Apologeticus eorum qui Hollandiae Vvestfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem quae evenit anno 1618. Scriptus ab Hugone Grotio ... Cum refutatione eorum quae adversus ipsum, atque alios acta ac iudicata sunt

발행: 1622년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류:

531쪽

s o Apologeticus eorum

dum maiorum instituta. Patria sibi tuendae impar feres:) Imo in hoe semper laboravimus ut fines tatis militum

copiis custodirentur , quantas necessarias esse animo concipi poterat: Vt JUC munimenta omnia firma ac Valida haberentur.

Id videndum potitas , an non patriam sibi tuendae imparem faciant,qui milites tuendis finibus necesssarios non in hoc impendunt, sed ut decretis Synodi vim addant, maximo cum dolore multorum millium qu1 indicta ad patriam tutandam onera promto semper animo tulerunt. Adauctaque sit in periculum aut pactionis ignominiose:) Quam pro eui hoc semper ab animo meo abfuerit, scit omnipotes Deus. Multos aliud scire arbitror , etiam eorum qui huic sententiae ferendae adfuerunt. Summum imperium libertatenam patriae in omnibus scriptis meis defendi: omni mea consilia eo tetenderunt: quicquid ad patriae rem stabiliendam augendamque pertinebat, id fide optima & animo integro procuravi Ecclesiae divortium, rectorum mutatio illegitima, bonorum civium oppressio,hae Vero sunt viae quae ad tam mi. serabiles exitus rempublicam solent perducere, non ecclesiae Unitas, publici imperi j defensio& in re pietatis moderara liber

tas.

532쪽

qui meandiae praefuerunt. 3II

Aut pom exit=:ὶ Absit hoc a nobis qui

incolumitatem nostram in patriae salute positam habuimus. Qui a prima aetate Vitam suam inquinarunt,tii suspecti esse posisunt, ne rem eb perducant,non qui a pueritia honestis studiis ac proborum hominum consuetudini se dediderunt. Deum Veneror patriam ut sospitet. QEodsi quid ei impendet mali ob cotemtam veritatem salutiferam, ob ruptas leges iuratas ac federa,ob effusum sanguinem innoxium, illos non tenebit culpa qui perseverare voluerunt in statu publico quem Deus tamdiu secundaverat, qui aequissimas ad concordiam Conditiones tulerunt, qui nihil fecerunt nisi publico vocam,poMemo quivi sanguini parceretur , ad ferendam iniuriam se composuerunt.

Ac proinde in bene consiliata republica tole- randa non sunt, sed unienda is aliis exemplo sint:) Concedo,imo etiam morte punienda. Haec enim illatio iure sequeretur,si veta essent quae proxime antecesserunt. At ea nihil minus quam vera sunt. Iudicabit suo tempore is cui perspecta sunt omnia. Ob eam rem dicti ikdites in Ad versaris nostri contra leges in nos iudices dati,ut demonstratum supraesti Exacto consilio visis expens que omnibuν qua

533쪽

qui Hollandia praefuerunt.

lato Synodum Dordrecthanam probare non potuimus. Miltiades qui pro Athena rum libertate tam fortiter fecerat,in Carcere exspiravit. Qui unquam fuerunt viri praeclare de patria merati in liberis praecipue civitatibus i quam tamen gubernatio nis formam non ideo aspernor gnarus esse 5e aliis sua incommoda)qui non aut interfecti sunt,aut vincti, aut in exsilium elem Publicam libertatem animose tueri quicunque Vis , scias minoris id non constare quam tuae periculo. Eoaque Ani deportandum in bene cusZoditum locum signandum a proceribus Federatis atque ibi per om e vita tempus habendum asse adamque: in Hic adscriptum non est ne pater,sea ter aliique necessaris ad me adire permi serentur. ita tamen usurpatum est. Vide

caput XVIII.

Bona vero rim publicanda pronuntiant: Bona Certe exigua, quae aut ex annuo sala rio meo & reditu uxoriae dotas comparsa fiant, aut magno cum labore operis forensibus quaesita. Hoe fa tem hinc apparuit quam ego e x publicis muneribus rem non auxissem. Iam pridem peregre oblati mihi fuerant honores non aspernandi, nec infructuosi. sed patriam semper praetuli. nec eam incuso,quando haec mala, non patria

534쪽

1i4 Ospologetitas eorum inferente, sed pro patria & cum patria se

Actum in iudicum carm) Coetu noVo atque inaudito. Deus similes a patria avertat. Haga Comitatensi:ὶ Quo in loco illorum, quibus nos secundum leges parueramus, summum imperium ac potestas erat. Pronum tum' die XVIII Maj cIo Io CxIx Serius nono mense post me captum : ipso pervigilio Pentecostes,quo die ante annos LI a consessu , quem sanguinarium vocamus, sententia in Comites Egmundanum& Hornanum pronuntiata fuerat.

