Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

stro patrocinio defendatur et floreat, incitatusque hac beneuolentia, tanto alacrius de spe urbis vostrae, de flore familiarum, meis reatur. Deus tandem aeternus omnia Vestra consilia, sub suspiciis et tutela magni Brandenburgensium Principis Hectoris, he nigne prouehat atque moderetur. Non. Se

tit. Α. cla laCXXCIII. CLXVI. ANTONIO MAGI IABECHIO.

Magni Etruriae Ducis Consinario et Prae fecto. Νon possum satis aestimare eximiam in me beneuolentiam, et singularem Pa riter liberalitatem tuam,cuius ego saepe fructus Capio, et quamuis magno locorum interuallo disiumstus, erigiem ingenii atque iudicii elimatissimi perspicio, laetorque, te iis et animi et fortunae donis abundare, quibus tota iam Italia illustratur. Nec mianus tuum est beneficium, quod doctissimus Cinellus, cuius amicitia mihi magni est, et doctrina a vulgo remotissima, aliquod laudis tostimonium mihi tribuere voluerit, summamque adeo humanitatem , quam Vires meae Non capiunt, testatam fecerit. Gratulor mihi, vobis auctoribus eo me IOCO esse, quo docti sinit, nec tamen id mihi sumo , ' Vt, aequare iam me pota vestram

302쪽

exspectationem, putem. Sed hoc sellem existimabo, Vestro tam accurato sententi soque scribendi genere me excitari, ut alb. quid spe vestra dignum moliar, totumque me ita fingam, ut ad aequissimam gentis Vestrae voluntatem studia mea consormentur. Iam diu ante me Ioannes Caselius, Socratici vir iudicii, et de vicina Iulia litterisque praeclare meritus,idem Victorio et Sigonio, Clarissimis Uiris, debere se, fassus est, quod

vobis omnino debeo, qui,tot tantisque --nimentis, ex caligine Germanica in lucem Italici coeli me producere voluistis. Non equidem hanc facultatem Consecutus sum, quam de me exspectatis,essiciam tamen, Vt, homini non degeneri, nec ingrato, ossiciuum honoremque vos exhibuisse, sentiatis. Praeconia Vestra exquisita, neruosia, nori longe petita, elimata, et prorsus Socratico

sale perfusa sunt, quod vel unum Μabit lonii vestri, et vero iudicio incomparabile

opus, apertissime confirmat. Multi nostratium redundant in superuacuis, et non necessaria afferunt, , et, Vagantes:per abrupta,

lectionis aliquid, iudicii nihil, ostendunt.

Vos paucis multa et solida , reconditaque omnia, Complectimini, et non alienam, sed vivam, Cuiusqueingenii speciem redditis, id- que pari industria et dexteritate praestatis., Profecto statim frangitis eorticem, nuCle- S 3 Um-

303쪽

z78 C. S. SCHuRZFLEIsCHoumque expromitis, si quis in eo delitescit, et uno missu omnes opes copiasque exhibetis, inutilemque et fastidii plenum apparatum scito prudenterque vitatis. Verbo dicam, non verbis sed monimentis cuncta, ponderatis, et, in quibus summa rerum posta est, statuitis ac pronunciatis. Nihil doauribus vestris , et sine studio, quid sentiam, aperio, iamque Vobis panegyricum, Illustrissimo Henrico Frisio, et gentis et societatis vestrae, dum viveret, amantissimo, dictum , inscribo, petoque, non tam mea, quam togati herois, et, si addere licet principis EI. Sax. causia, cui a seruitio et consilio fuit, aestimandum et recognoscendum libenter suscipiatis Ego pro gente,pro patria ornamentis vestris, Deo immortali suppli- , cabo, Vt aeterna sint, diuque floreant, nec metu minisque barbarorum , qui Austriae limitem ruperunt, Vnquam percellantur, rabiesque et furor, placata Dei ira , desinant, tandemque compescantur. Ita te Stator rerum cum illustri Societate hominum lon-ρe eruditissimornm, seruet, atque a saeculi iniuriis defendat. Cal. Septembr. A. cla

