Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3Os C. S. SCΗu REFLEIs CHII recipio, me omnia facturum, in quibus opsram industriamque meam flagitare possis. XVI. Gal. Mart. A. cio laCXXCIIII. VM IV

FUre te amo atque in oculis fero, sed pa-

atriae tuae vicem doleo, quam repentana Dani arma perterrefaciunt ac perturbanavit, intereepta Ieuera, Vix aegrequo conquia escunt. De Germania crede mihi, actum

fuisset, si Vienna Austriae periisset, ex qua Galli et socii alii, consilia suspendebant, omnia pro lubitu ausuri, si barbari Urbem

Augustam expugnassent. At enim beni-gnius fatum omnes hostium molitiones conuertit, nec dum Germania lacessita etaonturbata, nec Hispania euersa est,ac, Sueo vhriusqua labantis adiutor, firmo animo rerum Danicarum euentuS eXspectat. In P lonia Ioannes III, Stephani Bathorii similis. et barbarorum terror, omni ope se comparat ad expeditionem, adulto vere rursus suscipiendam. Iamque eXitium I urcae imminet, et Cosaci usque ad ultimos hostium fines pervadunt, et Barbaros fugant aci---dunt. Res prospere eueniet, nisi Bethunius, in Poloniam reduX, nouas inter regem

remque publicam discordias moliatur. Fo ian etiam Germani dissicile. erunt, non reis lata

332쪽

EPISTOLAT.

latae gratiae, nec persoluti praemii, hucus que sibi conscii, nisi odium, et inuidia iam

dis, pro praemiis habeantur. HerUS meus, Saxo, suarum imperator cohortium, id est expertus. Plura enim scribere non audeo. Amstelodamenses, vicini vestri, tricantur interim et tergiversantur. Miror, quorsum

res sit euasura. Principi dissidunt, cuius potentiam occasione belli nimiam reddi

putant. In extremo a te peto, Odovium de numis, pro me et Academia persetuendis, admoneas, quod reliquum debet, Schm . Pelero, patriam repetenti, commendaui. i Deus vero te, familiamque tuam seruet. XU.

CLXXXV. ANTONIO MAGI IME IO

Magni Etruriae eis Consiliaris et Biblioth

eae Praefecto. Umma tua beneuolentia vincit eXspeiactationem meam, nec dandi modum h het , et tot, tamque multis, ac nullo sane pretio aestimandis muneribus essicit, uti 'genue fatear, me praeter cultum atque Ob-1teruantiam nihil reddere tibi, vicitumque largiri. Litterae tuae nectare Etrusco stillant, et suavitatem plane incredibilem ἀ- . fundunt, Vt melle et mulso non imbuere

solum, sed etiam irrigare animum videam

333쪽

tur. Germanus sum , sincere loquor et sentio , et tuo visus iudicio pius tribuo, quam mille aliis, quorum studia odiaque a Vita et ingenio meo abhorrent. Notisti, patris elimatissmi, epistolam avide eXpeto, Cuius magnam doctrinae copiam, et eXimia am iudicandi facultatem , mirifice aestimo

ac probo. Scripsi ad Arnoldum, qui pro sumptibus spondebit. Nullis enim profecto impensis parcam, dum modo in c. rando facilem se praebeat ArnolciUS, am CVS communis, et multo ossicii genere tame meritus bene: Frisii panegyricum Spin Eo tradidi, iam Arnoldo Messi eri viti ma si1bmisi, Theologi quidem inostratis, , sed mitis, cordati et lenis, xircumspecti item, pacisque et sarciendae Concordiae Cupidi, ac nulla certe malevolentia si istust Quare, ab Academia et defuncti familia in uitatus , supremum illud ossicium prorsus

non potui recusare Nam etDistertatio fune bris a me elucubrata, et oratio pariter habita est, Vt scripto et Voce congruerent Inter

se laudes Lites, dissidia, factiones impe ritorum hominum summo studio declin uit, pacique consuluit, et faciendo docuit, Theologiam non tam arte, quam religione Contineri. Morungensis historia certo

Miuilio suppressa est , nec placet Principi illaico vetus ista et procax taxandi li-

334쪽

EPISTOLAE.

bido. Rationes horum temporum non ferunt tam inutiles perniciosasque dissen-ssio UCs , ne his Contentionibus Principum animi in contrarias partes distrahantur. Quid Theologum deceat, multis verisque indiciis patefecit Ioannes Bona, purpur

tus, Cuius testamentum. abS te editum, aut

potius edendi causa , ex bibliotheca vestra expromptum,facile doceat rixosos, plus invita , quam in vitiligationibus esse situm

Interim Pont. Max. prudentiam, ' sblicitudinem et Curam miramur SaXOnes, qui

spem Compositionis EccIesio ae nondum abiecit, et pro re Christiana sedulo annititur , Contiliisque aduigilat suis. Iam alia me admonent, ut epistolao finem faciam, tuasque res fortunatas esse Cupiam, ut qui me profitear obseruantissimum tui. V. Id. Mart. A. G DCXX IIII.

CLXXXVI. . ' --

IANO CHYTRAEO. IAm diu te amo, et aequum tuum in me animum satis exploratum habeo, V loque ut intelligas, me tuae utilitatis esse cupidum, et honestissimae etiam petitioni locum dare. Sed nondum se occasio offert, et conditiones scire exspecto ' quibus inuitari cupias, cum, non omnibus idem aliquid probari, nouerim , ut studia hominum diuersa sunt,

ι - χ

335쪽

3IO e s. s HuRgFLTIS cIIII quae una lege non metiaris. Opto, ut in-eer nos colloqui possimus, quod non erit difficile, ac tibi aliquando opportunum, Praesertim , cum tanto locorum interuallo non disiungamur, ut spes cogitatioque haec abiicienda mihi videatur. De me non labores, quaeso, Charum Caput , nec mea Camsi te in discrimen osteras, inuidiamque subeas , quae fraudi tuis conatibus sit, damnumque afferat sero poenitendum. Ego id mihi non sumo, ut nolim infitiari me esse hominem, qui vel modicis doctrinae praesidiis causam suam tueatur. Hoc tamen scio, partes me agere pro eo , ac decet humanitatis et historiarum doctorem. Codices, artis subsidia, mihi in numerato sunt, et multa in omni genere affecta habeo, quae sensim expolio , paulatimque elimo. In Grotium, eruditorum principem, iam pridem aliquid commentatus sum , quod magni quidam aulae Proceres exspectant. Sed premo, nec praecipito incepti huius rationes, et Consultimini Rhetii institutiones Iuris Publici ad sontes et capita historiae ciuilis revoco, ciuibusque nostris vltro et libenter soleo inseruire. Non me deterret inuidia, et recte agendo tutum, Opinor, perfugium apud honos habeo , iniquis et malis placere non Volo, propterea quod rationes instituti egrcgias pietate et constan

336쪽

EPISTOLAα 311 nantia tueri decet. Ita Deus te seruet, animumque firmum et Vires integras praestet, ac patriae communi tempora multo beni- gniora impertiatur. Vitembergae festinam

tor, XVII. Cal. Apr. A. cla la XCIM.

CLXXXVII CHRISTOPHORO ARNOLDo, 'Pol histori Norico.QVae mihi toties nauasti ossicia, ea non

modo versantur mihi ante oculos, sed prope essiciunt, ut Gubestam. Itaque t Cum Constituenda est ratio, Vt propter ii

teras, a Clarissimo Μagliabechio transmis sas, libellosque ad me plus simplici vice curatos i tibi satiriciam. Iniquus fim, si nu-

mos pro labore et vectura non soluam, tan tum de pretii modo certum me reddas, superioribusque ossiciis cumulum addas. Alia quandiu molestias leuare tuaS volui,et Op

ra Spigelli, egregii et benevoli viri, qua dam ex Vindelicis accepi. Nunc ignosco audaciae, Noricos iterum pulso, et te in iis,

praecipuum Italicae elegantiae conciliato. rem, Veneror, rogoque, Vt animum, iuua . di voluntate promptum, ne immuteS.' An

337쪽

C. S. SCHuRZFLEI SCII rrLondino ad me scripserunt. ZieglerVS noster aliquid de Clerico renitente compos is, et, pro auctoritate sua, neglectas muneris rationes, disiectamque acerbitate rem ecclesiasticam notauit, vehementerque per strinxit. Nunc tertium sponsus est, teque humaniter salutat. Prid. Cal. April. Λ. clγ

la XCIIII.

. . .