Iussu dictorum iudicumsignatum Η. Porseus. Hoc unum nomen est quod sententiae ''subscribitur,eius qui tum ad lites procur tor erat Principis,sed ad hanc causam scribae rium praebebat, atque eo merito factus deinde est scriba consessus iudicum Hollandiae vetustioris. Iudices nostri depa te maiore loquor in ex hac re plus emolumcuti quam gloriae sperarunt, atque ideo nomina sua,quod fieri sole sententiae non

addiderunt. Vide caput XVII.

535쪽

qui Hotandia praefuerunt. 11 CAPUT XX

De mea notitia cum aliis pariter damnatis. CVm Oldenbarneueldio notitia mihi

aliqua non familiaritas intercessit, antequam in adsessionem Rottetodamensem fratri eius successi. Quicunque inr publica erant,sapiente eius consilio viis Iebant: praecipue oppidorum adsessores. Ego quoque oblata occasione usus sum, non ut ex eius amicitia quaestum sacerem

neque vero feci sed ut quod peritiae petannos mihi deerat, id suppIerem ex institutione ipsius qui oppido Rotterodamen-

per annos noVem , reipublicae vero Horulandicae plus annis xxx in adsessoris officio operam navarat, in expeditionibus fuerat saepe,legationes obierat maximas, roditus publicos auxerat, societates cum externis egregias publico nomine contraxerat,domique ac foris magnam prudentiae famam erat Consecutus. Eo autem cupidior huius amicitiae fui quod sermones eius omnes' ad potestatem procerum Hollandiat tu tandam pertinebant , eumque animum,

536쪽

sentiebam , omnibus

occasionibus testatum faceret. Credidi eo ipsum melius mihi velle quod ita me animatum conspiceret. Mos agendi quo in conventu utebatur erat admirabilis, tum ob honorem quem habebat conventui, tum oblenitatem,qua sententias diffidentes audiebat, rationum momenta ponderabat SI ad concordiam reducebat: quod plerunque feliciter ei successit,extra postremas de sacris controversias ob perpetuam adversationem. Quos mecum priVatim de iis controversius sermones habuit, ij a publicis non differebant, de tuendo imperio procerum quibus ministrabat, deferenda sententianum diversitate super controversiis, de praedestinatione 3c cohaerentibus , adhibita commoda explicatione ac limitum designatione , de praeveniendis aliis rerum divinarum quaestionibus. Saepe

mihi dixit post factum fedus Trajectinum

ita passim habitum,ita fastitatum,ut nationibus singulis ius esset de sacris non minusquam de aliis negotiis civilibus imperare ad suam quietem : oppidis hactenus non motam controversiam de sui tutela: Semper hanc nationum fuisse sententiam,officium esse militum in rebus ad belli dispositum pertinentibus parere proceribus Fe-

537쪽

qui Ηοllandiae praefuerunt. si

de ratis, senatui,praefectis: at in negotiis ad nationis oppidorumque regimen pertianentibus parere proceribus cuiusque nationis & post eos oppidanis magistratibus. saepe admodum contulimus inter nos quo spotissimum modo exortae controversiae transigi possent salva legitima reipublicae constitutione & ecclesiastici corporis unitate. Vnde etiam ab ipso & a me diversis temporibus varia consilia sunt data , quae ego intra mentem meam & aequa & temporibus apta fuisse iudico , sed quae ab aliis perpetuo sunt repudiata. Motum ullum in ipso fuisse animi, quo Hispanis aut iis qui Hispanicarum sunt partium gratum faceret,neque ex actionibus eius neque ex VCr- .

bis comperire potui. atque ideo valde mi hi doluit cum in carcere meo a nonnullis qui tum quaestioni praeerant,ac postea inter iudices consederunt, assirmate admodum mihi diceretur, in manibus se habere do- icumenta earum rerum quae continerentur 3

libellis nuper in Oldenbarneueldium editis,quibus nomen Praevia detectio, Dissenatu nectis ,se Hisaniri consilV artes, ac ipeciatim pecuniae quam ab Hispanica parte clam accepi iset,quo tempore induciς contrahebantur : Cuiusmodi sermones eodem tempore ab aliis quoq; habiti sunt ad Pthv

