Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

CLXXII BENEDICTO KRESSIO,

uuaesturae Mysenensis EL. Praesecto. SEro quidem, at sine dolo, apocham,

manu sigilloque meo firmatam, summa cum graei animi significatione tibi mi to, Petoque, Ut moram voluntati in me propensissimae condones. Simul atque enim ex filio tuo, morato et bono iuuene, intellexi, nobilissimum Iauchium , capes sendi summi honoris causa, ad nos Venire constituisse , rem eo usque differendam putaui, ut iste simul interpres meae erga te obseruantiae, et non vacuus aliquot pagellarum lator rediret. Munus, fateor, tuae exspectationi impar, sed, quod, in aere tuo me esse, testetur. Filius tuus recta consilia 1 equitur , et studia sapientiae doctrinarumque nauiter excolit , et vitam moresque ad praecepta pariter, et honesta exempla, Conformat. Alumnus idem Ziegleri, qui meus auditor sedulus, elegantia am litterarum,et artes humanitatis, aC monimenta in omni genere eximia, versat, luxum, aleam, ignauiam, Vitat. Quare de eo

bene spero, et tibi patriaeque ue idoneo lfilio gratulor, quem praestantissimus ingeniorum existimator, hospes meus, diligit, lcommendatumque. habet. Tantum oro,

312쪽

EPISTOLAE

venerorque Deum, Ut iuxta cum tali et tam rectae indolis gnato, diu supersis, et saluus incolumisque florentem eius olim fortunam, etiam Metello felicior, intuearis.

CLXXIII. Η RICO IUNIORI L. R A FRISEN.

GRatulari, an gratias agere, Illustrissimo Nomini Tuo debeam, incertus sum, sed, dum me colligo, utrumque fieri, par est, etsi forte serius ago haS partes, et, vel reditus proximi tui causa, scio, esse mihi. gratulandum Non silebit posteritas, et patria, vehementer gaudebit illa tua fortia tudine , quam SaXoni, Caesareae expedia, tiouis socio, ultro ac praesenti animo in castris aduersus barbaros, atque in primo periculi aditu, solo gloriae auctoramento, et, quod rei caput est , voluntarius miles, demonstrasti. Vulgus quidem togam a belli artibus seiungit, neque capit fastigiam, in quod virtute tua prouectus eS, temporumque praesentium fortunam statu rue reputas, et, bellum paci antepone um esse, censes. Fata Graeciae imitabi tur Germania, et decus libertatemque, a mis partam , cum tristi seruitute tandem Commutabit, si, ut Graeciae Principes, am

ma negligat, et languore fatali, sola pacis

VII. Cal. Nov. A. cla laCXXCIII.

313쪽

a88 C. S. ScΗu REFLEIS CHII non firmae et iniquae spe, in exitium in Cauta ruat. Quam patientiam maiores tui ignauiam interpretati sunt, atque, eX rerum temporumque occasione, pacis bellique studia simul reip. probarunt. Per eorum vestigia incedis, et comitem Principi manu Consilioque exhibes , quod nunquam magis, ac nuper in tam dubio ancipitique armorum periculo, perspectum est, cum, fide in Saxonem , et amore in Caesarem, versus Danubium tendereS, at que ad libertatem Christiani orbis mei dam , omnia consilia referres. Quod ii ceptum, gloriae immortalis plenum , se tunatus pariter tanti laboris exitus consecutus est, cuius fama vigebit in animis hominum , donec Austriae nomen durabit. Nec vero milii non perfungendum est munere Obsequentis et grati clientis, quem redux magno et inusitato beneficio affecisti, ac. 1ane praeter meritum ornasti, pudoremque simul, et metum incussisti, quod mea sors non fert, ut gratiae reddendae locum mihi promittere aliquando ausim. Quare votis precibusque annitar , ut 1 cunda valetudine et prospero rerum su celsu gloriam nominis gentisque augea et, Diui illius Patris in hereditate laudis siccessor, lidam ac aeternam famam in au ἰtissimo reipublicae gradu serues, et illiba -

