Antonii Coelestini Cocchii epistolae physicomedicae ad clarissimos viros Lancisium et Morgagnum. Eminentissimo ac reverendissimo principi D. Bernardo Mariae cardinali de comitibus majori poenitentiario dicatae

발행: 1725년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

6 opaulatim intra cordis substantiam sanguine,

auctaque inde hujus visceris mole , in ejusdem prolapsum inciderunt , tandemque qua distractis , qua compressis erosis ac disruptis sanguiferis, lymphaticisque in pectore vasis decesserunt, in quorum mox cadaveribus comperi non solum cor ad bovilli magnitudinem auctum, ac super diaphragma decumbens, sed arteriam quoque magnam forfice per longum apertam cum minuta, eaque manifesta interioris tunicae scabie s quod non sine admiratione docti Dsimis Viris , qui mecum aderant, & quibus id mali genus praedixeram) ostendi. De caetero tecum sentio, Vir Clarissime, praecipuam superstitis hujus aegrotationis causam a luctatione

repetendam , in qua praeterquamquod fere omnes thoracis , atque abdominis musculi maxime intenduntur, eaque ratione anhelitu novalide , diuque cohibent, sanguinisque circuitum per cordis vasa violenter intercipiunt; fortasse accidit, ut Iuvenis iste non magis in arena quam iri Oenopolio egregius athleta repente improvidusque , quod saepe contingit, ab adversario in terram dejectus fuerit, laevum inque dorsi latus vehementer contuderit , ac Propterea arteria magna, imo & cor ipsum, alicubi distractum, laxatumque sit . Quo fa- ne factum esset, ut fibrae, ac vascula ex fibris pariter, villisque contexta relicta fuerint adeo

72쪽

eiusque potissimum crassescentibus ichoribus

moram facillime injecerint, locumque dederint celebri Hippocratis effato siqua pars ante Lib. de hu- morbum laboraverit, in ea firmatur morbus. R 'Πb Uerum enim vero, quo Iuculentius ejusmodi aegrotationis causam ex palaestra retexisse Videmur, eo certe minori cum boni exitus fiducia novam curationem poterimus instituere . Etenim in morbis , in quibus structurae vitium latet, nullum, vel si ab AEsculapio arcessatur, pharmacum solet opitulari. Sed ne citra medelam relinquamus aegrotum, operae pretium arbitror, novas indicationes ex ipsius mali visceribus elicere: scilicet primo sales , ut tu optime conjicis , tartareo-sulphureos in universa liquidorum massa redundantes abluendi, temperandique ; II. irritatam , convulsamque fi-hrosam cordis & aortae texturam molliendi , laevigandique ; III. impactos , interceptosque in Praecordiorum cuniculis viscidos humores solvendi , abstergendi , dissipandique ; ΙV. demum laxas alicutit, ac pene diloricatas easdem partes firmandi, interdictis iis omnibus , quae tum fluidam , tum solidam causam augere is, deterioremque facere possunt . Tametsi vero Ionge facilius est in casu nostro scopos curationis meditari, quam eXplere ; adhuc tamen ea tentanda sunt, quae ratione , atque experientia

duce in consimilibus affectionibus ad producendam saltem vitam comperta sunt profui sis .

Quod

73쪽

versum corpus exuberantes , opportunissimus esset decursu ferventis adeo aestatis tum internus, tum externus usus aquae Nucerianae: valet enim

mirum in modum ad liquidorum acredinem diluendam , simul aetiam ad nativum extorum tonum a sulphureis , salinisque particulis labefactatum firmandum , roborandumque . Ad eundem quoque finem conspirat serum , ta Iaco nis vitreis organis in B. M. desiliatis eum succis recentibus plantaginis, urticae , Bederae terrestris, est pomorum redolentium, additis cancris fluviatilibns contusis. Ad molliendas deinde convulsas cordis, aortaeque fibras nihil est aptius oleo amygdalarum dulcium , &seminum melonum sine igne recens expresso , quod cochleatim ante prandium, ac coenamias cumque etiam jure matutino exhiberi potest . Ad id pariter jummopere confert sperma ceti non rancidum propinatum cum conserva Vio

larum .

Ut vero solvantur impactae salinae phlegmatis massulae, quibus miliaria veluti tubercula in arteriarum tunicis elevantur , equidem praesentissimum remedium comperi in tempera tis anni constitutionibus sublimatum dulce leni admistum dejectorio, cujusinodi esset. 85. Sublimat. dulc. gr. VI. Resin. Iun. gr. Ura Ocul. Cancror. praep. gr. XI I.

74쪽

Electuar. lenitio. sessuidrach. M. G mi iura oleo amgdalarum in mortario pitreo malassetur . Quod utique medicamentum semel , aut bis in mense repetendum videretur : hoc enim pharmacum n ri amodo fluidorum vitia corrigit, sed eorumdem crassitiem hic illic vasculorum fines obsidentem, obstruentemque sic incidit, attenuatque , ut ad refluendum reddat idoneam; ne quid dicamus de vi, quae hydrargyro inest , vulnusculorum abstersiva, ac fere epulotica , quippe neminem

latente a

Denique quassatam in minimis, ac forte diloricatam alicubi per luctationum nisus, casusque praecordiorum texturam pro virili parte restituunt balsamica , & vulneraria , cujusmodi prae caeteris sunt novissimo tamen curationis loco ponenda ) extractum florum hyperici, &sambuci cum tantillo balsami Copaivae. Sed omni longe melior in hoc morbi genere medicinassiaratur ex congrua , semperque parca victus ratione : cum enim vasa per diaetam servantur depleta, inVicem non premun tur , neque oppilationes contrahunt. Vinum ex Cess. 6.9. toto cireuncidendum est: nam merum non Iantum vasorum fibras corrugat, & coarctat, sed copiam quoque salinarum , & sulphurea ruin is particularum intra corpus infundit ; quibus fieri non potest, quin malum ex utraque causa Or-rum augeatur : vino autem sufficerem infusio

nem Diuili od by Corale

75쪽

6. . nem nune soliorum melisset, nune decoctionem pomorum redolentium . Caveat propterea a violentis corporis, animique motibus, a quihus sui morbi duxit initia . Etenim Athletae generosam quandam in contentione ipsa vim exercent , & tanguntur gloria, cum publice dece tant . Vale.

Romae VIII. Idus Augusti MDCCXIX

76쪽

Corpus humanum definiri posset episeola neru

pe ab Apostolo mutuatis verbis) scripta non atramento , sed spiritu Dei Vivi. ad Corinth.

Nemo novit horologii impedimenta , nisi qui ratas, fuses distinguere , ει quomodo ab elatere , seis

primo mobili motus concitentur, optime sciat . Adeo oportet, eum, qui medicinam facere vult, subjectum suum, seu corporis humani texturam rite rimari. Steph. Blancardus Anat. resor

mat. cap. I.

I De

78쪽

De Venae Cavae dilatatione

CAPUT V.

Morgagno in Patavino seceo primario

Anatomer profest ri praesidi

Antonius Cocchius S. P.

. Uum universus terrarum

orbis tuo jam nomine plenus sit & famam ipsam superent virtutes tuae, me quaedam tetigit ambitio ut ad te scriberem Vir Clari sesime: tu enim in perscrutandis arcanis humani corporis , quod est immortalis animi hospitium, omnes curas implevisti. Adversaria anatomica tua communi edita plausu quantum tibi sit ingenium manea: d arinae profunditas satis ostendunt: haec mihi probaverat utrique nostrum dum . viveret amicissimus Lancisius, cujus nomen alte posterorum animis insidens& fama rerum immortalitati traditum arentibus oculis commemorare non possum. Illud etiam accedit , quod si tu mecum epistolare commercium iniveris non solum dolorem , qui vivit adhuc, retundes,& recrudescens identidem vul- I x nus

79쪽

nus suavissimis verbis tuis lentes,sed etiam quidquid commodi ex familiari illius consuetudine in me ipsum derivabam, abunde satis praestabis:

is eris, a quo artis oracula petere non verebor, & mihi Lancisius in te reviviscet: nam , ut de . se ipso inquit Cicero reperire ex magna turba neminem po mus, quo cum aut jocari libere aut suspirare familiariter possimur: quare ad te recurrimus te solum expetimus te imploramus , ut persona licet absens consilio tamen praesens me consoleris & recrees . Venae cavae dilatatio, quam nuper mihi contigit observare , meam ad te scribendi ambitionem lacessivit. II. Venae cavae dilatationem exposituri aliqua ex Anato me depromta, quae nempe ad ma chinam hanc nostram statico-pneumatico-hydraulicam spectant, te humaniter indulgente praemittimus . Unam venae tunicam & arteriae duas tendineas Veteres nostri crediderunt . Arteria dicitur vena pulsatilis, . ab Apicenna vocatur vena audax ; quinque tunicis constat: prima. yvrerior rem instar intexitur innumeris sanguineis vasculis nerveis fibris implicitis ; unde vasculosa nuncupatur: secunda Ruyschio inventa dicitur cellulosa , cum sit cellularum congeries adiposamque membra nam imitetur; pinguem succum ex arteriolis secretum hae cellulae asservant, quo arteriarum tunicae perlinuntur, ut motui fiant aptiores:ter

tia teste Villisio, minimis glandulis albican-

80쪽

tibus compingitur, quae laticem separant ad arteriarum fibras emolliendas , ne motu exarescant: quarta muscularis est, siquidem fibras carneas induit, quarum tensione vel remissione constringuntur vel laxantur artetiae: quinta & ultima interior tunica musculari subjecta nervosa Vocatur, utpote quae nerveis fibris contexitur . Vena iisdem tunicis constat atque arteria sed longe tenuioribus ac infirmioribus : praeterquamquod inter carneum ordinem , qui extimam venae tunicam constituit& ordinem annularem vasculosa tunica cellulosaque interponuntur . Qualiscumque sit arteriae & venae fabrica , contractiles sane potentiae videntur esse fibrae annulares seu annuli carnosi pace Clarissimi Bellini, qui dicit exemis De m plo glomeris contineri quidquid es irarum in is fib=Iil' arteriis quidquid in penis quidquid in aes bago G intestinis : tu vero Morgagne doctissime

omisso tunicarum numero id contra celeberrimum Regis Prussiae Archiatrum affirmas denique Advers. in arteriir in Ior Has ct mae rus msesmula' hi id.ia' res observo . Conus arteriae a corde oriens ex lato in acutum desinit; venae conus ex acuto

incipit & in basim semper majorem expanditur usque ad cor, in cujus dextro ventriculo maxima diameter & finis venarum est . Venae, ut detexit Realdus Columbus, valvulis instructae sunt, secus arteriae ; diversa canalium

structura in se continet provideatis Dei mysterias

SEARCH

MENU NAVIGATION