538쪽

pologetictu eorumcipes ac legatos. Quod sita fuisset merito sane suspectas reddidisset omnes ei' actiones , quas alioqui benigne interpretari par

erat, non modo ob communem aequitatis regulam, veru etiam ob summam caritatem in patriam quam ille etiam privatus, ut Harte mi obsidio solveretur in militiam profectus voluntariam, postea confectis se suasore tot decretis, in corpus unum redactis Indicanis societatibus, atque in eius corporis negotia prono studio, splendidetestatam fecerat. Didici postea,sicut in tractatione causae nostrae multa per obliquas artes gerebantur , ita& istud repertum ut ad defendendam causam bonam animus

mihi excuteretur. Apparuit id primum ex sententiaquς tale nihil ipsi obiicit: deinde epistola post sententiam edita, tantsi ut falsus rumor, quo tamdiu circumventa plebs fuerat, post mortem quoque ipsius aleretur : quae epistola nomen quidem praefert procerum Federatoru, sed opus CratqUorundam e iudicibus qui tum con Vetui Fe-deratorum intererant: neque enim huius rei amplius quiequam scire poterant pro-ccres Federati quam iudices ipsis renuntiaverant. Haec ergo epistola a maxime infestis Oiden barneve idio hominibus conscripta non de probationibus repertis lo-

539쪽

qui Hostandia praefuerunt. s Is

quitur,sed de suspicione, nec quasi hostem respexerit, ut gratu ei faceret qua etiam in re non additoὶ sed quasi eum respicere potuerit.Nam quod aflcriptum est,tormentis abstentum ob gravem eius aetatem , minime est probabile, cum illi ipsi senectutem

eius adeo non sint reveriti, ut paucos annos, qui ei restare poterant ad vitam in ministerio publico detritam , lictoris manu praesciderint, spretis etiam Galliae regis precibus, cuius amicitiae patria nostratam valde indigebat. Vtilitas publica quae Mipsa obtenditur) longe aliud exigebat. nam eius vel maxime intererat, ut cum hoste commercia si qua fuissent) penitus recluderentur.Non leve profecto peccatum est, cui vitam ademeris eidem bonam quoque existimationem adimere falso rumore tam horrendi criminis. At certe si quis iudicio imperturbato rem hac penitus inspexerit, inveniet ne veri quidem speciem adesse hu ic calumniae.Namque O ldenbarne vel-dius honores maximos, neque medioCres divitias obtinebat. domum quoque suam praeclaris affinitatibus fundaverat. Qui ita sunt,hi res novas quςrcre non solent.Tum Vero nationes apud nos plures sunt,oppida multa quae corpus sederis constituunt: in his nonnulla in quibus Oldenbarneuel-

540쪽

sio Apologeticus eorum

dius neque auctoritatem , neqUe amicos habebat. Solus rem tantam cxl qUI non poterat. Eorum qui honoribus nunc de

moti sunt quorum haud dubie opera indiguisset J nemo eo nomine accUsatUr. Imo omnibus sita existimatio illi nata relinquitur. Ipsum Oldenbarne veldium sancte semper afferentem audivi , quod & edita oratione & iamiam moriturus, tum apud pastores, tum apud mortis suae spectatores testatus cst, intactum se plane huius criminis i nihil in arcano sibi cum hoste actum: nulla inde ad se munera pcrvenisse nisi palam iuxta cum aliis nostrorum legatis quo Ἀtempore inducite fiebant. Quod ipsam induciarum pactionem attinet , ea cum fieret,admodum eram iuvenismeque me immiscui negotio ad meum munuS non pCrtinenti. Neque vero ita percognitae mihi

sunt opes viresque tum quas Rex Hispaniae eo tempore, tum quas nostri habebat, ut certo iudicare possim quid in ea re vicisseque boni malive situm fuerit. Hoc tantum scio,cx duabus sententiis quae tum magnis argumcntis magnisque auctoribus se tuebantur , eam quae erat mitior & humano sanguini parcebat, utiliorem etiam visam, non Oldenbarneuel dio tantum , scd &summis reipublicae nostrae sociis Regibus

SEARCH

MENU NAVIGATION