Herculis Corazzi ... Orationes duæ habitæ in Regia Taurinensi Academia jussu & auspicijs invictissimi regis Victorij Amedei

발행: 1722년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

ditissimis praeter decorum ac dignitatem Cantitare . Praeterquamquod ipsa saeculi hujus ingenia, cujuscumque tandem loci sint, laudationes illas in universum compactas, majoribus nostris familiarissimas, librisque sere omnibus praemissas, dudum ablegarunt; nec sane Pati Possunt, eOS, qui ad docendum vocantur, initio statim optimas disciplinas ingenti oratione commendare, quasi apud eos dicturi sint, qui talia vituperent , aut contemnant, aut ignorent. Itaque ego

hodierna luce Mathesi Prolusurus, non rem in laudes ibo, sed eorum potius opinionem convellam , qui cum facultatem hanc inter optimas contemplationes reserant, non tamen hujusmodi Putant, ut ad usum atque actionem traduci possit, ijsque rebus accommodari, quae humano generi

utilissimae sunt: idque potissimum faciam, ne credula juventus a nostris castris abducta, ijs se studijs unice dedat, quae ipsa per se sine Matheseos adminiculo perpetuo claudicabunt. Quoniam vero inter studia illa, quae se sine ope nostra stare putant, video in primis Medicinam esse, de ipsa nunc disputabo , & quidem eo libentius, quod pestilens Proximae provinciae morbus, in dies magis gliscens, jubet unumquemque de vita & valetudine cogitare, curasque Prae cipuaS

12쪽

XIII

cipuas & contentiones in finem hunc tam egre gium quotidie conserre. Ajo itaque , partes esse Matheseos quasdam, quarum cognitione Medici Prorsus indigent, ut uiroque hominis statu, sanitatis & aegritudinis recte cognito, opportuna aborantibus remedia, quantum humani ingeni j infirmitas patitur , adhibeant . Quae autem Par teS sint, & quatenus cognoscendae, sic habete, hominemque excipite publica nunc Primum Pericula subeuntem. Veram bene disserendi de Medicina rationem eX humani corporis cognitione petendam esse s

Pienter Hippocrates judicavit. Natura corporas,

inquit in libro de locis in homine, es principium

sermonis in arte Medicv. Idem prorsus de optima corporum Curatione dicendum videtur, quae ex eadem notitia ita dependet, ut sine ea

non possit Medicus bene uti rebus ad tuendam, Vel recuperandam valetudinem necessarijs. Letudo enim, ait Cicero lib. I. de offic., susum latur notitia sui corporis, ct obserpatione eGrum rerum, qua res aut prodeste solent, aut obessee. Ego vero non solum existimo, debere illum, qui jam Medicinae sese dediderit, communem humani corporis cognitionem habere , diversas ejus callere partes, earumque usus, varia sensuum

13쪽

organa, eorum munia , Omniumque istarum paritum structuram, & praesertim infinitos illos modos, quibus ea respicit, qnae circumstant, quae quidem omnia maxime utilia sunt, &sci iudigna: verum etiam omnino necesse Puto, eum, qui Medicus audire velit, animae vim & naturam inquirere diligeriter, quod parum sit novisse domum, si dominus ignoraretur. Cum igitur homo ex duabus rebus constet, & comPO- natur , eX anima nimirum, & corpore, PersPicue Medicus tenere debet, animam esse ens cogitans, nullo modo dividuum, spiritale , immoriale, ideoque capax judicandi, ratiocinandi, dolendi, desiderandi contra vero corpus esse quid lensum , Proindeque dividuum, & figurae, si ut, molui, quieti suapte natura obnoXium. Haec cum bene norit, facile cognoscet, animam,R corpus genere inter se dissidere; & quoniam modi rerum conformes rei sunt, cujus sunt modi; modos ipsos corporis & animae maxime intelliget discrepare. Tantum hoc inter uirumqUe

discrimen movere Medicum debet, ut diligenter investiget, qua ratione & quibus veluti vinculis colligentur. & quod maxime interest, quid in illa ex hac mirabili conjunctione redundet. Det insuper operam, ut intelligat, duo haec nec spiri-