Gedanensi,ordinis sacri Candidato. EX quo te in amicorum numero dini,

non mea ' quidem opinione deceptus sum, et vitam indolemque tuam diligentereXploraui, et mores rectos , ac veram illis damque doctrinam, vel praecipue in te a stimavi, cum simulatam semper et fictam, vel ineptam et ridiculam a te quam longissime abesse putares. Nec male cecidit consiliaum, quod melior Mnxit animus, ut mox industria et opera a vulgo te distingueres, et hominum in urbe nostra doctissimorum voluntates studiaque tibi praeter ceteros conciliares. Adhuc tui similis es, et liti ras , quae humanos et elegantes reddunt, priuatim doces, speique iuuenis admotu partes bene agis, optimamque sobolem praeceptis fingis, nec de uno adolescente,

sed de patria, quae virum sibi spondet, bene

338쪽

. EPISTOLAE. 313 mereris. Qui labor tibi, certis gradibus ad sacras dignitates ascendere cupienti, non potest esse fraudi, cum , me non monente, intelligas, quantum praesidii haec studia adferant, quae melioribus litteris et antiquitatibus continentur. Rixari, turbare incautos, impellere imperitos, omnia sursum deorsum mouere, nemini placeat rerum intelligenti. Moderatos et sapientes studia nostra praestant, et pietati decus rependunt, ne, pietatis obtentu, muneris doctrinaeque rationes praecipitentur. Morbus est scholarum, ubi iuuenes de acumine potius, quam de cura animi, laborant, atque, in hoc dignitatem suam verti existimant, si laqueis sophi arma se irretire possint. Longe alia

tibi ratio semper ac merito probata est, neque eius diligentiae te poenituit, Cum iu-Cunde meminisses. Nunc, opinor, ad si, Cerdotium adspiras, et recta ad illud via niteris, et pietate ac doctrina prensas, nec frustra speras. Ego, quibus possum, votis officiisque te prosequor, et inceptum bene euenire cupio, veteremque amicitiam tibi confirmo. Zieglerus tertium sponsi1s, Boeris neriam: virginem breui domum ducet. Ego tano sancto instituto obnunciare non ausis , ipse tamen his legibus vitam non- . dum Circumscribere. volui, aliarum mores me deterrent, aliarum exempla ante oculos

. , sint.

339쪽

3I4 C. S. SCHu REFLEIS CHII sunt, quae animum auertunt. Puella, quae se ipsam non regat, pudoremque pro nihilo ducat, tantumque ineptiis indulgeat, et rem familiarem profundat, neruosque Odiorum incidat, facile in deliciis non sit sapienti. Accipe quales sint Conatus mei. In Rhetii Institutiones Iuris publici commentor, ea Taciti Germaniam de integro nunc adorno, Zosimum quoque illustro, et in omnes fere scriptores aliquid destino expolioque. Sed tempora nunc dissicilia, et hic in primis misera sunt, melioremque fortunam, arbitro rerum Saxonicarum Io. Georsio III. exspectant.Limes imperii magno sane periculo expositus est,et, nisi Deus sub foedere Polonico Ungariam tuetur, magni funestique castis Caesaris fortunam conuertent. Gallus per Bethunium in Poloni perque alios alibi,pessima,et in ultimam

Germaniae perniciem eruptura, machinatur. Interim Deus remp. vestram florentem seruet, et pericula insidiasque depellar, proceresque vestros, et saeculi nostri Ptol maeum, Hevelium, benigne , respiciat, semperque tueatur. Cal. ApriI Λ. clalbCXXCIIII. I r

t CHRISTIANO am ENDE, -- Scholae Cassensis ad Albim Rectori. ΝAuabo tibi operam, et, quoad possum rationibus tuis consulam, praesertim iii

340쪽

. - EPISTOLAT. 33sineo doctrinae genere,quod amplum disti sumque est,et plurima industriae adiume in desiderat, nec, nisi a paucis,recte eXCOE-tur, ac digne ornatur. In constituendis temporum rationibus per vestigia Dionysii Petauit incedas, nec, opinione tua deceptum te, putes, si Lucam Osandrum, Ioan-

nemque Laetum, coniungas. Alter Vero horum multa non vidit, quae ad GraecaQ. Ecclesiae monimenta pertinent, alter decus historiae non exquisite seruat. Rerum momenta et CausaS vix attingit,nec idoneiS auctoribus nititur, si quaedam sententiarum diuortia sunt, id quod saepe hic usu venit.

Boxhornii historia uniuersalis opportune, mihi in mentem venit, quae, mea quidem opinione, digna est, in qua neruos Contei daS tuos. Annales et fasti rerum singulares vigentem bibliothecam postulant, de quibus alias inter nos commentari licet. Concilia , opinor, Labbeana in conciliis versaturo expediunt, aut, si horum copia non est,Gralliana Biniana,commodiori for- . san occasione asserentur. Non te spes sim strabitur,si Iustelli Canones, Cotelerii monimenta , et Sirmondi Bosilietique opera, ad huius accessionem studii adiungas. His rationibus tempestiue subdustis, et animo lectione confirmato, quid profeceris, re

scribas. Ego, si forte deinceps adiicere

SEARCH

MENU NAVIGATION