa difficili et ardua, qua tota eius spes vitae fortunarumque pendet. Ego Pa- :ri studio et obseruantia te venerauor et colam, Deumque orabo, Ut te quam

277쪽

EPISTOLAE.

III. Id. Apr. A. cla DCXXCIII. CLI PATRONO CUIDAM.

SEptem abhinc diebus litterae tuae pram denti mihi redditae sunt, quod scribere debeo , Ut intelligas , quid causae fuerit, quod non statim responderim, rationesque consilii mei significarim. IDe conuictu Ziegleri habeas, ad eum patere aditum, si quidem singulis hebdomadibus triginta aLses Saxonici persoluantui, Stolbergii quatuor et viginti assibus, nec pluribus mensa praesecti quaesturae, Halinii, constat. Igitur pro arbitratu statuat per illustris MaecenaS, et quid factum velit, renunciari mihi

iubeat, Vt Omnia apte ac tempestiue curemtur. Illud autem consilium valde probo, quod Graecis quoque litteris ope m nm hit ille tantae exspectationis patrueliS tuus, in quo doctrinae genere Molhergius nihil in se desiderari patietur, nec ego Commi tam, ut huius instituti utilitatem in imitandis Latinis concionibus pari fide, atque dilia gentia, ostendam. Prid. Cal. Maias, A.

278쪽

IOSIAE A. VEI THEM

Equiti Saxoni οὐ

Confido summae tuae beneuolentiae,

nec erubesco scribere amici causa, quem valde diligo, et, quoad possum, magnopere Commendo. Non, quia id mihi sumo, ut, ullo meo merito hanc gratiam inire me posse, existimen, sed, quoniam honesti i uenis gratia hoc ossicium suscipio, qui tuum sane clientem se profitetur. Is est Trandormus, ciuis Academiae nostratis, iam pridem mihi cognitus, et doctus idem mod nusque homo, ac, suasore Das uio, et st diorum sapientiae moderatore, insignibus Magistri auctus. Petit autem, quantiS po test, precibus abs tua libetralitate, ut stipe dium sibi decernatur, quod maiores tui monimentum suae pietatis et munificentiae esse

voluerunt. Nec minus sperat, fore, Vt.

consectis studiorum rationibus, consilio be neficioque tuo honestum aliquod munus capiat, sacerdotiumque consequatur. T tum eius studium in re diuina positum est, ut nunc sunt iuuenum ingenia, recta ad metam proficisci volentium, et dissicilia tem- pora sumptusque reputantium, qui cum

subsidia sibi constituta non habent, tum facile, et in ipso etiam doctrinae quasi aditu, p

279쪽

EPISTOLAE. et 3 deterrentur. Ipsit Professores , qui in parandis doctrinae instrumentis omnes prOpe fortunas nostras consumpsimus. id quotidie videmus, nec sine dolore experimur. Saeculum anceps et miserum, distractaque Principum consilia et belli discrimen , metusque ingens , erectos animos ferme deprimunt atque confundunt. Quare

comitas tua mihi spem fiduciamque facit , ut audacior sini et pro amne studium iuris ingressuro, operiri cupiam,

reuerenterque petam , Ut tuo quoque a

spicio tanti, tamque insignis, beneficii compos flat. - Simul atque hoc intellexero, in aere et clientibus tuis erit, et Academiae Iuliae, quam semper colui, ciuem dabit,siquidem tua sententia fuerit, ut ad capie dum ampliorem animi cultum eo discedat.

Nullus dubito, quin Illustris Tua Gener

, sitas temporum calamitati,et hominis amori , et meae etiam in summum nomen tuum obseruantiae, concedat, aut saltem audaciae meae, quam necessitas exprimit, ignoscat.

Ego plexate , et obsequii religione assinis. eniti studebimus, ut intelligas, noS non Oro solum, sed etiam publicis moisimentis, hoe tale, si assequamur, patrocinium benignitaqwmque esse celebraturos. Ita Deus aeterin

nus perillustrem tuam familiam sobolem

280쪽

as C. s. Se Ηu REFLEIscΗII que inclutam et necessitudines egregias se

LItteris tuis valde confirmatus sum, non improbari tibi desiderium, quo teneor, ut per epistolam ratio ossicii et obse

uantiae tuo praecipue nomini reddatur. Reputo saepe comitatem, nec animo excidunt merita, quibus ornasti rempubliCam, quatenus litteratorum ambitu continetur.

Iain Nicolai Herisii panegyricum abs te expeto, et, nisi iniquus sum, plane eXspecto, ut summi viri doctrina laudesque per te

illustrentur magis atque e tendescant.Ego, quantum surripere occupationibus positam. tantum confero ad Henricum Frisium due me ornandum. De Philostrato scias, eius mihi copiam esse factam, Cuius omnia mihi placent, et ratio dicendi elegans, et char Her sophistam decens,nitidusque. Codices manu exaratos quaero, quibus tu abundas, et librorum bonitate cum omnibus aeui doetissimis facile certas. Neque tibi invia deo sane gloriam , cupioque enare plura ingenii tui monimenta, atque in spem v nio, fore, ut tandem aliquando inter nos

colloquamur. Hic belli Turcici, et, quod magis Iam Patri Q intendit, Gallici, e

SEARCH

MENU NAVIGATION