14쪽

tuum more, nec more corporum posse copulari, corpusque, licet spiritui conjunctum, nullius tamen sensus particeps fieri, cum res nulla quod alteri Coinungatur, naturam suam, sibique insitas Conustiones ammat. Qemadmodum enim anima nullo modo extendi potest, aut mOVeri, quod Corpori convenit; ita nullo modo potest Corpus fieri capax sentiendi, aut appetendi, quae sunt animae propria. Hinc ulterius in hujus Leritatis investigationem progressus deprehendet, moluS corporis ad animam pertingere, & vici 1- sim ab animae cogitationibus corpuS moveri, nec aliunde mutuum hianc veluti consensum nisi ab

ipsa conjunctione prodire; nam quod animam& corpus inter se conjungit, ut ea agendo &Patiendo sibi mutuo respondeant, id ipsiim facit. Atque hinc demum intelliget, ideo cogitationes spiritus corporis motibus, rursusque motus Cor. Poris spiritus cogitationibus respondere, Propterea quod anima & corpus inter se colligantur. Iam vero Perpendere debet, spiritum hunc par tim quidem conjungi , partim vero toti corpori non conjungi. Conjungi quidem, quod corpus nullam habet partem, quae motibus suis non possit in spiritu cogitationes quasdam eXcitare ἔnon conjungi autem, qudd paucissimi sunt mo

15쪽

ius corporis, qui spiritus voluntati subiiciantur. Spiritum hunc habitare, seu potius suis in cere-hro sungi muneribus, in illa nimirum Parie, EX qtia nervi omnes proficiscuntur; siquidem hic

novit DPlime ea omnia . quae in corpore fiunt, atque hinc, ves uti ex alta quadam lede, Celeris

corporis partibus leges edicens, cjus prospicit

Conservationi. Postremo hoc animadvertat, cogitationum , quas Potest anima suscipere , duo eis egenera, aliaS quidem ideas puras esse ac distinctus, cujusmodi est cognitio, & amor veritatis, sapientiae, jummae, quae quidem cognitio vocatur omnino intellectualis; alias Contra confusas, Ch

scuras, & sensibus obnoxias, & cujusmodi est

doloris, Caloris, frigoris PercePtio , unde animam corpori unitam esse perspicue cognoscitur. His politis, animaeque natura Probe Perspecta, Hippocrate duce, ad corpori S naturam CVgno scendam descendat, ut clara demum & distincta mirae hujus compositionis specieS ejus animo insideat, ac inhaereat. Nemo vestrum est, qui non intelligat humanae generationis ideam ex pullorum generatione Capi posse, magnamque inierincedere similitudinem inter genitalia gallinarum ac seminarum organa. Ut igitur celeberrimus Marcellus Malpighius conterraneus meus iterum

16쪽

ac saepius animadvertit in gallinarum ovis, cer tissimum est, generationem inchoari & absolvi in Amnio, idest in iunica illa, quae complectitur

ac sepit non volucrum modo stetus, sed bruto rum etiam, atque hominum, tamdiuque custo

dit, donec in lucem exeant. Est in Amnio huimor quidam peculiaris ante incubitum quidem crassior, sed statim ab incubitu mirifice fluens, calore illo movetur & agitatur, non secus ac reciproco aestu, qui naturae providentia in gratiam generationis excitatur. Initio quidem lineo-Iae tenuissimae in illo natant, quae veluti prima stamina dici possunt spinae, vertebrarum, & medullae spinalis; dein vero magis magisque appa rere incipiunt, seque explicantes variosque canaliculos , seu fila multiformia ex se ipsis producentes, Primum cerebri Partes, CaPitis , item

que cordis ostendunt, tum reliquaS deinceps, quibus corpus ad hanc Persectionem eGrmatur. Ex his igitur lineis, seu canaliculis , quemadmodum dixi, fit spinalis medulla, quae congeries quaedam Parvorum iubulorum est, qui sub ipsum generationis initium in Amnij humore naatantes, particulas illius aliquas per orificia recipiunt, unde generatio inchoatur, donec extructa cordis machina alternos motus in puncto sa-M C Iiente

17쪽

liente auspicatur. Tum vero canaliculorum ora obstruuntur, nutrimenti materies aliam viam init, & majore impetu a corde Propellitur in eas Partes , quae deinceps enascuntur, & augentur. Ex his porro, quae breviter attigimus de Pullorum generatione, hominis generationem Pensitantes , facile iniciligimus , qualis quantusque sit mathematicae facultatis usus ad arcana generationis penetranda . hoc est ad humani corporis enormationem ita clare distincteque cognOscendam, nihil ut earum rerum ignoretur, quae in pullorum generatione oculis iplis sub ijciuntur. Si igitur verum est, ut dixi , quod inquit Hippocrates, auspicia recte medendi abalomarii

