장음표시 사용
141쪽
Coaevus adeo expers mistricordiae, qui non lugeret, excepto Nerone parricida. Sed & nostris temporibus nullus est inter veteris historiae studiosos, cui miserabilis ejus fortuna dolorem non Commoveat. Praeclara indoles , adolescentia innocens, jus hereditarium ad Imperium, quo novercae Agrippinae artibus depulsus est; mors immerita, praeceps, Violenta, cum decimum quintum aetatis annum vix attigisset, tandem pro virili toga, accepta sandapila: haec omnia ingenuis animis miseranda videntur. Sed quU Antiquarios nostros premit, vix ullum habent ipsius monumentum I adeo pauca in manus nostras venere
Caesaris hujus numismata. Rarissimum certE minutum aereum Patavii vidimus, apud illustrissimum Comitem Io. a Lazara, cum capite Neronis ab una parte, capite ac nomine Britannici in altera. Unicum jactat Occo se vidisse. Nos alterum , quem damus, solum offendimus , inter tot myriades, quas contrectavimus 3 in tot mu- seis, quae scrutati sumus. Haec duo postrema Tristanus pro sua eruditione, dc incomparabili monumentorum Graecorum peritia descripsit, quamvis neutrum se vidisse testetur. Sed quia, ut ipse nobis indicat, hujus nostri posterioris solum prae
manibus habuit eistypon , cui cum prototypo nostro non omni ex parte convenit: nihil detractu-
142쪽
. IMPERA TORUM. ruerruni me tanti viri meritis & famae censui, si mei nummi & conjecturae copiam studiosis facerem; . cum per ipsum non steterit, quin ectypon illud, quod acceperat, fidelioris&accuratioris esset notae. Meus equidem nummus nil differt a Trista ni descriptione, a parte capitis Britannici. Sed quem in aversa depinxit equum, in meo cervus est indubitanter, aut dama, suis insignis cornibus, qualia juniorum hujusmodi ferarum esse solent. me res adducit ut Credam, figuram illam stantem & nudam, esse Solis, qui in ipsa Caria, cujus Alabanda civitas est, ut in reliquis orientis provinciis, tanquam praecipuum numen colebatur. Etenim cervum Soli attributum, ut ipsius cursum volocitate sua designaret, meminime videre in nummis. Binos Graecos testes adduca Rioram aereum, primae magnitudinis, Tra: ri triine & capite, cum inscriptione vul- in aversa exhibet figuram Osiridis,
143쪽
quem unum eundemque cum Sole existimatum, sciunt omnes AEgyptiae mythologiae periti. Non immemor in verbo ΚOHTHTΩN. di notis L. I P. T. nec in descriptione Praefecturae Coptiticae in AEgypto, apud quam percussum est numisiama; unum in prςsenti sufficiat : Osirim nostrum sinistra cervum gestare, tanquam symbolum Solis , de rapidissimi cursus ipsius. ix III.
Ecundus nummus , item aereus, est Balbini imperi sed mediocris magnitudinis , ideoque perrarus, cum inscript. ΑΥ T. Κ. ΚΑΙ Λ I. BAΛ-BEINO C. Habet in aversa templum, in quo ante aram stat figura Solis, capite radiato, de raitidem cervum ferens, cum inscr. MIΛHC a N. NEΩΚOPΩN.
Refert Pausanias in Arcadicis, fuisse apud Milesios nobilissimum Apollinis simulacrum, quod Xerxes sustulerat, illos criminatus, bello quod Graecis iiuulerat,propensiores Atheniensibus fuisse; iisque a Seleuco multis post annis redditum. Fuit
144쪽
etiam celeberrimum olim oraculum Apollinis Didym qi; qui, quod Mileti ejus templumes let, Milesius quoque dictus est. Sane idem videtur esse fanum illud, quod reprςsentat numinus. Atent in pro foribus ipsius videre esst statuam illam famosam Apollinis, dextra cervum praeferentem. litorum auctoritate nummorum impulsus sum ut facile credam , in aversa nummi Britannici, figu- .ram illam nudam stantem, esse Solis, propter cervum illi vicinum ; quamvis radiis solaribus non sit redimitum caput Apollinis: sine ipsis enim sepius eringitur, praesertim in statuis; & nummus noster vetustate sua illos potuit habere ita detritos, ut non appareant. Quicquid sit, seu tur lector hisce nummis non contemnendis : & si quam habeat super iis meliorem conjecturam, ejus copiam facere ne graVetur. .
os Dipq mihi conjectore opus est, qui argen- in teum Galbae denarium explicet. Habet in
antica caput istius Imperatoris, cum epigraphe, GALBA IMPERATOR. In postica caput foe-.mineum cum notis, REST, NI M.
145쪽
De his verbulis multi multa. Quidam , restitum nummo ; alii, restituta Numidia. Ego addo, re audeo, restituto numine. Quod priusquam possim statuere , expendendae mihi sunt aliorum opia
Ac primo de restitutione nummi , hoc est rei monetariae, per Galbam , assentiri non possum. Cum enim Imperium vix septimestre degustaverit, & a multis aemulis impetitus fuerit, rebus suis firmandis vacavit potius, quam condendis de re nummaria legibus: prsertim cum ea nihil admodum detrimenti sub ejus decessoribus co pisset, ut patet ex legitima ratione, sinceritate& pondere nummorum istius & superioris aevi Neque vero ullum hujusmodi restitutionis a Galba ractae vestigium, in omnibus antiquae historiae monumentis , opinor, repereris. Adde siis pectum esse vel nomen ipsum nummi, quod nus quam mihi lectum in nummis ipsis r sed sicubi restitutionis istius est facta mentio pari. Certὶ in pr claro Augusti numismate a Patre si bus cuso, superius exhibito, legitur, India emita Aug. moneta impetratae pro gratiarum actione,& memoria licentiae cudendi nummi. Sic etiam in Alexandri Severi nummis legitur , restitutor moneta, di moneta restitutas nil prorsus de nummo.
146쪽
iMPERATORUM. 33sProbabilius itaque loqui videntur , qui de restituta Numidia nummum explicant. Scio in rebus gestis Galbae vix ullam apud autores , hujus dominatim provinciae fieri mentionem: sed meminisse oportet, illum non solum praefuisse Aquitaniae & Germaniae, verum etiam Africae, ac demum Lusitaniae : Africae , inquam , non tertiae parti orbis terrarum ; sed minori, quae majoris
istius provincia est, in qua sita Numidia. Romani enim, teste Appiano, Africae hujus propriae,
alteram partem vocant Veterem, ademptam scilicet Carthaginiensibus : alteram, quae prius Iubae regnum fuerat, a C. Cqsare postea occupa tam , novam appellant, quae est Numidia. Cum igitur ea comprehendatur sub Africa propria, cui pr fuit Galba , potuit ita bene meritus esse de Numidia, ut restitutor ejus sit appellatus ; prς- 'sertim si attendamus quae refert Suetonius.cam pro Consule biennio obtinuit , extra senem ele-mu , ad ordinandam provinciam, oe intestina di 'sone, oe barbarorum tumultu inspuietame ordinavitque magna severitatis ac justitia cura, etiam in parvulis rebin. Haec, inquam, non omnino improbabilia viderentur , nisi superesset scrupulus duplex. Primum enim Numidia nomen nusquam in nummis legitur, ut Africet, Libyς, Maurita-Deinde figura illa muliebris, eq potius alia
147쪽
Cujus, quam provinciς, speciem prς se fert: ubi enim aut corona turritat aut aliud insigne proprium ac peculiare , cujusmodi est Africς leo, clephas Libyς, equus Mauritani q. '. Faciunt ista, ut mee de restituto numine Conje- inurg firmius adhei escam; Fortuna ipsi dicatum asseram nummum, cjusdem Tranquilli autoritate fultus, qui ait: Galbam sumpta virili t ga , smniasse Fortunam dicentem , re se antς fores desissum, oe nis o us reciperetur, cuicumque obvio praeda situram. Utque evigilavit , aperto atrio , ID mulacrum aneum Dea, cubitali majus , juxta limen iovenisse , idque gremio suo Tusculum , ubi astivare consueterat , avexisse; in parte adium consecra- , tum , menstruis deinceps supplicationibus oe pervigi- η bo anniversario coluisse. Ex his videre est numen' restitutum , quod male habitum fuerat. Itaque si-Ve numen regitutum , sive restitutam Numidiamrnalis, utrinque Suetonius adest. Eligant eruditi,
utri faveant sententiae: neque enim ita meae sum tenax, ut in alteram, si annuerint, abire non siniparatus.
