Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

401쪽

38o Apologeticus eorum

ribus tum Federatis, tum Hollandiae probatum est, arbitrium religionis esse penes nationis cuiusque conventum. Vide ad haec omnia caput II supra.

Alia Hiis promiserint capita fortunasique se

obiecturis pro tutela Reformata Evangelicae religionis: Nullo unquam tempore probari poterit talem promissionem esse factam. Videntur tralata verba ex relatione facta anno CII IIL Xm,sed quam nulla nationum obligatio secuta est. Hollandis quidem placuit : Vt Evangelica Reformata religio cuius publice usius fuerat permissus receptusqMe se qua tum publice in υμ esset, ubique intra Federatorum es φfnderem' neque pM blice docendi aut sacra faciendi secundum religionem aliam ius permitteretur. Sed haec sententiae dictio obligationem non peperit, cum de eo nihil inter nationes contractum sit. Tum vero nihil ad rem hoc facit: neq; enim aut Hollandi, aut Trajestini proceres aliam religionem a reformata publice defenderunt aut defendere voluerunt,sed contra senserunt congruenter peritissimis sacrorum interpretibus controversias quam les hic disputabantur non efficere, Ut alia atque alia sit religio. Vide hac de re caput

402쪽

qui Hollandiae praefuerunt. 38I

oppido Goudat &in Ecclesia Iacobinauria bis Trajecti , ubi illo ipso anno cII in

xxxx I I dogma Remonstrantium palam docebatur, aliis nationibus nihil contradicentibus. Minime vero procerum Hollandi , quorum pars Goudani sunt,ea fuit sententia,ut decreto huiusmodi sibi adimeret potestatem illius quod nunc Remonstrantium dicitur dogmatis pastores in imperii sui Ecclesiis tolerandi. Neque vitam mutarronem in ea factaris rime se passuras:) Non debebant ergo p stores Remonstrantium sententiae ex Ecclesiis eliminari. nam ea magna erat mut

tio. Omitto nunc ne posse quidem summam potestatem se obstringere , nequid mutare ipsi in religione fas sit, si religionis

nomine quaevis dogmatum capita intelligantur , nisi intra animum suum certa sit summa potestas omnia illa capita nullo ex. cepto divinis oraculis consentire. Hac vero de re certos fuisse proceres Hollandiar anno cIIII LXxxm, si ratio habeatur eorum capitum quae dicantur cum Remonstrantium dogmate pugnare , ne ab ipsis quidem iudicibus nostris credi credo.

Et his consequenier anno CII ID LXXX sacramenIum omnium praefectorum,ducum, centurionum o mibitum Ita conceptum:) Sacramen

403쪽

382 Apologeticus eorum

tum praestantes obligat, non eos quibus praestatur. Decretumque fuerat:) Non docebitur de hac re a nationibus rite deliberatum factumque decretum. Certe inter nationes ea super re contractum non est. Neque in men hoc sacramentum attingit pr sentem quaestionem,ut iam subiicietur. Vt dem iurarent proceribus communibus qui insedere es totela verae Evagiticae religionIs essent perstituri:) Ad discrimen communium procerum partis alterius, ut indicatum si praest secundo Capite. Respicitur ergo hic ad conspicuas notas quibus illa religio a Romanensi dignoscitur. De dogmatibus Reformatae religionis iudiciu neutiquam permittitur his qui in haec verba adiguntur.imo id cofingere nihil esset aliud quam obsequium militare dissolvere & illudere reverentiam iurisiurandi. Iam diximus ea quae rcrum sacrarum periti ex principiis

certis porro per argumentationem hinc inde inferunt, non eam habere Vim, ut religionis diversitatem pariant. Ita olim sentiebant proceres non aliquarum duntaxat, sed omnium,ni fallor, nationum.

Ei leges in quas dedita sent oppida diserte

contineant, vi aι eis reciperetur usus eiundem re

limonti : Iure victoriae, quod ius certe ob

404쪽

qui I rillandia praefuerunt 38a

tendi non potest adversus proceres Hollandiae & eorum membra, quorum Opera simulque Zelandorum caeterae nationes libertati sunt restitutae. At ne illa quidem oppida quae ad leges accipiendas armis Coacta sunt, unquam adstricta sunt, ut super agitatis inter nos sacrorum controversiis partem alterutram amplecterentur.

Multoque minus is sensus fuit nationum ut sese obligarent ad recipienda ac tuenda ea omnia quin pastoribus in Synodis visa essent. Ea enim intoleranda esset servitus.

Adde iam quod ne Synodo quidem definitae erant controversiae istie quo tempore nos in republica fuimus. Suomodo ea a sociis ubique recepta erat: Etiam Goudae, ut dixi: etiam Trajecti in Iacobina Ecclesia. nam & hi inter socios erant. Evangelicam vero religionem cum tali libertate intellectam optima fide tueri propositum nobis fuit, multaq; bona consilia dedimus, ut ea libertas cum modo S

sine offensa exercer tur.

Neque intra haec fleti se captivum sed aosium

etiam reipublicae statum turbare. t in ea quoque omnia ex sua suorumque lubidine agerentur. Deus mentium cognitor scit neutiquam mihi fuisse pro possitum turbare rempubli-Cam,non magi S quam Ecclesiam. AEqui

405쪽

384 Apologeticus eorum

omnes qui me noverunt antehac,ex rebus atque actionibus meis multo aliter iudicabunt quam haec fert sententia. Res meas quod attinet,ex perturbata aut mutata republica nihil commodi sperare poteram. Hollandus eram , natus oppido Delphis, cuius maiores nuncupati Grotio & Co netsio nomine per siecula aliquot ei oppido cum laude praefuerant. Eadem Grotiorum domus iam olim & Hollandiae iudicum consessui, & adsessioni magistratuum Dordreclitanorum Viros eximios dedit. Per aviam paternam genus trahebam ab He hercxiis quae domus antiquitus inter nobilissimas Hosandiae habita est, cui& Iacobum Hemisercnium patria debet, qui ad Calpen fortiter faciendo occubuit. Qui me sanguine contingebant proximC,

affinitatem contraxerant cum familiis valde nobilibus, qualis est Almondana veniens ex Toparchis Stridenis, & Renessia atque V tenengana apud Trajectinos. Propinquos habebam in republica non Delphis modo,sedLugduni quoque, A mstelodami & in oppidis aliis,atque in honoratatissimis patriae consessibus. Per uxorem filiam Petri Reigermergij, Veriant saepe co-sulis, qui& Zelandiae Sr Nassaviae domo

non inutilem operam naVaVerat, eamque ob cau-

406쪽

qui Voliandiae praefuerunt. 381

ob causamLicestrianis teporibus ab inimica factione eiectus oppido exulaverat,Z Iandorum potissimis eram innexus I dc ibi quoque in oppidorum regimine atque c5sessibus, habebam meas necessitudines. Tum vero literarum studia & vitae tenor honestam mihi famam circumdederant. Iam in ministerio eram praeclari in Hollandia oppidi,& quod si ratio ineatur tam maritimorum vectigalium quam aliorum, publico aerario plurimum Infert secundum Amstelodamum. In eo oppido am bar tenere nec a magistratibus tantumsed& a municipibus universis.Neque tanturet ad Hollandiat mittebat conventus, sed Mpars eram consessus curatorum reipubl1cat Hollandicae, a quibus mos est Fede- .ratorum quoque conventum frequentari. Quos inter honores is erat honos maximus , quod benigna hominum iudicia his honoribus non imparem me existimabant. Facultates meas reipublicae credideram , ut fortunas meas undiqUe cum patriae fortunis sociarem. Nemo gratui-

tb malus est. Ergo ubi in suspicionem delicti vocatur aliquis, succurrit sapientibu Cassianum illud, Cui bono ξ Quid mihi

tandem ex perturbata republica maius his

407쪽

386 Apologeticus eorum

quae habebam poterat accedere Rumor quidam, invito me ortus, Oldenbarneuel-dio me successorem in grave illud & perticulosum onus destinabat. Vere testor, Mnorunt propinqui, non modo doluisse me hoc rumore, sed ita iudicasse , supra alia

multa ad id munus necessaria quae In me desiderabantur , valetudinem quoque meam imbecilliorem esse,quam Vt onus illud laboris perpetui, neque recreationem ullam animo indulgentis toleraret. quod si etiam eo pervenissem,nihilo meliore loco res mea futura fuerat,quam iam Crat. neque Vero reipublicae perturbatio Via erat quae eo duceret. Imo si hac tentatus fuissem ambitione, iudicio communi non ego ab ea spe longius quam caeteri aberam. Quomodo igitur credibile cuiquam fiat studuisse me rebus novis S 1 actiones meae inspiciuntur, ne eae quidem ullam pCebebunt ei rei suspicionem. Ab aetate prima sectatus sum honestissimas consuetudines, δί honestissimis negotiis me dedidi: cum cura legens & divina oracula & quae alia bene formandis moribus

valent. Vita probro caruit. Postquam tradita esst mihi fisci advocatio, qua fide ac castitate in ea me gessserim consessus iudicum,fisci curatores quotquot actionum

408쪽

qui Hostandiae praefuerunt. 38

mearum inspectores fuere testes Compello. Amor meus in patriam & praesentem reipublicae statum , inclitamque domum Nassaviam ex omnibus ti bras meis cognos citur. Pro navigatione Indicana, proservanda apud nos pannorum politura laboraVi quantum alius quisquam. Pro libero

vero piscatum Oceano lantum,ut Carle-mnus regis Britanniarum legatus, cum ab inimicis meis incitatus esset,Vt contra me

iam captum aliquid publice diceret, nihil quod diceret aliud invenerit, quam me principium fecissHermonum de ea liber

tale, ut quae & iure gentium & omnem memoriam excedente Usu niteretur, cum tamen a me in eo argumento nihil dictum scriptumve fuerit diversum ab iis quae anno cII IIcX Federatoru proCerum legati in Britannia defenderant, atque antehac maiores nostri etiam ante sarcula aliquot. Et tamen aiebat is legatus; mei infortunij exemplo terreri alios debere, ne eam scia-tentiam tuerentur. Consilia omnia mea quae dedi aut Rotterodami, alit in Conventu Hollandiae, aut in conVeutu FCderatorum ad egregium publicum tonde- 'bant, quod attestari possunt qucicunque adfuerunt. Sancte & illud asseram, me ex

409쪽

388 Apologeticus eorum quo reipublicae admotus sum a Principibus potestatibusve externis nec teruncium accepisse: a civibus autem quibus gratum feceram tantillum ut negare superbum fuerit. Qua specie de eo qui sic vitam sitam instituerit,cogitari potest tam

immane consilium quale hic mihi exprobratur Tantum vero absum ab hac culpa, ut & Principi & aliis significaverim, si quenquam offenderem ego aut actiones mea: quae omnes ad oppidi Rotte rodami & Hollandiat salutem dirigebantur ) ac proinde creaerentur turbat aliquae mei occasione posse oriri,libenter me ab omnibus honoribus exiturum: quod si id satis non esset, etiam sponte patria eX- cessurum si vel eo modo tranquillitas publica posset redimi. Rogo omnes qui haec lecturi sunt ne , quae vere iam dixi, ea in iactantiae partem accipiant, sed ut extorta defensionis necessitate. Mem nunc captivum adiutoremfuisse talis in republica gubernationu, ut diversiam Ecclesiastici tum pro fini ordinis homines qui per in imriamst Mos,exsules actos , excedere iussos aust' aliter σpressos querebantur in iure audiri aut effectu iudiciorum consequi seposuerint sed oppidora magi atm obfirmansissim'MVm quae

410쪽

qui meandia praefuerunt. 389

fiebant ab ordinariis iudicum consi ibus parerent:) Si quis fuit in omni Hollandia qui

honorem habuerit iudicum consessibus, eorumque auctoritatem defensam voluerit,eum me dicete audeo. Dum fisci patronum egi, id ipsum ostendi , quantum mearum fuit virium , neque id ipsos iudices latet. Ad rempublicam Vocatus in eodem animo perstiti, omnesque arripui occasiones gratum ipsis faciendi. neque id sine causa. nam praeterquam quod, ut id fieret, reipublicet intereste credidi,ipsi iudices multis modis me ornaverat :Iuperior consessius etiam me commedaverat, Vt in suum Coetum allegerer. Inter ipsos iudices multi mihi erant amicitia iuncti, quidam etiam propinquitate : ita ut manifesta ratio credi cogat quicquid a me assertum fuit contra ipsorum assertiones, no aliter a me factum quam ex officii necessitate. Ad rem ut veniam,primum liqc disputatio quae nos cum iudicibus commisit,ad proceres Federatos pertinere neutiquam potest, cum consessus illi neque in ministerio sint Federatorum procerum , neque illis fidcm iurave rint, sed natio unaquaeque curet ius reddi suo nomine , nisi quod Hollandia & Zelandia consessus communes habent. Ne-

Bb iij

SEARCH

MENU NAVIGATION