Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

551쪽

qui Hostanilia praefuerunt. si1

tum est. Ex sermonibus factisque eius nihil aliud comperi,quam dogmati Remonstrantium ex animo eum esse addictum, ut quod non tantum divinis oraculis Consentire crederet,sed & ad promovendam pietatem magni esse momenti: simul tamen paratum fide optima cum pastoribus aliter sentientibus fiaternam unitatem servare,ferreque eos & ab eis ferri.De republica ostendit semper se mecum & cum aliis multis credere , proceres Hollandiar sibi colendos ut summam in se potestatem

eorumque imperatis parendum secundum divina iuua, quod M perpetuo fecit. Colloquio, quod domi eius Ledembergius nobiscum habuit, non adfuit continenter : sed ingressus & a Ledembergio rogatus nobis adesse quietum se cotinuit, nihil ad rem quae agebatur locutus quod

ego meminerim. Caeteras res quod attinet

quarum accusatur, de iis se defendit libris editis, reddito etiam testimonio quid de nostris consiliis ex ore nostro intellexisset. Tamen hic quoque nobiscum damni ac probri consors fuit, multis calumniis petitus, edicto vocatus ad iudices, actus in exsilium,bonis insuper publicatis: quodque plus, secuta post sententiam pronuntiatio ipsum quoque crimini Maiestatis involvit. Ll ij

552쪽

ssu Apologetacus eorum Cum alijs multis eiusdem sententiae pastoribus , qui itidem nunc ob sententiae sitae professionem coguntur pasria carerC, aut clam ean usurpare perpetui carceris periculo, notitia mihi intercessit : atque eos inveni viros eruditos,pios SI magistratuum suorum reverentes. Semper auctor illis fui ut dogma de cuius Veritate ac.Vtilitate persuasi in animo suo essent super praedestinatione & rebus cohaerentibus ad frugem bonam de semota acerbitate pro- Ponerent, atque ulteriores controversias declinarent, quo pax ecclesiiae,Vbi supererat, retineri, Vbi luxari aliquatenus coepe-xat,hoc facilius restitui posset. Danielem Treselium, qui primus fuit

inter operas scribae Federatorum,vix noViantequam exsilio coniungeremur. Cum hic speciatim exemtus sit ab eorum nume

ro qui in maiestatem deliquisse arguuntur, satis intelligere non positim, quibus rebus vocatio ad iudices & sententia in

eum lata nam causam no continet, Vt nCC

sermonis ac literarum commercium habuerit cum his qui ad conventum Fede -- ratorum missi erant, in quibus erat & Ol-denbarneueldius,eosque certos fecerit de

his quae de die in diem gerebantur,id VC

553쪽

qui Hostandiae praefuerunt. 333

ro nec scribamArsentum,nec c eros eius conventus participes latuit: ne que ei in terdictum unquam est. Id scio non adfuis

se eum colloquio quod domi ipsius internos & legatos Traiectinos habixum est. Iamque expleto ossicio quod mihi, quod coniugi, quod liberis,quod aliis debebam,

in monumentum & nostrae & venturis aetatibus, Deum optimum precor, Ut qui Cunque in me aut alios peccarunt iis id clemens ignoscat: patriam meam mihi dilectissimam sospitet adversus pernitiem internam externamque: Principi Mauritio indulgeat ut eam patriam feliciter cum civium caritate & gratia gubernet: dogma ad pietatem pertinens intra hominum mentes se cundet: meque & alios eandem ob causam dura sustinentes aura coelesti fulciat, ut crucem qua nos honestat non tantum feramus patienter, sed& ea exciti vitam nostram emendemus magis magisque, ac tandem immensa ipsius mi seratione ex hoc lachrymoso ergastulo vindicati partem aecipiamus eius gloriae quam Dominus noster , unicus salutis a ctor,nobis peperit.

FINIS

554쪽

Summa priviles . LVoovies XIII. Galliae&Navar-

rae Regis, cautum est Privilegione quis intra oecennium typis mandet, neve vendat librum cui titulus est , solveti-- eorum qui Hostandiapraefuerunt , M. Au- inore Huco NE GROTIO I. C. pr

ter Nicolaum Buon Bibliopolam Parisiensem, qui secus faxit, poena mulctabitur,vii latius patet in ipso Diplomate dato 27. Iulij 1611. subsignato

SEARCH

MENU NAVIGATION