314쪽

IO ANNI UVALTER

Senatui Luneburgensi a stcretis. ΜAgno metu liberati sumus, postquam

barbari in fugam acti, Caputque re rum in Danubii limite, magno cum orbis Christiani gaudio , nuper est defensum. Erigit denuo se gentis nostrae Virtus , et successu prospero magis excitatur , quum Principes , non sedendo , sed pugnando, fata Graeciae auerti posse intelligunt, et

sese ad resistendum comparant, ac libertatem tuentur. Saxo noster castra sua cum Caesaris coniunxit, atque inter primos ordines dimicauit, specimenque dedit auitae virtutis. Nec minus Guel fi vestrates patriae claustra firmarunt, bellumque ciuile, iam gliscens, velut in initiis suis restinxq-runt , Gallorumque foeda et perniciosa consilia, immortali cum prudentiae sortitudinisque laude, dissiparunt. Non tacebit Posteritas , nec mirari desinet hanc animi praesentiam, quam in tot tamque multis es dissici limis patriae rebus, identidem et vltro demonstrarunt. Quare, ut fieri par est, optamus, ut benignum Numen porro

315쪽

29Ο C. s. Se ΗUR ZFLEIs IIII haec consi ia fortunet, gloriamque Victricis et Martiae domus silerat, ac maioribus in dies praesidiis firmet.Quod ad meas rationes priuatim attinet, nihil perinde cupio, quam ut tibi studia ossiciaque honestissima semper probare possim. Propinquum meum tuo deinceps patrocinio traditum commendatumque volo, qui iurisprudentiae se Consecrauit. Ego pro virili illum iuuo, et Iuliae verstrae eum destino,speroque, fore, ut, si aliquando ad te Veniat, auctoritate tua essicias, quo vitae moribusque cuiusdam iuis uenis nobilis praeficiatur. Nam, confectis

studii Academici rationibus , iter in Galliuam facere, hoc tali muneriS auctoramCnto,

constituit, si quidem occasio apud vos sedaret. Nostri homines plerumque lubrico

aetatis a Via aberrant, et illecebras potius externas, quam Virtutem sectantur. Ita vero te bene agere Volo, optoque, Vt Iuno

ne propitia, nouam nuptam felici fortunatoque foedere tibi adiungas. Ita, inquam, bene agere te cupio et belle habere. Non

IO ANNI CNAVTHIO,

Rerum Saer. DippendFalae Praefecto. SAepe, nec sine gaudio . consuetudinis

tuae recordor, et iudicio tuo permultum tribu ν

316쪽

tribuo, quod in vario doctrinae genere eX-plicatum reddidisti. Nam doctrinae Condimentum prudentia est. quam multi neglia gunt, et affectibus potius , quam utilitati publicae, seruiunt,ae intempestiuis contemtionibus sorte etiam gloriam quaerunt. Morbus hic eruditorum est, qui late serpit, et multorum animos incessit, ut Omnem in eo laudem ponant, si strenue possint rixari. Longe melius de studiorum dignitate exi-nimat Samuel tuus, et infra se ducit hunc illiberalem morem. Scriptores Veteres legit diligenter, et scite imitatur , iamque e Peruenit, ut stilum essingat ad optimam dicendi formam. Aditus illi ad me semper

Patet, et tempus bene collocat, ac re atqU EXemplo Constantem se praebet. Rationes

imitandi selectiores illi et fiatri meo tradam , si dies erunt longiores. Iam enim

Vespertino tempore inter nos colloquimur, et proficimus, mutuoque eXcitamus. Ioamnis Conradi, egregii atque eruditissimi iuueniS,reditum avide exspecto,et valde opto, Ut laetus incolumisque ex Britonibus Batain Uisque reuertatur. Munus tuum insigne, et meritis meis maius , animo meo nunquam CXCidet, et, quantum familiae tuae debeam, commonebit. De Cetero belle valeas, et reipublicae sacrae magna commoda asseras

decusque partum in siliis, stirpe sua dignisi T i simis

317쪽

29a C. S. SCHuRZFL E IS CHII simis, semper conserues. Idib. Dec. A. Cla

SACERDOTI CUIDAM.

FIlius tuus, omni ossicio a me cultus, iam repetit patriam, et, nisi me coniectura fallit, Academiae nuncium remittit. Main Iebat quidem cum sodalitate nostra COpulari, diutiusque coniungi, sed iussis tuis o niti non potuit, et obsequii pietatem ultro testatam fecit. Vnum quidem abs te petit, ut itineris sibi ad exteros faciendi potestatem concedaS, quod non dissuadere ausi si rationes tuae ferant. Nam haud illiber liter existimat, se Usu et ope peregrinati num doctrinae cumulum facile additurum, quam spem fixam locatamque habet , in Principis vestri gratia, speratque fore, nsuae aetatis ratio habeatur, aut digno certe 'in loco, qui meritis eius congruat, Collo. . cetur. Altera Vice egregie instructus praeparatusque hic disputauit. Adsui audiui, et probaui omnia, quae dixit, et in graui antiquitatis argumento expedite decidit, a d bitantibus eX asse, ut antehac, et apte satis- fecit Itaque virtus ipsi praemia decernit, quae sortunata esse ipsi cupio, ut senium tuisum honestis eius laboribus inposterum fulis