Corporis Cogriitione Peterida esse, humanum Uero corpus sine Matheseos ope cognosci non poς se; quis ita demens esset: ut nullum Velit medicis studijs , cum MathematiciS esse commericium ξ Quaero enim primum ab hoc homine, si quis est, quodnam sit momentum ejus facultatis, quae Amnij humorem solvere dchet, sui. dumque eatenus sacere, quatenus spinae, vertebrarum , & lpinalis medullae canaliculos subire possit ξ Deinde quaero . unde sit humoris illius agitatio quasique aestus, & quo potissimum spectet. Tum quaero quanam iacultate, quOVe momento

18쪽

mento in spinae canaliculo humoris particulae compingantur Postremo quaero, quomodo ne cesse sit, cor moveri in puncto saliente ; quibusve legibus moveri incipiat S quibus Pergat;

quanta sit in eo movendi facultas cum resisten. tibus comparata; quae sint: velocitatis caussae in canalium sectionibus, an motu sanguinis & h morum, quaque sibi invicem lege respondeant, & unum quasi concentum eiciant Z Quis uni

quam hujusmodi implicatissimas quaestiones sol. Vere poterit, & scistitantibus satisfacere, nisi ea noverit, quae de movendi ac resistendi facultatibus, de fluidorum ac solidorum pressionibus, denique de aequilibrij legibus a Guidone Ubaldo de Monte, a Gallilaeo, a Nevvtonio, a Lei-hinitio, a celeherrimis denique Mathematicis tradi solenti Non aliter sane hvniarii corporix ortus & incrementum , non aliter decrementa ipsa percipiuntur, quae Omnia quacumque aetate, quocumque modo fiant, non alia certe ratione, quam movendo resistendoque fieri possunt. Sed ut ordine progrediar, scire oportet, Partes corporis universas Perpetuo motu Cieri atque agitari. Atque cum cuticula infinitis quibusdam veluti poris terebrata sit, ex quibus tenues multae & exiles exeunt particulae, satis consta , Peri

19쪽

petuum hunc motum fieri non posse, sine continuo puriorum Partium, eX quibuS corpuS componitur, etfluvio. Quid plurat Partes illae, quae firmiores videmur, ex innumeris, iisque tenuissimis filis componuntur, quorum e XileS Partes sanguinis, spirituumque motu impulsae sese invicem urgent & oppugnant, ut altera alterameX eo CDrPOre expellat, quod simul componunt; l ut Propterea affirmare DPorteat, Partes omnes humani corporis perpetuo quodam effluvio dilabi & avolare. Perennis huius effluvii damna alimentis sarcienda sunt, & reparanda, quae in chilum conversa , illarum , quae egressae sunt, Partium locum teneam atque occupent, ua uti in Carne Carnem , Cartilagines in cartilaginibus, in ossibus ossa producant. Ex quibus rebus facile Medicus percipiet, corpus semper idem esse: & numquam idem: semper idem , quoniam semi Per eidem animae conjungitur, & eamdem semper structuram servat , Paritumque constitutioisi i nem; numquam idem, quoniam omnes ejus Partes semper in alias Convertuntur, quamdiu vita perdurat.

Cum haec , quae hactenus pro virili exposui,

bene Medicus perceperit, non jam in immo- etur, sed sedulam rursus det operam, ut coo

. - gnitione

20쪽

gnitione assequatur , quonam pacto ob animae cor risque cognitionem impulsus & impreisones, quae a corpore in anima fiunt, multis eam incommodis afficiant, & vicissura anima in Cor- Poris Perniciem agat . Cum haec suam reserat

originem ad ipsum Deum, & ad infimia bona nata sit, si forte inde deflectat, pravis quibusdam ideis, molestis , sollicitis, morolis nocere corpori plurimum potest, & a corpore invicem Plurimum laedi. Impressiones hujusmodi non illaetantum sunt , quae maxime apparent & vehementissimae sunt, hoc est fames , litis , stigus,

aestus , dolores , voluptates , & id genus alia, ex quibus hominum mores & valetudo maxime Pendet; sed illae quoque, quae lacilae quodammodo ex Caussis abditissimis oriuntur, videlicet ex sanguinis spirituumque motu, en illius natu ra & istorum qualitatibus, ex majori aut minori crassitudine, soliditate, aut exilitate, eX pulmonum motu, eX humorum cursu, ex eorum V

riis auectionibus, ex nervis, musculis, & fibris, prout magis vel minus flexibiles sunt. Nulla est harum impressionum, quin aliquid in anima gignat jucundum aut molestum. Hinc modo moesti sumus, modo hilares, modo spe abripimur, modo timore. Caussae vero impressionum, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION