장음표시 사용
51쪽
. Maria Lancisius Antonio Oeobis
E me putes, Cocchi suavissime , ideo tuis literis ab idibus Octobris ad me scriptis nondum dedisse responsum,
quod vel te ex memoria deposuerim vel propter curarum vim, quibus plerun que graVor atque interpel- Ior, causas responsioni nectere morasque injicere velim : non enim unquam quoad vixero aut amicorum, tui praesertim similium oblivi- lscar, aut ullis occupationibus impediar quominus successiva saltem tempora ad rescribendum subripiam. Porro diuturna primum ad Cain lstrum Gandulphium apud inclytum Abbatem Clem. XI. Alexandrum Albani rusticatio mea effecit ut Y; sici tuas post secundam hebdomadam accepe- hodie S R. rim.Deinde quoniam in reditu ad Urbem inveni E c yd 0δ' pluteum obrutum atque onustuin sexcentis ferme qua epistolis,qua dissertationibus,quae ab eo die, quo hinc discesseram, fuerant aggestae , non parum certe laborandum mihi fuit,ut Ocyus ab ejusmodi negotiis me dissolverem. Nunc itaque ut potui, eXpeditus, totum me tibi tra
Molestissime sero , te isthic nutante solo
52쪽
dies, noctesque cum timore, vitaeque discrimine penitus vigiles transegisse . Quis enim hujusmodi casus, in quibus saepe propter aedium ruinam vivi homines sepeliuntur, suisque membris contusis, ac laceris diu supervivunt, aut dissimulare possit, aut non dolere Sed quanquam hoc inter dira, maximaque infortunia referendum est ; ubi tamen autumno abeunte firmatam isthic tellurem jam videris, quod contigisse speraverim , gratulandum tibi
potius, quam indolendum arbitror, non tau
tum quod sospes divino favente Νumine evaseris, sed potissimum quia & oculis , & animo, quae olim de terraemotu eleganter scripsisti, lustrare secundis curis, & quidem sapientioribus, ut scite Eurypides ; causasque omnes, ac disecrimina diligentius exquirere , rimarique poteris, quas nemo absens, nisi fallacibus conjecturis assequi valet. Ut enim cum Plinio minime dubitandum reor, quin ipso in terrae motu idem
eveniat, ac inter nubium tonitrua fulmen erumpit incluso spiritu luctante, ct ad libertatem
exire nitente: ita sedulo animadvertendum , investigandumque adhuc superesse censeo , quomodo in terrae cuniculis pyrius veluti pulvis cumuletur , & quare data Occasione incendatur, Perque certa solum loca, eaque interdum montana illico erumpat, atque prosiliat. Loquor
autem hic de vero motu terrae, non de solo tremore , qui ex consensu illius telluris, quae ur-
53쪽
getur, truditur, ac dehiscit, fieri consuevit. Aciscedit vero non leve gratulationis argumentum, quod omnia , quae nobis adversa contingunt, a Christianis praeceptis ad nostram vel animi , vel corporis utilitatem referenda esse doceamur scilicet ut magis periuncti periculis tales,hoc est probi, justique perseveremus, quales in ipsis discriminibus sumus, nosque futuros pollicemur. Caeterum curabo, atque enitar, ne de spe, quam jure in mea erga te existimatione , ac benevolentia habes, unquam depellaris . Vale . Romae Idib. Novembris MDCCXVII. De
54쪽
43 De immani Hysterico affectu
intimo Cubiculario Antonius Cocchius S. Acra Vestalis in Coenobio
ajunt temperamenti idibus maji post insuetum quendam laborem correpta est repentina faucium angu stia , crebro altoque suspirio , & cordis & arteriarum palpitation a , cui quaelibet pulsus differentia conjungitur: obmutescens ac pene exanimis humi procubuit. Attigit orthopnoeae gradum dissicultas spirandi: persistunt adhuc praecordiorum angor, suspirium, abolitio vocis , sicca tussis , capitis dolor & interdum vertigo : G cor Dibratur & Vim Hipp. l. a. bratione cordis costae videntur extrudi, quum γ i.'l' β' reapse cor ut epileptico motu lit es fertat pe Bestin. desoctus eo quo supra suam bassim assurgens cuspide No b Pςct ad cosas pertingit. AEgra circa septum transversum,quod est microcosmi horizon, se fasciamuniri velle, ut satius spiritum ducere possit, fru-F a stra
55쪽
i stra nititur exclamare: modo pallet modo rubet bii hi . corde scilicet afrigente venas ac laxante opaod in- De caus telligo etiam de arteriis 3c addo Cappadocis ver- m. b.' , se VulI uncin omnium es alimentum omnium
c. a. calor omnium color. Inter deglutiendum torpescit oesophagi circum pulsio & non raro cibus medio in itinere interceptus cogitur eo redi re unde discesserat. Assumto cibo tenduntur de murmurant hypochondria & coacervantur suspiria ; auctos tum nec regulares pulmsus si lemus. Prima hora somni somnum excutit & experrecta surgit pectore anhelo palpitante corde & quasi injecto laqueo suffocari se putat, ut iis solet accidere , qui pectoris hydrope laborant: artus frigidi sunt, sanguinis per extremas arterias praepedita circulatione : pigra est alvi dejectio , urina parca dc tenuis : catamenta jam pridem substiterant & si quid e Suat fluor est albus: convulsis enim . Dἰffert. ad lacertis Malpighio nostro descriptis, qui vaso PQR' rum Oscula in concavum uteri fundum hiantia sphinctericum quasi rete amplectuntur & stringunt, non cruor sed pars ejusdem serosa delabitur . Secta est vena cubiti secta est & sa phena. Quae autem tensis crispatisque solidis
blandiuntur , quae succos hysteri co-acres retundunt & diluunt, quae tandem lunare tributum exigunt, non praetermis. Sed nullum, hactenus vel parvum levamen . Vereor ne ob spasmata diuturna, quae intra thoracem prae
56쪽
sertim vigent, laxentur tandem sanguiferi tendines seu arterios suspensoria quae cordis prolapsui reniti debent . Tuam igitur Lancisi Clarissime , opem imploramus: simulator enim hic morbus saepe saepius prodit in publicum Vultu non suo . Reticere nolo quod Ludovicus Mercatus duorum Hispaniae Regum Philippi Secundi & Tertii Archiater sapientissimus innuit quibus si adhuc addideris sexus dissereno De GνΛω- tiam clarius procul dubio cernes tam esse di i- cii i i,c a te in Dininis eurationem Optime moliri quam esse
Singulare interim gaudium, quod ex valetudine Clementissimi Principis a te iterum restituta percepimus, metum temperavit, quem cre-hior atque immanior tonantis terrae concussio& quem praecipue duplex hesterna una mane sero altera intulit nobis , quique justissime eX-xorres domo nos fecit. Omnes lymphatorum ritu eXcurrebant, cum aedes undique titubarent tecta obstreperent & humus di lcedere sub pedibus videretur. Plorantes mulieres ad preces ad vota conversae sunt . In plateis & agris
tentoria passim offendimus sed quae composuit tumultus & timor illi similia quod Lucanus Phars. l. v. describit Restirem dominumque ratis fecura tenebat
Haud procul inde domus non ullo robore fulta Sedseriti junco cannaque intexta paluseri Et latus inaessa nudum munita phaselo.
57쪽
Porro,ut Ieremias loquitur,eogitavit Dominus dissipare murum &c. tetendit funiculum suum
non apertit manum suam a perditione . Tum Cassia tum Nursia ejusdem calamitatis consortes , quae hoc nato recens seculo ceciderunt, iam nunc in novis aedificiis alte dehiscunt: imo aliquot oppida Nursinae ditioni subiecta nempe Abbatia Sancti Eutitii, famosa Lithoto morum Patria vulgo Ie Preci, Tuturanum sSaccovesium, Villa Crucis, Castrum Uetus Scalia si non prostrata sunt fere in ruinam Pro pendent. Vale Iv. Kal. Iul. ann. a Uirginis
Partu MDCCXIX. Cassiae in tentorio.
58쪽
Iror profecto , amicissime Cocchi, te inter nutantis terrae metus artubus , ut arbitror , tremulis stylum tam firmiter stringere pO- tui sie , ut morbosam istius Sanctimonialis historiam quamdiligentissime ad nos scriberes . Ego enim in Urbe eodem , quo vos
die , ante XII. horam ex terrae motu tanto quidem terrore perculsus fui, ut nisi Sanctissimus Princeps ex gravi morbo nondum satis reconValescens animum meum valide retinuisset , ab Aula statim ad tentoria confugissem . Itaque cum repentina formido & tibi, & mihi communis fuerit, neutri certe dolendum erit , praeser tim ubi cogitaverimus, nihil nobis, aut aliis solidi mali contigisse . Agamus itaque singulares Deo Opt. Max. gratias, & laeti posthac in Do
mino vivamus. Ut vero ad casum a te propositum descendam , non dubito quin duobus abhinc mensibus Sacra Vestalis propriis jam destituta cata mentis, per eum , quem narras, corporis laborem , uteri, ac proximorum ovariorum recre menta ad praecordia , atque ad cerebrum ma gnam partem repentino cum impetu traduxerit,
59쪽
qgIocumque secerit Hippocratis effato in lib. dia Virg. morbis sanguis non habens e xum prπ ultitudine resilit ad eor, G ad septum tranPer fum,addimus nos, ad cerebrum: quum igitur haec repleta fuerint, cor fatuum fit, deinde ex fatuitate torpedo ; & quae sequuntur . Omnia itaque symptomata , quibus angitur isthaec Virgo , suboriuntur partim ex acri sanguine per ipsa Praecordia circumvecto , ac musculares vasorum membranas, diaphragma , cor, & pulmmones pungente , & fodicante, partim ex stygiis pene ichoribus , qui cum liquido animali fluunt per nervos spIanchnicos , illosque prae-Differt, sertim, qui ex gangliis a me nuper detectis adelis num ti interiora pectoris divaricantur. Nota hic obi-Αdversariis ter, ganglia esse olivares plexus in truncis ner-δο-x0 iς, vorum , ut nodi in arundine, seu quaedam esse veluti cerebella extra cranium locata , ipsis tamen cerebro robustiora , pia, crassaque meniuge involuta ad musculos, qui libero motui magis resistunt, superandos constructa : en ratio , cur nervi, qui ad motus organa seruntur , Par tim cum, partim sine gangliis occurrant. Stygii pene ichores liquido animali permisti non possunt non villos nerveos, retiaque villosa irritare , & in convulsionem adducere : quam obrem immanis hysterica affectio nascitur, &perennat; neque porro spes est fore , ut remittat , & cedat, nisi tollatur causa, & ad cau- 'sie principium , nempe ad uteri vias tum con
60쪽
vulsas laxandas, tum obstructas aperiendas per veniatur . Quoniam vero effecta plerumque ante ipsam causam in morbis saltem moderanda sunt: idcirco , cum certissimum sit, Viscera omnia tam thoracis, quam abdominis convulsionibus tentari, summamque acredinem fluidis omnibus esse communicatam , Omnium primum a laxantibus, ac retundentibus curatio inchoanda erit, ut tuto postmodum ad deobstruentia , atque ad emmenagoga recurratur 4 Quod autem attinet ad emollientia, nihil est opportunius oleo amygdalarum dulciun recens ex decorticatis amygdalis sine igne expresso , quod ad uncias duas, addita uncia una olei pariter recens ex melonum seminibus extra cti, exhibetur in jure antelucanis horis per xv. vel xx. dies: propinaturque ante coenam drachma una optimi spermatis ceti ; atque interim singulis vespertinis horis injicendam putarem per alvum decoctionem omenti vervecini in
jure paratam ad uncias tantummodo um. vel X. ut nimirum contractum tam colon, quam uterus molliatur . Abstineat interea temporis aegra
a vino , & abstemia saltem in annum persistat, caveatque ab omnibus acidis, acribus, frixis, caseo , leguminibus, omnique sapido alimento ;sumat jura subtilia ex haedinis, vitulinis, aut vervecinis adenis deprompta , saltem ad libras duas, hoc est post duas horas ab hausto oleo amygdalino : oleum siquidem , ac jura con