In Danielem prophetam exercitatio academica, quam auspice, & duce d. Thoma Aquinate publice exhibet f. Joannes Marra ...

발행: 1777년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

21쪽

imperium sine manibus , i. humana industria, Sc vi erevisse, quum potius militum virtute , δc robore , aliisque humanis adminiculis in maximum illud potentiae fastigium pervenerit Grotii autem evasio , qua ad Romanum imperium superi'ra Danielis verba refert, quatenus futurum erat sedes Ecclesiae, nullius momenti est. Quandoquidem cum Hunis si a Gr tio petimus : quum hoc ait , vel sibi vult in Romano imperio Ecclesiam solam spectari, vel Ecclesam cum Romano imperio . Si primum, prosecto verisimile non est Danielem -- ticiniis suis nobilissima notantem imperia , longe omnium nobilissimum, Romanum praeteriisse ; si postremum , falsum est, quod affingit Danieli, Romanum imperium numquam dissipatum iri, cujus vix umbra nomenque superest. CAP. III.

V. 24. Et ambulabant .n medio flamma laudantes Deumἰs benedicentes Domino . Haec periocha cum aliis, quae sequuntur usque ad so. huiusce capitis comma in Hebraeis voluminibus S. Hieronymi aetate non extabat , ut ipse testatur in praefat. & commenta ad hunc locum Danielis. Sed procul dubio extiterane Themdotionis aetate, & aliorum Graecorum interpretum: nam ali quin ex quonam sente hausissent illi, qui Hebraeorum volumina Graecis se auribus reddere profitebantur 3 Nec profecto catholica Ecclesia in comitiis Tridentinis in librorum Divinorum canonem suscepisset, ni veteris Ecclesiae traditione, & auctoritate permota, eas particulas in Hebraeo sente extitisse divinitus edocta comperisset. Nam utut illae ex hebraeis codicibus, vel

22쪽

tempora iniurIa . Vel alia quacumque de causa incomperta nobis exciderint, exploratissimum sane est ut recte adversus L Uinitim R. Simonius si) advenit ) Iudaeos Hellenistas lato per orbem diffusos , in suis Synagogis eas praelegisse tamquam ex hebraicis sontibus haustas : dictionisque character hebraismum redolens idipsum magnopere confirmat. sa Q re florentissimae . olim totius christiani orbis Ecclesiae Romana, Alexandrina, & Africana quod ex recensione Innocentiai I. . Origenis , Athanasi, o Augustini constat ut illas a Iudaeiet Hellenistis acceperant quam diligentissime custodierunt. CAP. IV.

Eadem hora fermo completus est super Nabuchod. ω ex hominibus abjectus est , oe fenum , ur bos cor medis , ct rere caeli corpus ejus infectum es se.

In hac miranda Regis Nabuchud. μιναμορφώσεν, cuius etiam Ethnici scriptores meminere 3 explosa tamquam erronea Origenistarum tententia, qui ut pleraque alia hanc regis transm lationem ad allegoriam detorquebant , prae oculis habendum. C est 1) Critique os Protegomenes de la Bible L. I. α) Hujusmodi est illud quod ex ver. 23. -Idonatus retuis Iit. Stans autem AZarias &c. quae phrasis similis profecto es illi 3. Reg. 8. 35. stetit & benedixit Ecclesiae: δc fex entis aliis . 3 In his Abydenus, qui apud Eusebium lib. s. praepar. Evan. , ait Nabuchodonosorem, quum superbia Harus essς , di

23쪽

est S. Munus ini effatum a ) : Haec quae de trans.

formationibus arte Daemonum hominibus. Videntur acci lere , qualia Apuleius libris , quos asini aurei titulo inscii psit , sibi ipsi accidisse , aut indicavit. aut finxit ) mel fusis

tamen credendum est , Omui 'teutem D vim omuia pus e facere , que Goluerit , sive vindicando , sive prae tando Nec propterea consutatione dignam ducimus nonnullorum Rabinorum opinio. nem qui Nabuchodia trasmutationem nota aliam, quam quae Pythagoreis 1tatuebatur animarum μιτια ιύνω- , fuisse credidere . Itaque ut Patrum de hac re dicta conciliemus, statuendum est nullam regis substantialem transmutationem ex homine ita brutum extitisse set dumtaxati ova arisse regem immutatum fuisse ; facultatibus. videlicet cum corporῖς , tum

animi secundum accidentia transmutatis. . Nisi . enim ipsi idem corpus , eademque prorsuς anima fuisset nec quae de ipso apud Danielem. narrantur , vera serent , nec idem poenas dedisset qui peccarat L Ergo in ipsa regi; animae intellestus. mutabatur, quum ipse sese belluam existimans, sponte sylvaς adiret , senun; ut boς appeteret , ac bestiarum ritu hominum consortia respueret di judicium corrumpebatur , quum nec consiliae admitteret, neque bellu inas ab humani actiones secerneret . Memoriae item rerum hactenus gestarum, necnon disciplinae a teneri . sibi tradirae interciderant.. Sensuum humanorum usus gravissime laedebatur , quum aestuς , ac frigora , aliasque cxu iniurias nota sentiret Quci factum est, ut vestibus e corpore ademtis , nudux incederet ; cibo& seri nos , stomacho iam corrupto cuperet iidemque ipsi , palato infecto , saperent; ac denique orationis humanae usus ablatus e set et cui enim rationix usus plane ereptuς est , hunc etiam

oris,

24쪽

o is , linguaeque humanae usus destituit. par tonsequebatur in corpore corruptio : primum enim illud ipsum ferreis compedibus vinciebatur, quemadmodum cum furiosis menteque captis fieri solet, ne sibi , vel aliis noxae esset . Victus deismum , ut rem paucis absolvamus, gressus, atque habitus pristini immutatio accedebat.

mdem nocte interfectus es Baltassar , rex Galdaeus. Baltassar hic e Nabuchonoloris postremus surculus hoc capite ejusdem filius non semel appellatur , sed revera fuit Nabuchodonosoris e filia nepos; quum ex Hebraei sermonis consuetudine vox late pronepote: , aut abnepote ., quin etiam aliquando pro genero sumatur. Post Nabuclodonosorem enim fato functum regnum obtinuit filius eius E ilmectrichus , quem quum interfecisset Nerigli ares sororis suae maritus , mlium reliquit Baisosarem ; qui quidem ab insignibus rerum Chaldaicarum scriptoribus Beros Megashene , & Abde vocatur Laborofoarchodus, seu Labos dacus. Nam dubio procul eadem est persona diverso nomine, ut passim accidit , apud profanos , atque sacros se iptores designata r utros,ique enim& ultimus Chaldaeorum rex, & violenta morte oppressiis db

25쪽

Vers gr. ,2p m o misEt Darius Medus successis in regnum annos natui sexaginta duos. Celeberrima est controversia , quisnam fuerit iste Darius Medus , qui , occiso Baltassare , Chaldaeorum regno potitus fuerit . S. Hieronymus , & post ipsum magna sacrorum interpretum turba , Iosephum & Xenophontem dures secuti asserunt , Darium istum Medum non alium esse , quam Xenophonteum Claxarem, filium Astyagis, Cyrique avunculum, quocum junctis copiis, postremo Chaldaeorum rege interseisto, ceperit Babylonem . Hanc etiam noς olim viam ingressi sumus , dum de more exercitationes in Isaiam annis superioribus edebamus. Quae explicandi ratio post tales tantosque viros etsi inoffenso pede defendi possit; quia tamen juxta prae

vat in expositione sacrarum litterarum , praecipue si res a dua ac dissicilis sit , non uni tantum mordicus interpretationi adhaerere , sed & plures adprobare , quo facilius adve sus infideles Divinorum oraculorum veritas defendatur : idcirco & aliam hic apponimus explicationem magnorum ubrorum ; qua quum usus fuisset Maliger 3 tantum a est, ut acerrimus eius adversarius Dionysius Petavius contra. dixe it , quinimmo firmioribus munierit argumentis . Igitur posthabito Xenophonte , de quo Cicero in priori ad Q. Fratrem epistola : CFrus , inquit , ille a Xenophonte non ad hiis

floriae Mem Ieriptus , sed ad Miem justi imperii: Berosum ,

Megasthenen , & Abydenum sequamur , qui & antiquissimi sunt, & e Babylonicis archivis & annalibus historiam se ex- presiaca) 1a. Cons. oe super gen. ad lix. a) Guis . 4. de Potentia , ar. I. D dia vi. de emend. iam temporum

26쪽

pressisse testantur. Hi autem tres merioriae priaue fit r), post Nabuchodonosorem Nabopolas aris filium, tres illius vel posteros, vel propinquos imperasse , Evilmerodachum filium , Neriglif

farem generum , Laboro farchodum nepotem ex filia , in eo. que Nabuchodonosoris desecisse stirpem . Hoc enim conjura. tione principum interemto , Nabonitas , ut eum Berosus nominat , vel Nabannidochus, ut est apud Megastenem , particeps & ipse conspirationis, consensu omnium rex delectus est, nulla cum Laboro farchodo propinquitate conjunctus . Ex quibus sic ratiocinatur Petauius : se Postremus e stirpe Nabu- ,, chodonosori a Daniele memoratur Balthassar : huic Darius se Medus proxime successit cap. 3. v. 3I. At ex Beroso, Me- gastene, & Abydeno constat Laboro nochodum aeque Nabu- ,, chodonosori posterorum fuisse postremum, & successorem ha-

i) Non pigebit hic referre Berosi & Megasthenis testimonia, quae prostant apud Jof L contra Ap., oe apud Euf. l.9. .

Dem. Ev. Prior enim ita loquitur: σο

quam incepisset murum Babylonis praedictum , incidens in

morbum vitam cum morte commutavit , quum regnufer annos

XLm. Regni Nero bominus fuit flius ejus Eυilmaraduchus . Is quum rebus praefuisset injuste libidinose per insidias a Nerigli orooro, qui fororem ejus habebat , occisur est . Megasthe

πτηρ - Nabuchodro frus quidem vaticinatus evanuit . Filius v ro , qui ei erat Evilmaluruchus regnaCit , hunc vero fororis

27쪽

buisse Nabonidum. Ergo scut Laboro archodus idem est, aeis Baisbassar , Nabonidus idem erit ac Darius Medus Quid quod Cresias , qui quum Herodorum ex proseta impugnam dum susceperit , mendaciique convincere in hoc tamen cum Herodoto concordat : ultimum Medorum regem Astyagem extitisse et tum hunc ipsum regno exutum a Cyro Pe sesque subinde post Astyagem Media potitos λ uare ficta vis dentur , quae de Cyaxare , di Dario Medo Astyagis filio , vel successore jactantur . Dicitur autem a Daniele Darius iste Meias , I. ut ipsemet expressit cap. 9. de semine Medorum, quia a Medis oriundus erat : ut enim conjicit Scaliger , Pater ejus Assuerus seu Oxyares e Media profugus , aut illius certe majores , Babylone consederant. CAP. IX.

Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt . Ab exitu fermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem hebdomades septem , Qhebdomades sexaginta duae erunt .

Pro eo, quod vulgata ex Graeco ΣυMτui ,σαν reddidit, abbro Dratae sunt, reddi aptius poterat vox Hebraea constitutae, seu decretae sunt ita, ut sensus sit o. Hebdomadas in consilio SS. Trinitatis esse decretas, determinatas , & praecise constitutas, ut nullo casu sint mutandae r quod enim Deus decernit, ceditiis me eveniet . Porro ex celeberrimo isto Danielis vaticinio clarissime evincitur adversus Iudaeorum perfidiam , Messam

jamdiu venisse . Nam hujusca vaticinii scopum esse Messiam

SEARCH

MENU NAVIGATION