Herculis Corazzi ... Orationes duæ habitæ in Regia Taurinensi Academia jussu & auspicijs invictissimi regis Victorij Amedei

발행: 1722년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

a corpore in anima fiunt, partim sunt quidem illae proximae, Partim remotae. Proximae illae dicuntur, quae sunt intra corpus humanum , &Organorum, cerebri , aliarumque Partium temperatura continentur . Remotae illae vocantur, quae sunt extra Corpus humanum, nempe aer, quem ducimuS , plagae , quas colimuS , Variae temporum tempestatumque vicissitudines , alimentorum , quibus homo vescitur , ratio , tan-dcmque vitae institulum.

Ex his, quae hactenuS dixi, unusquisque vestrum, Auditores, intelligit, quam potest Me.

dicus ex mathematica facultate Percipere. Om. Des cnim animalium actiones, sive vitales sint,

sive corporeae, Vim suam eX motu a Virtute mO-

vente recipiunt. Et sane Virtus haec organis &humoribus, sive, ut verbis scholae familiaribus utar, solidis fluidisque corporis unita, ipsis uii. tur veluti instrumentis ad agendum aptis, immo ab his varios agendi modos per varias dire-i ctiones, variosque gradus, variamque vim Pro.

I cul dubio desumit. Fluida ex ossicio sibi a natura commissis debent per solida discurrere PRO s lida ea excipere, eorumque cursum eXPedire. Quod ut facile fiat, constant solida ex innumeris quibusdam veluti vasibus, & canalibus, dis PariS

22쪽

paris inter se magnitudinis , figurae, capacitatis, quae multifariam, varieque disposita, & invicem Colligata, totam corporis & cujuslibet membri molem mirifice componunt . Mutuo vero sibi vasa ista respondent latentibus quibusdam vijs, - Per quas humores egrediuntur, seseque in Omnes Partes diffundunt. immo pluribos in locis

in Varios convertuntur succos, qui corPOri, ejusque suntlionibus opportunissimi sunt. Et quoniam solida ex quibusdam tenuissimis filis componuntur, quae varijs involuta modis, in vicemque colligata tot vasorum quasi telam conteXunt; hinc varia oritur temperatura , virtusque dissi

milis; & ut alia paucis, alia pluribus , alia fi

mis, alia infirmis connectuntur filis ; ita nonnulla robustiora sunt, debiliora alia , quaedam motum facilius capiunt, quaedam tardius. Hinc

solida, prout eorum seri constitutio & structura, magis vel minus deduci possunt & reduci, atque ad priores redire figuras, si quando abducantur . easque firmissime tenere . Hoc autem modo non sbium apta sunt ad liquidorum cursum excipiendum, sed etiam cum ea impellant& propagent, magnam in eorum motu Partem sibi vendicare videntur. Siquidem liquida cum ad solida feruntur, certoque motu vasorum Perficiem

23쪽

perficiem impellant, haec cedit, seseque dilatat,

atque ita aditum irruentibus patefacit; sed cum paullo post cesset impetus ille, vasorum fibrae oppositum motum capiunt, per quem se Coercentes liquida undequaque premunt, & ideo ab incepto cursu ea desistere non Patiuntur, sed jubcnt Per canalium sectiones diversis celeritatis gradibus suum iter prosequi. Quapropter liquidorum cursus intra solida vasa ex harmonico quodam propulsu & impulsu proficiscitur, & ex mutuis inter solida & liquida motibus, quod haec Contendunt, conanturque solidorum veluti cavernulas subire, illa vero subeuntia repellunt& arcent, ut ad pristinam figuram & magnitudinem restituatitur. Qui quidem CursuS in arteriis satis videtur & deprehenditur, atque adeo etiam in venis licet non appareat J & in ceteris quoque vasibus non sine aliquo tamen discri

mine . -

Porro in hac harmonia sita est actionis omnis vitalis & corporeae ratio, hoc est animalium vita, quae ex humorum Per organa , sanguinis per arterias ac venas, spirituum denique animalium per nervos Perpetuo, constantique cursu dependet . Quod si harmonia haec ubique sese naturae legibus consormet, constanterque R aequabiliter

--. liquida

24쪽

XXV. 3

. 3 . . . v

liquida fluant, idest ea motus & velocitatis mensura , quam requirit fluidorum excurrentium Copia, vasorum eXcipientium capacitas & ratio impetus, quo a Primis impellentibus radcursurrimoventur & excitantur; tunc animalis vita cuna valetudine conjuncta est, quae in exactissima quadam Proportione consistit, ni miriam in impellen. tium & propellentium virium aequabilitate; sive, ut brevius & clarius dicam, in certo humorum Cum organis consensu posita est . atque ita posuras ut, si hic deficiat, corpus laborare necessest, si' vero omnino humorum cursus cesset &impediatur, tota dissislvatur compolitio, & vita

Cum morte Commutetur.

Ex his omnibus Q quae satis quidem communia de Corporis natura , deque animalium vita

dixi, magis magisque Perspicitur, quam prosit Medicti Mathematica facultas, ex qua, si nihil aliud, vocabula saltem quaedam percipiet & haurieri quibus uiatur in humani corporis natura inquirenda, in morborum & valetudinis causis Perscrutandis, denique in medicamentorum virtute indaganda. Ηujusmodi sunt proportio, m menta , gradus , Vis , Velocitas , & id genus alia , quae sine Geometricis definitionibus ac Praecepi is nemo intelliget. Verum quanto magis

N. O nobis

25쪽

XXVI.

nobis dicendum erit, Medicinam Matheseos ege

ris structuram oculos conijcienus, in ipso veluti volumen quoddam Mathematica lingua scriptum ut belle sciteque pronunciavit Gallilaeus, cum de hac Universitate rerum loqueretur deprehenderimus , cujus litterae nihil aliud iant nisi triangula , circuli , coni , cylindri , aliaeque Geometricae figurae Accedat nunc ii lubet, aliquis line hujus facultatis Cognitione ad CorP ris naturam investigandam ; haereat, titubet,ambigat necelle est, veluti ille, qui per ancipitis &involutas labyrinthi vias line ullo ductore sertur. Et quidem si cognitio corporis humani, omnimno Mediciriae necessaria riuri Potest integre, Diu ab illo haberi, qui Hulosophiam limul & Ana. tomen probe calleat, non Potest autem has callere, niti Geometra simul sit, quiS dubitet, ut. xum Medicus debeat Geometrica facultate iri. structus esset Satis hoc Hippocrati cognitum

suti, qui cum Thessalo filio scriberet, jussit, ut

Arithmeticae & Geometriae sedulam daret operam, non ut harum facultarum cognitione, veluti novis ornamen iis, magis illustraret animum,

sed praesertim ui posset bene & aple uti Meduuina ; siquidem ADIhmeticae OPe morborum inis

26쪽

XXVII.

hrementa, relaxationes, periodi, mutationesquo cognosci possunts Matheseos vero ope ossium satus, luxationes, & stacturae cognoscuntur, ut restitui facile possint & reparari . Quinimmo Galenus contendie, i Medicum Musices peritum esse debere, illorumque Medicorum inscitiam, ne dicam impudentiam, jure miratur, qui Hip-Pocratem quidem laudant, sed tamen cum de Mathematicis disciplinis addiscendis agitur , ab illo recedunt , perinde ac si nullius essent momenti nulliusqus frugis . sed enim vero istorum homum, stultitiam irrisione magis , quam reprehensione dignam existimo . Hoc tantum ducam , neminem sanae mentis , Probataeque do ctrinae, sive inter antiquos, sive inter recentio. tes scriptores evrnere, qui in rebus ad Medicunam spectantibus Mathematica Rudia non in rimi saciat. Itaque in eorum libris multa passim occurrunt, quae sine Matheseos cognitione intelligi nullo modo possunt, ut plane dicendum sit e tam Minidinam Mathematica egere, quam M athematica opus est, praestantes in arte medica Scriptores & Magistros interpretari cupienti. Enimvero multa habet , multa ' saepe miscet in

suis libris Hippocrates , quae sine Astronomiae peritia & cognitione, ni excellenii ingenio Prs D α ditus

27쪽

di iussit, nemo umquam assequatur. Medicina Statica Sanctorij de Sanctor ijs, ex Sarpi, & Galli i doctrinis coma , Siaticae cognitionem re qui sit . Sine Hydrostatica inielligi non potest Hydrostatica Mylis Medicina . Geometria Vero& Mecnanica omnino illi necellaria sunt, qui nolit identidem retardari in legendis Rc relli, Bellini, aliorumque multorum libris , quias si clolem univerios recensere, abuterer Pallentia Ve

Sed ut rei propositae veritas eluceat , cum multae lint Matheseos paries , praecipuas & ad artem medendi maxime spectantes numercmus Oportet. Cum igitur Mathematicae diiciplinae

aliae Purae sitit, aliae mixtae, ut a PrioribuS Incipiamus, scientiae Omnes dogmata & Praecepta multa valde utilia debent Arithmeticae ac Geometriae, sed Medicina inprimis ita est cum illis Conjuncta, ut ijs qui careat, De nomen quidem Medici usurpare possit. Ei enim nulla :ratione, nisi per eas quisquam Potest morborum caussas dignoscere , aut Medicinarum vim intelligere tquod ut assequatur, viribus omnibus eniti debet, ne de arie sua inepte disserat , & morbis temere Medicinam adhibeat . Neque vero id omnino Praestabit, qui optime calluerit Anaio-

28쪽

XXIX.

men , idest structuram , numerum , Ordinem, Collocationem, magnitudinem , tormam , & nexum cassium , mus utorum , ceterarumque Par tium, quibus admirabilis corporis humani machina constat, sed requiritur insuper, ut hujus machinae naturam omnem scrutandis Pervadat,& facultatis per quam movetur, & diversorum motuum, qui ira ipla & ab ipsa exercentur cauLsam assignet. Ergo numerorum, linearum, angulorum, orbium, omniumque sere aliarum figurarum Geometricarum allectiones prius didiceris oportel; praeterea ut proportionum doctrinam modosque teneas, quibus Geometria ututur in rebus abstruiis & reconditis patefaciem dis , hominumque captui accommodandis . Quod si in hujusmodi reriam ignoratione verseris, qui umquam fiat , ut de figura , Collocatione , &appolitione membrorum rectum judicium serre

pollis i Qui fiat , ut plane intelligas caussam

tot varietarum , quae in scarma , mensuris , intervallis , & nexibus ossa um , mulculorum , &aliarum Partium cernuntur , operationesque dijudices ex hujusmodi compage necessario manantes t Qui denique fiat, ut implicata illa de mucculorum & articulorum motibus, de humorum circulatione Progressuque problemata dissolvas quae

29쪽

XXX.

quae tamen facile & rccte solves, si Geometriae,& Arithmeticae PraecePla tenueris. Iam vero adjumentum illud , quod a supra- distis duabus scient ijs Medicinae assertur , Mechanica , Statica , Hydrostatica , aliaeque mixtae

Matheseos partes nobis melius ostendunt , quae cum puris demonstrationibus nitantur , magno-Pere attollunt Medicorum mentem ad rationes caussiasque omnes suae facultatis Cognoscendas. Et primum quidem Mechanica scientia simul est, simul ars, quae naturam mirum in modum imitatur, usa praeceptis a Geometria traditis, ut facilius percipiat momenta , gradus, & ProPOrtionem, quae inter vires moventes ac relistentes intercedit ἔ Proprietatem insuPer centri , quo gravia seruntur , vectis , cunei , rotae , cetero rumque instrumentorum , quibuS utitur , ad componendas machinas suas , R gravissima onera eXtollenda, variasqDe in Partes sicile transse. renda . Demonstrationibus semper usa , quid. quid operatur, scite operatur , & ex ijs , quae acciderunt, suturorum Conijcit necessitatem . Quidni igitur maxima Medicinae cum Mechanisca cognatio interccdat, cum c PUS hUmanum, circa quod tota Medicina versatur , praestantissi,ma, & excelleniissima naturae machina sit se in qua

30쪽

XXXI.

qua Geometriae & Mechanicae leges maxime ap-

Parent i Quod quidem quam verum sit ne lon.

gius, quam opus est, sermonem protrahamus in in manuum & pedum compositione Plane Peripicitur. Pedes igitur , manusque , non solum quia corpori connexi sunt, sed etiam propter suam ipsorum constructionem, machinae sunt aristificiosissimae, a natura productae ad variOS actu ususque homini necessarios exercend S. Mechanicum artificium facile dignoscitur ex eorum constitutione & motibus. Ossibus enim music lisque constantes multifariam flectuntur & moventur per vectem in alios vectes brachiorum inaequalium extensum, qui vectis multis articulis colligantur, quorum linguli in juncturis finem& Centrum suarum vertionum habent, atque hjnc potentia est , inde relissentia i Musculos

Porro potentiae moventis instrumenta , Dumquam cum suis tendinibus coniunctos inveniaS in cenistro vectis & vertionum, quae modo fiunt circa Plures polos , modo circa unum tantum PUN-ctum; sed invenias extra hujusmodi centrum inhaerentes aut articulis ipsis, aut ossibus propter immensam centri res stentiam , quae nullo modo u potentia superari potest. Relistentia ex quere articulorum aut corporum iptis inhaeren

tium

SEARCH

MENU NAVIGATION