304쪽

EPISTOLAE. 27

CLXVII. PHILIPPO IACOBO SPENERO.

Doct. Theolog.ΡRoximis tuis citius respondere volui, sed finitimus Austriae limes metu nos omnes perculit, quod barbari, in eum effusi, igni surroque saeuierunt, sedem Augustam occupaturi, nisi Dux Lothariensis, paucis ante horis , praesidium viribus validum urbi immisisset. Res, proditione Serinii tentata, Deo prohibente non successit, nec ambigitur , quin Galli consilia fouerint, quorum consilia in eo posita sunt, ut per eXitium Austriae ad Germaniae dominatumgtassentur. Conducti sunt Turcae et inuitati, pensionibusque et pecuniis solicitati, ut vim faciant, Caesaremque distrahant, Gallo interim paces legis dicturo , si nemo resistere possit, turbatis Germaniae robus. Adhuc Regem pungid, neque id dissimulat, quod Caesar Belgico bello occupatum sedistinuisset, unde suis consiliis remorae, dissicultates, et alia ex aliis impedimenta, obiiciantur. Periisset, fateor, cum Belgia non Germaniae modo, sed Europae Christianae, libertas. Nunc, rebus ibi instauratis, Hispaniae res utcunque sustentantur, et Austria sensim se colligit, ac Uienna se Brenue defendit. Esseminatus Rex est Ma-

305쪽

28o C. S. SCHuRZFLEIs CHII hometes IV. qui sola multitudine non vim Cet , nec metu minisque robur nostrum franget. Sexaginta millia Turcarum in acie stare possunt, eeteri imbelles, turba potius, quam eXercitus, sunt. Scythae ad populandum apti, non ad pugnandum. Praetorianorum flos, in obsidione consilmptus, admonet, Vt de secunda proelii fortuna bene speremus. Ex his aduersis rebus felix patriae initium auguror , si Turcae, clade accepta, pacem secerint. Bella diuturna isne cum Europaeis non gerunt, nec gerere aequis Firibus possunt. Interim robur Brandelaburgici integrum est, Luneburgici cum Dano reconciliaci, Saxo cum instructo et exercitato milite reuersurus, Boioariae Princeps a Gallo alienior, et libertatis mans. Videt Ludovicus, causae diffiditi pacem iniquis conditionibus, aut armisit,um paci non dispar, extorquet, et artes Turcicas egregie exercet. In parte regia fium Pontifici Innocentio Xl. crucem figit, et, quod ius Imperatores per socordiriam discordiamque amiserunt, tuetur ac re' tinet, deinceps fulmina Romae asperna,

turus. Nostra, quae ad Academiam spectant, incerta, iamque in D. Bebellum rursus aliqui nostratium eriguntur Quid futurum sit, irescimus, et animo suspensi su-licitiquo eventum cxspectamus. Ita valecum.

306쪽

EPISTOLAT. 28 Icum nobilissima familia tua, et me, Ut soles, beneuolentia complectere.Vitem r-gae Saxonum. Cal. Sept. A. R.3G. cla la

XCIII. CLXVIII. THEOPH. SPIZELIO,

TheoI. et Philol. Augustano. ΡEto quantis pollum precibus, panegyricum ΙIlustrissimo Frisio diatium, M

gliabechio transmittas, operamque et Officium pro aequissimo in me animo probes. Faciam, ut prima quavis occasione cum studia, tum obseruantia mea tibi comstare possit. Deo immortali demum suplicabo, ut te coetui fidelium , et reipulicae litterariae quam diutissime seruet Vi- tembergae Saxonum Cal. Sept. A. clalaCXXCIII CLXIX. IOANNI GEORGIO ORTHI

Patricio Francos. ad Moenum. ΡRoxime omnes consternati sumus, Cum barbari ad oras usque nostras grassaremtur. Nunc recipimussensim animos, & de Viennae defensione bene speramus. Saxocum eXercitu ad Caesarem perrexit, Branis

307쪽

deant, quod Germaniae rationibus Cit, et futurum omnes sperant. Funesta Gallorum consilia sensim perlucent et in

fumos abeunt, ac vento meliore dissipa tur. Danus, in perniciem armatUS, Coi

quiestit, Suedi metu et periculo liberam tur, Ungari, a Gallo impulsi, aestuant, Te-kelius ultione ardet, pecuniis promissis que incitatus. Turcae furorem emu dunt, auctore Christiani mo, ad perdendam Austriam inflammati e sed, Vienna seruata, omnes Caesaris reS tuto loco erunt.

Damna, direptiones, incendia, caedeS, C ptiuitasque et seruitus tot innocentium hominum aequo placitoque animo ferenda sunt, quorum poenam petet in barbaros ultor Deus. Quid cum Patre tuo agatur , qui litis tam diuturnae eritus speretur, quibus adiutoribus eam moueat, v lgeat, impellat, scire cupio vehementer. Librarii nostri praeter meam exspectatio nem abierunt, ut nihil temporis fuerit ad panegyricum transmittendum. Eratris e 1mia fortunataque conditio mihi perpl cet , et honorem ipsi amplissimum spondet. Tu, quaeso, effice, ut omnia ex te intelli

gam, neque prius bella habere possum, quam accurate de his singulis perscribas. Non. Sept. A. la XCIII.

308쪽

SACERDOTI CUIDAM

MAgni facio propensam in me Voluntatem tuam , quam aperte satis perspexi, quod in causa Dietericlitana nullum mei iuuandi locum praetermiseris, atque, vel hoc argumento, rursus ad obseruantiam gratumque officium me excitaris.

Syngrapham bona fide misi, ut cognosceres, me nihil petere, nisi quod mihi debetur. Artes malas, consilium fallendi, auaritiam, procul habeo, tantum repeto, quod omni iure ad me spectat. Non dubito, quin , tua et illustris Senatus auctoritate, homo diu tergiversans in ordinem redigatur. Aegre quidem adducor, ut duos nu- mos unciales de summa remittam, nisi, te soluendi reliquos sponsore, id fiat. Filius tuus breui iterum specimen dabit, cuius

in antiquitate et temporum exempliis studium cum laude Coniunctum est, nec minus ingenio industria respondet. Spero, dignum fore, qui doceat historiam, si de

inceps sic eo conserat operam , Vt hucus. De solet. Quare optimorum ciuium loco eum habeo, et, te, opinor, non repugnante, hortor, ut in hoc tam egregio proposito persistat. De reliquo temporum conditio melior est, postquam barbari, ab

309쪽

Augusta Vrbe reiecti, inclit ilia saltera

perii indicium praebuerunt. Ego non diffiteor , Polonis Germanisque , Saxonibus pariter , et FranciS vestratibus , victoriae tam insignis fructum serri acceptum. M tu solutus, de foedere Polonico, quod ii nocentius XI. Conciliauerat, bene speraui, quod feliciter euenit, Cum usu et arte belulandi contra Turcas unus illo Ioannes So- hiesitius omnes Europae Reges aute edaci Barbari incaute et confuse belli obsidionisque munia obierunt. Saxo noster Mauriatium imitatus , non minori animo, quam cura, per aditus Calenbergicos , ab hoste neglectos, Contendit, faustumque pugnam di initium fecit. Quae expeditio Gallum, ex occasione Consilia Captantem , confudit ac perturbauit, Vt magis Comiter agat Cum Germanis, quibus iam leges pacis cum iactura libertatis daturus videbatur Is auctor et impulsor scelerati belli non vane creditur, poenam ambitionis tandem pari exitu pendat, qui societate consilii Turcas sibi coniunxit. Sed respiciat Deus riga-xiam, qua saCra emendata amplectitur, quaelibertas mea quidem opinione conueli tur. In Silesia nostrates amiguntur , noricessantibus jacr culis, ubi ecclesiae propagandae occasio se ostendit. V. Non. Ost :

310쪽

IC. et Constiti Magdeburgensi. IUtteras tuas , superioris recordatione amicitiae iucundissimas, sed non subscriptas , indicio sigilli facile agnoui et

reete accepi. Commendatus ille iuuenis nondum me adiit , Cuius gratia nullum, quod a me quidem exspectari potest, officium recusabo. Neque animo excidit, quod in causa aeris alieni, a Hausherio contracti, auctoritatem, pro eo, aC par erat, interposuisti. Vellem, id porro meis pre cibus dares, ut consilio iussuque tuo ad persoluendum, quod eo nomine reliquum est, moueatur. Ego vicissim honori et utilitati tuae serviam, et, pro veteri amicitia ac dignitate tua, partes ossicii tuebor. Tam

tum abS te peto, Vt memoriae tuae Inonimentum Rixneri librum , de torneamentis inscriptum, bibliothecae meae inseraS, idque audaciae humanitate tua fretae Concedas. Opus iuridicum, vel quod tibi placet cunque aliud redditurum me polliceor, at que huius promissi fide epistolam et an inum honori tuo addictissimum obsigno confirmo que Id. Oct. A. cla la XCIII., CLXXII,

SEARCH

MENU NAVIGATION