Orationes quas Franciscus Sanbenedictus ab rhetore suo in nobiles adolescentes ad pronunciandum dispersas collegit

발행: 1625년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

11쪽

I 8 sone infinitae horum dierum licentiae. quibus non modo in Scenicis ; sed in ijs Ctiam, quae a Scena in circos, & fora eruperunt seu ludis, seu ludibrijs quicquid ipsis est otia consumunt, iussus sum dicere ; altero quod male dicere. Quorum sane utrumq. mihi accidit permolestum: Nam, & si stequens iste conspectus vester multo mihi iucundissimus; Iocus vero ad dicendum ornatissimus est visus semper; Nihil ut ex ea die, qua eloquentiae dare operam coepi, cuius unius candidatis optimo sane iure hactenus patuit, antiquius unquam h huisse mihi videar,quam, ut tantum mihi facultatis assidua dicendi, scriben-Sq. exercitatione compararem I quantum grauissimo muneri ex hoc ioco ducendi mandandum esse maiores censuerunt: tamen adhuc multo mihi non modo tutius; sed etiam gloriosius este Via dehatur vires priuatim facere ; qua

2 ... publico

12쪽

publice experiri. Illud vero multo etiam inus me delectabat, mortalium quemquam ex hoc loco, vel obiurgare, vel reptaehendere : Siue quia verissime dictum arbitrabar carere illum omni vitio debere, qui in alterum paratus sit dicere ; quique sibi hoc sumpsit, Vt corrigat mores aliorumac peccata re prshendat, neminem , qui sibi ignoscat habiturum,

si qua in re ipse ab Religione ossicijdeclinauerit: Siue quia alienum me ab illorum moribus ipsa edidit natura, qui solam de alieno dedecore gloriam qua runt ; S perinde atque in pictura col rum lumina de circumfusis umbris a

cendunt ; quasi vero id solum nostrae famae possit accedere , quod detractum fuerit alienae; aut non nisi de alterius ruinis aedificium surgere nostrum possit; aut gloria perinde ac phenix, non nisi in alieno busto, ac cineribus enascaturr λue demum, quia illorum praemere vestiis

13쪽

gia, qui hoe anno ex hoc ipso loco per

orarunt valde mihi gloriosum putabam, quorum Uterq. ita de vestra dignitate , atque ornamentis amplificandis laborauit; ut maluerit generosa vestrae vi tutis semina optimis exempliS, tanquam obiectu speculi, prouocare similitudine sui ; quam in vestris moribus aliquid censoria seueritate repraehendere ; & de maledicentia eloquentiam, perinde atq. de Ephesino incendio famam, compar Ie. Quare quod salua officu religione Tecusare non poteram , id ossicium s scepi non mediocriter inuitus. Sed tamen ubi mihi inter ancipites , Pugnante'. non modo cogitationes ;sed etiam voluntates, tanquam in freto aliquo aestuanti, vestrae aura sapientiae aspirauit, non dubitaui, quin, si imp

ratae orationis facetem vela, eum cum

sum tenere posset, in quo nec haereret inscco ingenii, doctrinaeque flumine d stituta

14쪽

stituta; nec illa obiurgandi, maledicenistdique licentia, ad scopulos allisa, suis ipsis ictibus frangeretur . Hanc enim mihi, opinor, veniam vestra prudentia, N humanitas dabit, ut citra arrogantiae notam studiorum meorum fructum alia. quem adhuc viridem , & dulcem promam,dum, & venia, & spes est; S paratus fauor;& audere non dedecet; & , quod operi deesse sentietis , de aetate

supplebitis; S, si quid pueriliter dictum

fuerit, pro indole accipietis. Ne illud quidem a vestra sapientia pertimesco, ne mihi fortasse hsc qualiscunque praugconsuetudinis obiurgatio, & munus pD ne accusatorium exprobretur, quod ne Principes quidem in Romana Republica viri detrectauerunt, adeo, ut crediti sint etiam clari iuuenes obsidem Reipublicae dare malorum cluium accusatio nem; quia nec odisse improbos, nec simultates prouocare nisi ex fiducia bongo a mentis

: by Corale Dic

15쪽

mentis videbantur . Etenim vi censoriam, ac maledicam vitam viuere, & de . aliena infamia famam qusrere proximulatrocinio, S caninis moribus v1detur :i Ita intestinam vitiorum pestem propulsare, cum propugnatoribus patriae comparandum ; cum patrias lege S, ac iura, ct hi vindicent ferro, S illi lingua tueantur : S, si citra persona S re S agatur, Vim tutem commendare, & vitia repraehendere adeo natura similia sunt, Vt gemina quoque a nobis iudicentur; nec mo do vim eandem ab una radice, sed etiam

idem nomen exornationis arcessant . .

Hac ego spe,& opinione de vestra sapientia adeo sum confirmatus, ut iam alacrior , quam circumspectior , hoc, quanquam grauissimum, orationis mu nus , obire audeam ; & vero etiam, quae mihi de Scenicorum spectaculorum studio, ac voluptate sunt visa, latine, ac lubere profiteri. .

Enim

16쪽

Εnim vero hoc ego tam vehemens scenae studium, tantumque huiusmodi spectaculorum amorem non possum no odisse, atq. improbare Vehementer; nec modo damnandum, in viridi praesertim aetate, arbitror; Verum etiam seueriorubus legibus castigandum. Non enim solum huiusmodi voluptas, ut alia multa puerorum, atq. adolescentum oblectamenta, animum auocat a studio, atq.

intentione virtutis , S scientiae; S inuquo sibi iure vendicat tempus longe melioribus operibus destinatum ; sed eius quoq. vim omnem paulatim eneris uat, ac frangit; ut nihil imposterum a duum, ac sublime meditetur; Sed luxu soluatur, ac difluat; S irritatis ea titit latione cupiditatibus; tanquam admotis sibi stimulis, ac facibus in omnem ne quitiam, ac luxuriem incitetur. Bene mihi est, Auditores, intelligo quam non dissicili,& obscuro; sed plano, apertoq.

oste

17쪽

Ioco verser. Neq. enim ad eam, quam ago causam obtinendam necesse mihi

erit magnum argumentorum exercitum

scribere ; non per aspera, & confragosae deducere; non obsitum iter ferro aperi- Te ; non iactis , aut excitatis molibus

sternere; non arduOS monte S, aut eX-

aequare solo , aut longis anfractibus emollire; non arces praecisis impositas rupibus, aut operum mole dissiciles octacupare I non demum operibus, & cuniculis, non occultis artibuS rem gerere ς non eruendi Veritatis latebras adire notastra cogetur oratio: sed tu aequo conia

gressa campo ad victoriam equitabit. Neq. enim obscurum esse poterit quid ex Scena reserre soleant Adolescentes; quales ex illa schola euadere ; quos inde mores efferre; quam liberales, quam castos, si modo perspicuum sit, constetq. inter omnes qualia sint illa,quae agitaniatur in Scenis argumenta; quid hominum

18쪽

illi sint , per quos ea narrantur, & fiunt, quorum tantum in viridi aetate studium esse solet ; ac demum quibus seu verbis, seu gestibus, totiusq. corporis habitu

abutantur ad voluptatem. Primhm recusare non possunt Scenae amatoreS, quominus fateantur se tum

pissimis hominibus 1, immo generis Vnuuersi quisquilijs, ac faeci operam dare; magnamq. hoc nomine infamiam subbire, quod hunc illis honorem habeant,

quoS extra Scenam nemo congressu, ne mo aditu, nemo aspectu,nemo Ciuitate, nemo hac communi luce dignos putat. Etenim quis est adeΛ aut veterum Ecclesiae morum, at l. institutorum igna

rus, aut in Christianae sapientiae Principum monumentis hospes , ac peregrianus , qui nescit illiusmodi homines , qui agunt in Scena, & Histrionicam profitentur impudentiam veteri Christian rum disciplina non modo ab usu nostro,

19쪽

di consuetudine; sed etiam ab eiusdem nominis societate remoueri Cyprianum quidem de Histrione ab Eucratio consultum , esset ne Christianorum innumero habendus, S ad vitae societxtem, sacrorum q. communionem admi

tendus audio rescripsisIe, nec maiestati diuinae, nec euangelicae disciplinae congruere, ut pudor, S honor Ecclesiae tam turpi, & infami contagione foedetur,vel eo praesertim , quod cum vetere Dei lege sit cautum ne viri fimineam induant vestem, ac, si secuS fecerint, execratione plectantur , isti non modo muliebrem totius corporis usurpant cultum ; sed etiam in omne ludibrium es minatis

vocibus , modis , gestibus tam caute franguntur, ut sexum credas mutasse, non togam; & arte non vicisse modo, sed extinxisse naturam : nisi huius mol-

litudinem illius turpitudo supergressa totu alieni sexus pudorem profligasset. Sed

20쪽

num veterum Ecclesis morum antiquis simum, diligentillimum l. custodem, &Vindicem prouocemus; vel eius aliquod testimonium litteris consignatum mul torum loco testium producamus: qui de uniuerso spectaculoru genere adeo scripserit luculente . Recte iudicauistis. Quis enim illo potest esse magis certuS, ac conscius testis, qui rem totam alte, atque ab stirpe repetens, illud omnino planu faciat idololatriam esse spectaculorum omnium matrem, quae, Ut ad se

Christianos pelliceret , blandiri illis

consueuerat per oculorum, at l. aurium

Voluptatem P Eius enim assertor Dia holus cum eam videret per se nudam horrori futuram, improbus quidem amtifex, scd non imperitus quis enim Vnquam venena miscuit selle, ac non potius suauissimis aut cibis abscondit, aut

potionibus diluit Scenam illi ac SL

parium

SEARCH

MENU NAVIGATION