C. Plinii Caecilii Secundi Epistolae et Panegyricus

발행: 1693년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

pluribus loeis clausus, dum amissum ieer quaerit , impulit tecta ac se super ruinas evexit atque extulit. Viderunt hi , quos excelsioribus terris illa tempestas non de prehendit , alibi divitum apparatus , &gravem supellectilem , alibi instrumenta' ruris r ibi boves , aratra , rectores hie

soluta & libera armenta ,r atque anter haec arborum truncos, aut villarum trabes atque culmina , varieγ lateque sui tantia . Ac ne illa quidem loca malo vacaverunt ad quae non astendit amnis .

Nam pro amne imber assiduus , &.deiniecti nubibus turbines : prorupta OP ra, quibus pretiosa rura cinguntur: quase

sata atque etiam decussa monimenta .

Multi ejusmbdi casibus debilitati , O ruti , obtriti , & aucta luctibus damna. Ne quid simile istic , pro mensura P riculi , vereor et teque rogo , si nihil tale est , quum maturissime solicit Immeae consulas sed di , si tale id quoque nunties . Nam parvulum datari , patiaris adversa an exspectes : nisi quod tantum est dolendi modus , non eth ti mendi . Doleas enim, quantum scias ac vidisse timeas , quantum possiti accide-dere. Vale. .Q

. XVIII. C. PLINIUS RUFINO

suo S. . FAlsum est nimirum, quod creditur vulgo , testamenta hominum speculiam esse morum: Mum Domitius Tullust ing

302쪽

ge melior apparuerit morte, quam vita . Nam , quum se captandum praebuisset, reli quit filiam heredem, quae illi eum fratereommunis,quia genitam fratre adoptaverat. Prosequutus est nepotes plurimis jucundissismisque legatis;prosequutus etiam pronep tem . In summa, omnia pietate plenissima; ae tanto magis, quoniam inexspectata sunt. Ergo varii tota civitate sermones: alii sectum , ingratum, immemorem loquuntur sseque ipsos, dum insediantur illum, turpis simis eonsessionibus produnt, qui de illo uti de Patre , avo, proavo, quasi orbi, queran tur : alii contra hoc ipsum laudibus fuerunt, quod sit frustratus improbas spes hominum .et quos sic decipere , pro moribus temporum , prudentia est. Addunt etiam, non fuisse ei liberum, alio testamento mori; neque enim reliquisse opes filiae, sed reddidisse, quibus auetus per filiam fuerat . Nam Curtius Manaii , perosus generum suum Domi

lium Lucanum frater est Tulli sub ea

conditione ut filiam ejus, neptem suam , institueret heredem , si esset manu patris emissa. Emiserat pater , adoptaverat pa

truus : atque ita circumscripto testamento , consors frater in patris potestate emancipa tam filiam adoptionis fraude revoca vorat sti quidem cum opibus amplissimis . Fuit alioqui fratribus illis quasi fato datum, ut divites fierent in viqissimis a quibus facta sunt. Quin etiam Domitius Λser, qui illos in nomen assumpst, 'reliquit testame tum ante octo & decem amans nuncu.

Patum ue adeoque postea improbavim sibi , Μ ut

303쪽

re-patris eorum bona proscribenda curave. scit. Mira illius asperitas, mira selicitas horum:illius asperitas, qui numero civium ex

ςidit , quem socium etiam in liberis habuit;

selieitas horum, quibus successit in locum patris, qui patrem abustulerat. Sed haec quoque hereditas Afri, ut reliqua cum fratre quaesita, transmittenda erant filiae fratris ea quo Tullus ex asse heres institutus, praelaxusque filiae fuerat , ut reconciliaretur, Quo laudabilius testamentum est, quod pietas, fides , pudor , scripsit a in quo 'denique

omnibus affinitatibus, pro cujusque officio, grata relata est, relata di uxori. Accepitae moenissimas villas, accepit magnam pecu niam uxor optima & patientissima: ac tanto melius de viro merita, quanto magis est rem prehensa quod nupsit. Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua, mater Olim , parum decore sequuta matrimonium videbatur divitia senis , ita Perditi morbo , ut esse taedio posset uxori ,

quam iuvenis sanusque duxisset . Quippe

omnibus membris extortus & sea s tantas opes solis oculis obibat: ac ne inlectulo quisdem, nisi ab aliis, movebatur. Quin etiam foedum miserandumque diuu dentes lavandos Dicandosque praebebat. Auditum est frequenter ab ipso,quum quereretur de comtumeliis debilitatis suae, se digitos servorum tuorum quotidie lingere. Vivebat tamen, &vivere volebat, sustentante maxime uxoreiquς culpam inchoati matrimonii in gloriam Perseverantia verterat. Habes omnes fabulas

Drbis. iam sunt venales tabulae Tulli; ex specta

304쪽

spectatur auctio. Fuit enim tam eopiosus,ut amplissimos hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis di antiquissimis statuis. Tantum illi pulcherrimorum operum in inhorreis , Riaar negligebantur. lnvicem tu , si quid istic episola dignum , ne gravare scri

here Nam cum aures hominum novitate lae tantur , t iam ad rationem vitae exemplis eringimur ἀ Vale.