satur. Stemus erecti et firmi, atque Euro-

318쪽

pae imminentes conuersiones Deo modorandas mutandasiue committamus Sane PrincipeS,dum cauent,ne metuant essiciunt profecto ut metuantur.Duo Emerici Austriae fatales, consilia de Buda et Belgrado intercipiendo impedita, et effectu ardua , et nisi Veneti in barbaros se arment, viX facultatem habitura. Hispanus, Gallo impar, existimationis tuendae cupidus , bello aperta potius quam Pace dubia et probrosa, reliquias Belgii amittere cupit . ut B taui vel sic a veterno excitentur, qui superiori to pore ingrati erga socios extiterunt. Deus Daterim optimum Principem Vestrum, patriamque, et tuam sigillatim sub tutela lae. i liori familiam, tueatur, X. Cal. Ian. A. cla

laCXXCIII. CLXXVII ADAMO CHRISTOPH. IACOBI,

M. Dre ense et Confitiario Elect. SAepe multumque opto, liceat mihi essct

tam felici, ut omnes officii numeros ab .seluere, votique mei tructum capere queam, ut saluum te semper florentemque audiam, et tuis praecipue consiliis respublica fulciatur.' Nam pauei sunt, et ViX VnuS atque alter nominari potest, qui plus ad communem Saxoniae elegantioris Vtilitatem affer. re valeat, quique tot annos ita se gerat, Vt

319쪽

nulla dissicultate q curatione amplissimi muneris sese abstrahi, patiatur. Omnes sciunt et sine assentatione summam laudem ti-hi tribuunt, ac hoc etiam mirantur, quod nihil te retardare consissentem in publi- Cum, multo minus negotiis desessiim auo-Care queat. Multorum sane animi facile languescunt, et labore obtunduntur, sed

tuus ille diuinior semper in luce est, et in

rerum varietate vires lumit,magi sique se erigit, atque ex hoc reficitur, unde alii remouiescunt, et stanguntur. Quam animi vim Vigoremque perpetuum habeaS, et aetate similiter firma valetudineque prospera, quam nulla calamitas inclinet, constantissime Viaris. Temporum aduersa, quae instant, tuo consilio saltem lenientur, minuLque tangent studiis deditos, qui sub tutela

tua, quasi umbone quodam , conquiescunt. Nemo non praeuidet rerum Germanicarum ancipitem fortunam, dum, qui cauent,

ne metuant, ultro essiciunt, Vt metuantur.

Omnia lenta, ambigua, er tristibus laetisque mentibus Varianda , se offerunt, quae ne grauius noceant, permultum in te positum est, qui usu rerum, et summa prudentia, at te alios polles , et amore in litteras nemini concedis. Austria quidem stangendi barbarorum dominatus spem facit , Budaequamcuperandast desiderio tenetur, atque, O

320쪽

casionem hanc sibi datam esse, intelligit, si quidem id molitiones Galliae non prohi

beant, quae, nisi fatum intercessorit, improuisum et ingens periculum Germaniae conflabunt. At enim non sinet Deus perire Patriam, et meliore loco res nostras com Bituet, si Caesari non desint ossicia Princiapum,mbellique artes valeant, quibus aeque aC legibus, magna imperia Continentur. . Itaque dignam aeuo nostro personam su-Binet Saxo noster , et, auctoribus consilii optimis, hanc pra ipuam regiminis sui ci ram existimat, Vt patriam, fortunasque ciuiaum et imperii dignitatem tueatur. . Cuius 'specimen sortitudinis superiori anno datum est, cum, Caesari ad extrema redacto, auxilium ferret, ac diu noctuque in pellibus ageret, et inter primas cohortes staret, acriterque pugnaret. Non capit laudes haec pagina, et iam toto orbe peruulgatae . sunt, novumque et aeternum decus princiapi, virtute sua maximo, rependunt. Quem semet Numen, et res cogitationesque eius fortunet, ac, nihil eorum, quae agit et de- stinat, in deterius mutari patiatur. Illud vero, Patrone Summe., omni cura videas, ut inter negotia ardua,quibus semper districtus es, valetudini tuae parcas, quod magis tibi, quam reipublicae, quae nunc maxime

tuis consiliis eget, tribui par est, idque ego

SEARCH

MENU NAVIGATION