Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Postremum hunc nummum pluris aestimo, non

solum quod sub rarus mihi videatur, sed quod illum acceperim ab eruditissimo humanissimo viro Nicolao Heinssio , apud Suecos Oratore Fo deratarum Belgii Provinciarum i cujus olim urbanitatem expertus sum Hagae Comitum, cum illius musteum omni antiquitatum genere re se rissimum, data opera invisi,& facundo ejus alloquio frui mihi concessum est. Primus cusus videtur tribus legionibus I v. VI. X. Cςsaraugustae hyberna agentibus : quae signa militaria manipulorum, more veteri expressa, hic insculpserunt. Verum ut lux interpretationi nostrae major affulgeat, delibanda fila a nobis designis militaribus pauca quaedam , ad utriusque nummi intellicentiam plane necessaria. Legionis totius signum aquila fuit, unius una, vel aurea, vel argentea , summae hastae insistens, expansis alis, fulmen saepe, ut in Tiberiano nummo cernis,

132쪽

nis, unguibus tenens: nec magnae illa molis, cum in signiferi baltheo, clade Variana, unam delituisse Florus testetur. Manipulorum autem signa primis Reip. temporibus fuerunt, impositi perti- 'cis foenei stranti ne ive manipuli. Unde maniplam nomina miles habet. Tales forte in Augustaeo nummo aspicis duos. Posteriori aevo non foenum imposuere perticis, sed aut velum transverso e ligno pendens, quale inter manipulos medium intueris, mixto simul

recentiore ritu Cum vetusto, aut manum, ut in

secundo nummo , forte ut manus ad manipuli vocem alluderet. Quid autem orbiculi totam hastam tegentes Clypeoli sunt, in quibus aureae . Vel argenteae imagines, Deorum primum , deinde etiam Imperatorum. Hinc Tacitus et Vexista- lib. rius direptam Galba imaginem solo ad uexit. Hero- tib. s. dianus etiam agens de Maximino de signis militaribus , istius imagineου detraxerunt, pr deuntem mox tentorio cum filio, ut ad eos loquer

tur, continuo obtruncant. Nec tantum Imperatorum, sed & virorum principiam. Apud eundem Tacitum Drusi imago inter ligna. Dive Auguste, coelo recepta mens s tua, pater Druse, imago. Immo ipsius Sejani per adulationem apud Suetonium in Tiberio : MuHra S)riacis legionibu/

dedit, quod sti nullam Suani imaginem inter signa

133쪽

ca', ε

coluissent. Sed & nomina Imperatorum in vexillis . inscribebantur. Suetonius in Vespasiano e fere cuncti, nomenque ejuου vexistis omnibω sine mora insicripserunt. Ubi obiter observandum, nomen meaeissi indiscriminatim pro quolibet signorum genere accipi. Quamvis vexilia proprie sint equitum, quae vela quaedam erant quadra, expania ad hastam, sed vela modica: quale forte est illud in nummo nostro Augustaeo inter duos manipulos , dc qualia sunt apud nos in equestribus turmis. Quid ergo si hic equestre signum unum,in-lter pedestria duo, medium dicamus esse; quae signa , legiones peditibus equitibusque , sed paucioribus equitibus conflatas, repraesentent In nostro etiam Tiberii nummo videntur quasi folia hederacea pendula. An folia & flores, quibus d

corabantur signa in rebus laetis, aut venerationis causat Certc apud Claudianum,

Mavortia signa rubescunt Floribi , re subitis armantur stondibi hastae. iAn vero propria cohortium signa fuerint, an signa in iis nulla , nisi manipulorum ex quibus erant conflatae, disceptent eruditi. Ego quidem nulla niti manipulorum fuisse puto. Verumtamen cum per signa cohortes discerni Tacitus dixerit ; verisimile est, signa ordidum cujusque cohortis, ab aliis aliarum cohortium distincta notis quibusdam

134쪽

IMPERATORUM.

fuisse. Certe apud Ful. Ursinum in nummo unico familiae Neriae, & in quarto familiae Valeriae, visuntur signa militaria cum H. P. Quae dicta e so velim de Reip. tempore, deque Imperii aetate superiori. Nam inferiori ejusdem aevo, cum novi se quotidie mores obtruderent, mutata Reipub. militiaeque facie, suos singulis cohortibus drac nes fuisse testatur Vegetius. Hastae porro, quibus imposita signa, inferiori parte, quod ex nummis patet, acutae erant, ut in terram defigerentur, sive in castris, sive in acie, cum staret. Quod iis commune cum hastis militum c teris erat, de quibus Virgilius , Stant terra defixa hasta. OEηrid. 6.

ACcedit argenteus drachmalis, integerrimus, , dc c laturae perquam elegantis, in quo visitur caput Augusti radiata corona insigne, Grςca inscriptione , ΚΑΙΣΑΡΙ ΣΕΒΑTΩ ΚPHTEΣE KOPΛΥ. altera in parte caput Tiberii laurea

135쪽

In alio fere simili nummo, sed a vetustatis injuriis non aeque defenso, a parte Capitis Augusti legitur, ΚΑΙ ΣΑPl ΣΕΒΑΣTΩ Κ. ΓΗΓΩNE KOPΛΥ. Sole clarius apparet, utrumque nummum in Creta fuisse cussim : priorem quidem Cortynae , quae hujus insulae urbs praeclara. In posteriore vero nihil aliud dcsignatur nota quam ΚPHTH, cum insolit' epitheto ΓΗΓΩΝ. quod post accuratam disquisitionem, dividendum mihi videtur in voces duas terra terrarum. - Magna siquidem Cretae dignitas, quae omnibus. . Mediterranei maris insulis, ii Siciliam exceperis , antecellit , sive propter Iovis incunabula , sive i. ' propter centum urbes quibus habitabatur, unde Hecatompolis dicta; sive etiam propter fertilitatem. ias Cretae laudes luculenter Virgilius' - ' expressit: V iti ι, Creta sevu magni medio jacet insula ponto , Mons Idavi ubi, oe gentis cunabula nostrae.

Centum urbeου habitant magnas, uberrima regna. PMisI. 1 c. s. Sed maxime commendatur ab Aristotele , quiri . eam ad principatum Grςciae totius ait esse na-xam , & sitam ; quippe quae omnibus .fg i ma- ris insulis imminet, & tum Asiae, tum Europae continenti vicina est. Immo addere possiamus, maxime idoneam esse, quae omnibus Mediterranei maris insulis oc littoribus dominetur. Unde Dio-

136쪽

i IMPERATORUM. ια dorus ait, propter hunc insulae situm ad expedi- 'tiones in totum orbem adeo opportunum , Herculem Hispanias invasurum , milites in Creta convenire jussisse. Quo fit, ut minus mirer, vocatam olim in nummis fuisse terram terrarum: dc nostris etiam temporibus, ab immani Turcarum tyranno viginti quinque solidos annos, tot exercitibus, immo totis Orientis viribus oppugnatam , magno sane Reip. Christianae detrimento. Gortynam vero, cujus mentio fit in nummo, quaeque jus civitatis suae Tiberio tribuisse videtur cum cognomine ΓOPTΥNm, certum est inter praecipuas Cretenses urbes numeratam fuisse; cum Phaestiis sibi vicinis continua gessisse bella, usque ad xversionem urbis ipsius Phaesti. Refere Plinius, juxta Gortynam, platanum quandam semper virentem fuisse, fovis ic Europae thalamo famosam. Cujus rei testem exhibet nummum Gortyniorum Ant. Augustinus, in quo caelata est puel- Dial. la ramis arboris infidens. Notas illas EΚOPΛΥ in 'nummo exaratas, usque adhuc non intelleximus.

SEd quia de Cretensium nummis agimus, prς-

termittendum non puto, argenteum drachmalem exquisitissimum , Trajani capite percus sim, cum Latina inscript. IMP. CAES. NERVAE TRAIANO OPTIMO AUG. GER. D A C.

137쪽

P A R T. In aversa foeminam habet rupibus seu montibus insidentem , dextra telum, sinistra i fantulum gestantem, inter figuras duas armatas , cum GrFo verbo, ΔΙΚΤΥNNA ΚPΥ T. Dcscriptus fuit hic nummus, antequam meus

esset, ab erudito Tristano, qui de duplici & bia lingui inscriptione, de Diana seu Dictynna Cretensi , & reliquis ad nummum pertinentibus, plura exquisitae doctrinae arcana, pro more suo , nos edocet. Sed quia postea meus factus est nummus ,-hic Cretam attigimus ; mei juris esse ce seo, paucula addere. Illae siquidem figurae armis insignes, in mentem revocant enopliam sive pyrrhicam saltationem, quam primum inventam fe runt apud Cretenses, sive a Pyrrho quodam, ueait Plinius , sive a Curetibus & Corybantibus. Etenim Rhea enitens, ut referunt Mythologi, partus dolores dissimulans propter Saturnum filios vorare solitum, Curetum opem admisit, qui

tympanorum tumultu, dc armorum fragore, In fantis vagitus occultantes, Saturnum eluserunt,& Iovem puerulum in abdita montis Idae loca abduxerunt. Hinc a Virgilio Creta Iovis Anagni insi,u dicitur..

138쪽

rMPERATORUM. HUjus puerperii pulcherrimum habeo monu- IX.

mentum, quamvis sine armata saltatione, ANTONI in maximo Antonii Pii numismate inferiusto; cujus aversa in parte, Faustinae, ut opinor, partus inducitur , sub specie matris Idaeae, cum tympanistis, Satyro & aliis. Nec mirum : ipsa e- nim Faustina in nummis suis Rheam habet expressam , cum inscript. MATRIS MAGNAE,

cui supparem se prςstare voluisse visa est.

V Erum ut constitutum ordinem repetamus X. prodeat numisma Grςcum aereum, minimi IULIA quidem moduli, sed eximiae raritatis, exhibens ab una parte juvenile caput muliebre, iisdem capillorum ornamentis quam Agrippinae senioris quo, insignitum, cum inscript. ΙΟΥΛ I AN. NE AN. TEPMANI ΚΟΥ. 6c in area nummi MΥTI. id est Mυωλάωα ων. In aversa visitur figura Cait C saris stans velata, sacrificantis ritu, ut Pontificis ma-

139쪽

ximi, dextra pateram, cum epigraphe, r. K AI-CAPA CEBACTON, & pariter in area nummi,MΥTI. id est

ia i t . . I et I ii C

Hactenus Iuliae junioris, Germanici & Agrippinae senioris filiae caput in nummariae supellectilis studiosorum cimeliis inspectum non audivitimus: id autem in Iuliae honorem, in ejus pamtus memoriam numisma a Mytilen is percussum est, dum Agrippina mater cum Germanico con- Tacit ib. 1. juge in Syriam proficiscens , Lesbum insulam appulit, ubi Juliam e liberis ultimam enixa dicitur. Ipsi junior, ad distinctionem Iuliis ejus in terterae, sproris Agrippinae matris , L. AE milio Paullo, viro consulari, ejus consensu nupta, tan- dem amore Imperatoris in odium verso, in insulam Pontiam ab ipso relegata usque ad Cait mor- rem remansit , donec Claudius ejus patruus, ad imperium evectus, Agrippinam sororem, id ipsam reduxit, ac bona iis restituit. Sed Messalinac laudii uxor, indigne ferens, se a Iulia non honorari, non adulari, formaeque eius qmula , de

quod

140쪽

1MpERATORUM. . I 29 quod saepius cum Claudis ageret, extorrem egit, paratis cum aliis, tum adulterii criminibus, nec multo post illam veneno necavit, ut & paucis abhinc annis maritum ejus M. Vinicium, quem ob conjugis caedem suspectum habebat ; in- su per indignata, quod ipse coitum suum recu- salset, pariter veneno occidit. Sic maritus & uxor eadem sorte in alis Messalinae artibus, nullis e matrimonio relictis liberis, perierunt.

HUic in selicis Iuliae nummo, aliud succedat

infelicis pariter, cognati scilicet Britannicinuinisma, Graecum etiam, a reum, primae magnitudinis, oc raritatis, habens caput juvenile, sine corona, cum inscript . ΚΛΑΥΔ IOC BPET A N NIK O C X A I C A P. In aversa visitur figura nuda, stans , dextra pateram vel quid simile praeferens; cujus ad pedes cervus, cum Verbo, ΑΛ ABAN ΔΕΩ N.

. Infelicem Britannici sorte ni , nemo fuit illi. R

SEARCH

MENU NAVIGATION