NI κ. C. PLINIUS MAXIMO

E gaudium mihi & solatium in I iteris

mihilque tam laetum , quod his laetius pnihil tam triste, quod non per has sit minuatriste . Itaque S infirmitate uxoris, & me rum periculo , quorundam vero etiam mor te, turbatus, ad unicum doloris levamen tum nudia confugio;quae praestant ut adversa magis intelligam, sed patientius seram . Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum judicio examinare, inprimis tuo. Proinde, si qnando , nunc intende libro , quem cum hac eri sola accipies : quia verreor ne ipse,ut tristis, Parum intenderim Imperare enim dolori uescriberem, potuit, ut vacuo animo laetoque, non potui. Porro , ut ex studiis gaudium,sio studia hilaritate proveniunt. Vale.

305쪽

M. C. PLINIUS GALLO . i

tere mare solemus, ea sub oculis popta negligimus: seu quia ita natura compar tum , ut proximorum incuriosi, longinqua sectemur s seu quod omnium rerum cupido languescit quum facilis occasio est;seu quod differimus , tanquam saepe visuri quod datur

videre, quoties velis cernorz. Quacunque de

causa, permulta in urbe nostra, juxtaque urbem , non oculis modo, sed ne auribus quidem novimus: quae si tulisset .mgyptus, Asia, aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra , audita, perlecta, lustrataque haberemus. Ipse eerte nuper , quod nec audieram ante, nec Videram , audivi pariter & vidi. Exegerat Pros cermeus, ut Amerina praedia sua inspicerem . Haec perambulanti mihi ostenditur subjacens lacus , nomine Vadimonis ; simul quaedana incredibilia narrantur. Perveni ad ipsum. Lacus est in similitudinem jacentis rotae eircumscriptus , & undique aequalis snullus sinus,obliquitas nulla,omnia dimensa, paria,& quasi artificis manu cavata & ex-αisa. Color caeruleo albidior, viridior, &pressior et sulphuris odor , saporque medica tus , vis qua fracta solidantur, spatium modicum , quod tamen sentiat ventos,& flucti-hus intumescat. Nulla in hoc navis sacerenim sed innatant insulae herbidae, omnes arundine di junco tectae , quaeque alia

306쪽

Euis VIII. a D aeeundior palus, ipsaque illa extremitas la

eus effert. Sua cuique figura, ut motus: cun ctis margo derasus,quia frequonter vel litori vel sibi illisae terunt terunturque . Par omnis bus altitudo ue par levitas: quippe in speciem earinae humili radice descendunt. Haec ab omniHatere perspicitur: eadem aqua pariter suspensa & mersa. Interdum junctae copulam taeque & continenti similes sunt ό interdum distordantibus ventis digeruntur ue nonnun quam destitutae tranquillitate singulae suitant. Saepe minores majoribus , velut M cybulae onerariae, adhaerescunt ; saepe inter se majores minoresque quasi cursum certamenque desumunt 3 rursus omnes in eun dem locum appulsae, qua steterent, Promo vent terram, di modo haec, modo illae, Ia cum reddunt auferuntque; ac tum demum, quum medium tenuere, non ΤΑ contrahunt.

Constat, pecora herbas sequuta, sic in ins las illas, ut in extremam ripam , procedere solere, nec prius intelligere mobile solum, quam litore abrepta, quasi illata & imposita, circumfusum undique lacum paVent , mox quo tulerit ventus egressa, non magisse destendisse sentire, quam senserint ascendisse. Idem lacus in flumen egeritur et quod ubi se paulisper oculis dedit, specu mergi tur, alteque conditum meat: ae, si quid an te quam subduceretur accepi, servat ci pro seri . Haec tibi scripsi , quia nec minus igno ta quam mihi, nee minus grata credebam . Nam te quoque, ut me, nihil aeque ac na tura: opera delectant. Vale.

307쪽

. XXI. C. PLINIUS is ΛRIANO suo s. VT in vita, sie in studiis pulcherrimum

& humanissimum exiitimo, severitam tem comitatemque miscere, ne illa in tristitiam , haec in petulantiam proeedat. Qua ratione duinam, graviora opera lusibus iocis que distinguo . Ad hos proserendos & tem pus & locum oportunissimum elegi 3 utque iam nunc assuescerent & ab otiosis, de in trisclinio , audiri, Iulio mense, quo maximentes interquiescunt , positis ante lectos cathedris , amicos collocavi. Forte accidit, ut eo die mane in advocationem subitam rogamrer et quod mihi causam praeloquendi dedit. Sum enim deprecatus , ne quis ut irreveren tem operis argueret,quod recitaturus,qua quam & amicis & paucis, idem iterum amicis, foro & negotiis non abstinuissem. Addis di , hune ordinem me di in scribendo sequi, ut necessitates voluptatibus , seria Meundis anteferrem, ac Primum amicis, tum mihi seriberem. Liber suit & opusculis varaus dimetris. Ita solemus qui ingonio parum fidis mus , satietatis periculum sugere. Recitavi biduo: hoe assensus audientium exegit et ditamen ut alii transeunt quaedam, amputant que quod transeant ; sic ego nihil praetereo,

atque etiam non praeterire me, testor. Lego enim omnia ut omnia emendem. Quod contingere non potest electa recitantibus.