IAm Vereor ne reclamet omnis eruditorum CCCtus, dc me convicio explodat, qui Othonem aereum Vendicem, ingens ad hanc diem Antiquariorum offendiculum. Nusquam vidimus, exclamant
148쪽
iMPERATORUM. 137mant fere universi. Quid tum Z Nonne quotidie
eruuntur e terrae Visceribus, & Veterum monumentorum ruinis, numismata & toreumata nulli ante conspecta In eo enim' admirandum est antiquitatis studiunt, quod nullis limitibus circumscriptum sit, sed nova in dies nondum agnita suppeditet. Habet iste secundae magnitudinis nummus in antica parte caput Othonis, radiata corona insigne , quales plurimi Neroniani conspiciuntur, & cum inscript. ΟΘΩN KAICAP. vultus, ab oris Othoniani auro argentoque expressi lineamentis, non multum abest. In aversa parte visitur figura nuda, dimidiato corpore, cu ista verbo MAPΩNEITΩN.
De figura ista, cisnjectura dissicilis ; est enim
iustate corrosa, & hic pro libito caelatoris expressa. An Bacchi dicemus ese, an Liberae, Matonaeorum numinum Z an Maronis, expeditionum Bacchi comitis 3 Maroneam vero in Thracio littore sitam si consideres, immensb mari ab Italia discretam, a Ge mania Vitellii fautrice lon-
149쪽
gius etiam dissitam , ab Othonis partibus eat nititisse colliges, ex Coro . Taciti verbis: Longinqua provincia, oe quidquid armorum mari dirim tur, penra Othonem manebant: non partium studio, sed erat grande momentum in nomine Urbis, ac praetextu Senatuae. Rubd si praetextu Senatus, Impe
rium sibi longinquis in provinciis Otho stabili
vit, quidni Othonis vultu ac nomine cusi sunt in iis aerei nummi, prςtextu Senatus, penes quem cudendae monetae aereae potestatem omnem fuisse, arbitrati sunt viri docti. Sed Otho ille tuus, instabat amicus, solo C saris nomine insignitur ; cum tamen uno eodemque puncto temporis imperator, Caesar, Augustus, sit renuntiatus. Hinc, ut Verum fatear, injectus mihi scrupulus est; sed is tamen, qui facile possit evelli. Nempe potuit a Graeco monetario. C sari Gomen pro Imperatoris nomine usurpari. Quidni enim, cum familiaris receptaque vulgo sit utriusque vocis synonymiat Et in Evangelio ipsio numisima census, percussum vultu & uomine Tiberii, qui jam pridem imperatorierat, dicitur esto Caesia iis tantum ... Deinde plures. Impera tores video in nummis Grςcis, immol& Latinis quibusdam, cum solo Cςsaris nomine, diadema te aut corona, quae Imperii nota est, redimitos. Testem advoco inferius positum in Graeco num'
150쪽
IMPERATORUM. I 'irio, Antoninum Pium laureatum , adepto Imperio , cum solo Caecaris nomine. Testem etiam, rarissimum Neronis nummum parvulum plumbeum, aut, ut aliis placet, stanneum , nuper mei juris factum, cujus memini in Epistola de Nummo Britannico ad Trichetum; qui a parte capitis laureati & imperatorii, inscribitur NEROC A E S A R. cum his notis in aversa, P A V L LI N. ad Suetoniam familiam pertinentibus. Alius Ne- ronis nummus argenteus, capite item laureato, habet, NERO CAESAR. in aversa aquilam leg. inter duo signa cohortium. Sed δί in Museo Regio reposui Graecum Nervae nummum secundae magnitudinis, cum his solis verbis, NE POΥA CK A I C A P. in cujus aversa stant Dioscuri. Ta dem de galericulo oc coma, quae in Om- nibus aureis argenteis Othonis nummis subdititia conspicitur, in hoc aereo minime, negotium
nobis facessitur. Sed isti Romae, & in Italia , vel vicinis provinciis percussi sunt, ubi visus notus 'Oth I. At de illius capillitii modulo, qui rescire
potuissent, praesertim cum paucis mensibus imperaverit, tam longe dissitae gentes: Asiaticae aut Africanae Equidem nummos Othonis aereos, i S gyptiae fabricae, sinceros Parisiis videmus; quos ipsius non assererem, propter vultus dissimilitudinem, nisi ejus nomen haberent pro indice da