At illud modestius, & fortasse reverentius,fid hoe simplicius di amantius. Λmat enim,

308쪽

qui se se amari putat, ut taedium non pertis meseat. Alioqui quid praestant sodales , si

eonveniunt voluptatis suet causa λδε Delieintusae smilis ignoto est qui ami ei librum bonum mavult audire quam sacere . Non dubito, cupere te, pro cetera mei caritate, quam maturissime legere hunc adhuc musteum librum. Leges , sed retractatum; quaτcausa recitandi sciit ι & tamen nonnulla iam ex eo nosti . Haee vel emendata possea, veliquod interdum langiore mora soletu dete riora Facta , quasi nova rursus , & rescripta serenosces . Nam, plerisque mutatis, ea quoque mutatae vitantur quae manent. Vare

XXII. C. PLINIUS GEMINI

servi se aliorum vitiis irascuntur,qua si invideant , & gravissime puniunt, quoτ maxime imitantur λ quum eos etiam, qui non indigent clementia ullius, , nihiι magis quam lenitas deceat. Atque ego optimum ti emendatissimum existimo , qui ceteris ita ignoscit , tanquam ipse quotidie peccet ,3 ita peccatis abstinet, tanquam nemini ignoscat. Proinde hoe domi , hoc foris , hoc in omni vitae genere teneamus, ut nobis implacabiles simus,' exorabiles istis etiam , qui dare veniam nisi sibi nesciunt: mandemusq; me moriae , quod vir mitissimus , & ob hoc quoque maximus, Thrasea, crebro dicere so

309쪽

motus haec scribam Quidam nuper . Sed melius eo ram; quanquam ne tunc quidem . Vereor enim , ne id quod improbo eos sectari, carpere, referre, huic, quod quam maxime Praecipimus, repugnet. Quisquis ille, qualiscunque , sileatur: quem in tignis re, exempli non nihil ; non insignire, huinmanitatis plurimum refert. Vale.

ΟΜnia mihi studia, omnes curas,omnia

avocamenta exemit , excussit , eri

puit dolor, quem ex morte Iunii Aviti gravissimum cepi. Latum clavum in domo mea induerat ; suffragio meo adjutus in petendis honoribus fuerat s ad hoc, ita me diligebat, ita verebatur , ut me formatore morum , me quasi magistro uteretur . Ratum hoe adolescentibus nostris. Nam quotusquisque vel aetati alterius, vel auctoritati, ut minor, cedit st Statim sapiunt, statim sciunt Omnia: neminem verentur , imitantur neminem , atque ipsi sibi exempla sunt. Sed non Λ vitus. cujus haec praecipua prudentia,quod alios prudentiores arbitrabatur ue haec praecipua eruditio, quod discere volebat. Sem per ille aut de studiis aliquid, aut de ossietis vitae consulebat: semper ita recedebat , ut melior iactus: & erat factus vel eo quod audierat, vel quod omnino quaesierat. Quod ille obsequium Serviano, exactissimo Viro ,

praestitit Z quem legatum tribunus ita

310쪽

tisis UNI. 273 intellexit, & excepit, ut ex Germania in

Pannoniam transeuntem , non ut commilito, sed ut comes assedlatorque sequeretur. Qua industria, qua modestia quaestoreonsulibus suis & plures habuit) non misnus jucundus δ gratus , quam usui fuit pino discursu, qua vigilantia, hanc ipsam aedilitatem, cui praereptus est, petit ' Quod

vel maxime dolorem meum exulcerat. ob versantur oculis cassi labores, & infructuosae preces , & honor quem meruit tantum. Redit animo ille latus clavus, in penatibus meis sumptus; redeunt illa prima, illa postrema suffragia mea, illi sermones, illς consultationes. Assicior adolescentia ipsius,a cior necessitudinum ea su. Erat illi grandis natu parens s erat uxor, quam ante annum Virginem acceperat ue erat filia, quam paulo ante sustulerat . Tot spes , tot gaudia dies unus in diversa convertit. Modo designatus aedilis, recens maritus, recens pater, inta ctum honorem , orbam matrem , viduam uxorem, filiam pupillam, ignaram avi igna ramque patris , reliquit. Accedit lacrymis meis, quod absens, di impendentis mali ne scius, pariter aegrum , pariter decessisse cognovi, ne gravissimo dolori timore comsuescerem. In tantis tormentis eram, quum scriberem hare, seriberem sola. Neque enim nunc aliud aut cogitare aut loqui possum. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION