Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur Pauli. Manutii Epistolarum lib. 9. et. 10

발행: 1571년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Bononiam. Pu TAsTI ne umquara fore, ut ego me R manarum occupationum e uinculis eximerem'certe μctum uides. nec mibi uenit in mentem ei: consitus paenitere: quin quotidie magis gratulor , quod illa reliquerim, baersim adeptus; quod ab omni cura liber otio fruar honesti imo; quod ea nunc denique studia recolere mihi liceat, a quibus disiunctus tot annos uixi , uel potius plane non ui-ai. quae enim mihi pote se esse uita sine litteris' aleat ambitio, coe fucatus opum lylendor. nihil est, quod cum suauissma librorum consuetudine coferri iure postin qua mente cum essem, commisi taing, ut aliter sensise uidear, cum sententiam numquam

mutauerim. nam ad urbem Romam eo quidem cousilio sum prisectus,domesticis ut rationibus consulerem, simul tamen id spectans, ne delicias meas, optimarum seudia doctrinarum,prorsus desererem.

alιter cecidit. quis me accuset inconstantiae ς nici: meam uoluntatem potestas eorum, quibus, ut a quum est, non minus libenter, quam necessario,p rui ed mitto praeterita.quasi enim,eidu attingo , uulneris obductam prope cicatricem renouo. Hic me propinqui, familiares,noti pariter atque ignoti redeuntem excepere uoluptate summa .

Yrbem priuatis aedificjs elegantiorem publicis

52쪽

S P I s T. T I R. x . 9 operibus magnificentiorem, quam reliqueram, inueni, praeterea, quamquam ardente bello, iorentem ut in summa pace rebus omnibus,quae uel ad usum corporis, uel ad animi delectationem pertinent.quo dolere interdum, ac paene m:bi succensere cogor,qui tot bonis, tanta tranquillitate, tanto

etiam nobilium uirorum erga me amore tamdiu me

carere sim passus. lucra tamen id factum est, quod,

nisi hinc discessissem , diuq. abfuissem, baec ipsa

profecto, quibus nunc ex interuallo recuperatis iucundissime fruor, numquam omnino, quanti essent, intergere potuissem.itaque est,cur immortali Dco gratio agam,habeamq. maximaπ,quod mihi occasione graui mi morbi,misonis a Pontifice pete dae,s iq. Pontifici concedendae mentem attulerit. alioqui nec satis decorum putassem,nec umq'a omnino commisissem, ut ante pactam diem nego tium publicum, Vrbemq. relinquerem. In discessu commoda quaedam sperabantur, nec defuit intercedentium dignitas, auctor ιto,gratia: ratio temporum est aduersata, Ponti ce natura liber ab O , Turricum bellum,2 praebentis futuriq. sumptus necesstatem exculisnte.mirum id uideri nonnullis. ego,qui propemodum id,quod accidit,opinione iam praeceperam,non sum commotra, ipsoq. missonis

impetrat e munere contentus , cetera non dixerim equidem con emnens, sed certe non maximi

pendens, oti, cupidus nihilo laetior discris. IVMnc

53쪽

cuo me seis, P mae dum essem, nec parum Au, nee leuiter laborasse, molestae admodum reliquiae sunt. sed, ut spero sublatis iam causs, quae mor-bu σ pep re ant,etal bat,'dulitat ac fideli meoxum cura, admuante et lam huiuri caeli, quod in lucem edituo primum hausi, benignitate, breui omnino conualescam.Tu interea fac ne vicium desiderem litterarum tuarum. Vale. Venet S. . EIDEM, Bononiam. NAE ego istam uillulam vehementer amo, quae tefessum urbanis curis leuat, reficit q. secessu, σotio iucundi imo rubi te colligis,animumq. tra W- fers ad contemplationem pulcherrimarum rerum:

id agas, quid cures, lex nulla praescribit: scri his,aut legis, albitratu tuo: modo aprica deambulatione, modo prooectu collium, quandoque aperto puroq. caelo gaudes. nimirum hoc est uiuerc; ctola solitudine, illo uitae genere, nihil beatius. cur ego tam loge absum,cur negotiys impedior ij a quibus quo magis ut disiungar, diuellarque, opera do ,

eo me dotringunt,retinentq. magis.mihi crede, si rerum domesticarum soluta ratio esset,aduolarem ad , te patim,in ipsam inquam uillulam recta me conferre,ut tΗa cosuetudine,tuis sermonibus,tuo corii diu ruerer te deniqne disicedent custos remanere,p0marii pracfectus,uillicus plane tuus.quod si accid ret,ur istic exsulare perpet o cogerer , modo te interdum Iccio, modo cum libelris, pracclare me

54쪽

cum actum putare multam saltitem urbibus, multam honoribus,in quibus ceteri insaniunt,libenter . dicerem. quid enim exspectem amplius ἰ didici iam , O magna mercede sum expertus, quam inania istilla, quae, communi deceptus errore, praeclara

duxeram.magnae urbes, magnas occupationes, ne

dicam miserias, habent.si quem delectat ambitio et siquis augendae rei familiaris cura tangitur , euientiam in curia dicere , aut a multis in foro sal tari , inter summa ponit: urbem amet: me qui dem posthac aemulum, riualemq. non habebit umquam.aetas nostra,mi Camille, ad otium vergit. viis

des,quam fluxa sint omnia: quam facile hunc O iulum , florentes opibus, florentes aetate, repentina mors auferat:ut hoc ipsum,quod spatij nobis relinquitur, totum in lucro deputandum esse uideatur. ac feri quidem potest, ut diu uiuamus: sed, obse cro, quid erit,cur nos diu uixisse laetemur, inter domesticas curas,inter hominum fraudes, infidelitates, insidias,addo etiam publicas calamitates, quibus anguntur boni uiri, quales nos esse, O baberi volumus ψ amplectamur igitur sudia nostra: remota ab arbitris loca, amoena, salubria , quaeramus: uulgistultitias, ineptiasq. vitemus: animos excesamus , ut eas freges feralit, qπυ

nec caeli calamitas corrumpat , nec malus uicinus furto subtrabat, nec belli saeuientis impetus devastet. In hac sententia te esse, O idem probari utrique nostrum, litterae tuae non minus eled a gantcr

55쪽

ganteriquam prudenter scriptae significant. Sed impedita ropter dom6licas dissicultates,mea ratio est: tua longe facilior,cst expeditior. nihil enim obstat,quo minus id,quod miseraequi, et praestare possis: ego voluntate, o cogitatione pascor: ab ipsa re quam longe absim, intelligo. ec tamen pavum profeci, quod ab urbe Roma discesi. ibi enim xie spes quidem erat otii: hic saepe uaco: nec tempus periresino: sed quod otii perpetuitate careo, identidem interpellantibus aut hominibus,aut negotqs; O quod angi a nimis utor domestica re; ideo fit , ni eo nari, instituere multa possim, absolvere 2 perficere , praesertim quod exspectationi respondeat, nihil fere possim. Habenda est etiam ratio ualetudinis et quam uereor,ne in longum tempus asefixerit Romanum caelum, dicam,an negotιumZan utrumque potius: quod ita esse reor.Sed,si ualebo,s rem familiarem ita constituam, ut absentis uni mum nihil pungat; imitabor, quantum in me erit, consuetudinem tuam, expertemq. culpae uoluptatem quaeram. , quod te quoque facturum esse , uel potius iam Iacere coepisse uideo, in litteris, incolenda pietate, in summi Dei, summiq. boni, a more,s cupiditate conquiescam. Vale.Venetijs,

56쪽

TIDEM, Bononiam. 2Gihil gratius oleis,vel earum magnitudinciuereondimenti siuauitate,uel ipso amore tuo,qui triuς mitteres , admonuit. Hispanis honorem tribuunt nobilium mensae, quia magnitudine ceteris antecellunt: mihi nescio quo modo βbinsulsae uidentur .

tuae nec magnitudinem desiderant, O carnis habent multum,et prae tanti sapore commendantur. quare non οἱχετου,sed praeclare collocatur indu-μria tua in oleario colendo . in quo multa consere queris.tibi,post urbanas curas, voluptatem qua ris a domesicam rem iuuas: quamquam te quidem hoc arbitror in minimis ponere: amicos muneribus asscis: in quibus me non postremum locum obtine inre,ita laetor,ut hac una saepe cogitatione in magnis molestu non mediocre solatium invenerim is

Fruere,mi Camilloista voluptate, qua nihil hone-Lius; isto industriae genere quo nec liberalius nec nobilius quidquam esse potest. Scis enim , quid de sapientissmis uiris proditum memoriae sit: agrestem ess uitam, expertem deliciarum, ab omni luxu , atque ab illa bonorum morum corruptrice copia remotam,uictu cultuq. simplici contentam ,

M anae praetulisse; agro bene culto , eripsa lamgo si suas opes undente natura, nihil nidissσιibentius. suid magni Reges e nonne sua manu Dira pulcherrimas arbores,apto ad Jeciem ord

57쪽

3 P A L L I. M A N v r I Ine,iucundast.de criptione disipositas exterarum metionum legatis gloriae caussa ostentabant fHos qui fludent imitari,quis eos iure reprehendati Vtinam fundus meus aut abessct propius,aut ea saltem regione esset, ubi caeli grauitas minime timenda uia deretur . mihi crcde, olearia ego quoque insitus rem , rusticis me oblectarem operibus, ualetudini simul animoq. considerem. quod aliqua tamen vivatione con equar, quocumque loco,quacumque regione,operam dabo . P am hic dιu commorandi spem auferunt multa,sed maxime frigoris iniuria, O uinorum austeritas: quae,tenui corpore, imbecillos omacho erre uix possum,uel plane nullo modo possum. itaque de migratione cogitandum.Vale.

FRANCISCO CICERE IO

Mediolanum. QVAM vereor,optime ac do cti me Ciceres,quia serius epsolae tuae respondeo, ne quidsuspicere de me durius: quod certe non debes. quo enim te re mihi Romae reddita est, graui morbo labor bam : neque conualui, nisi poli initos menses, nec in Vrbe , sed in patriam reuersus. nam ualetudini meae caelum istud, quo usus eram antea perbenia Ino, aduersari, O obesse ita coeperat, diutius ut ferre non possem. itaque fuit omnino,ut uitae consulerem, ab urbe discedendum. in quo summi Pon

58쪽

tificis elementiam, ct facilitatem laudabo numquam satis equi,de languore meo certior factus, ci. adhuc muneris mei susceptaeq. prouinciae menties non pauci superessent, abeundi tamen potestatem petenti aequismo animo concesit . quam quidem eius benignitatem tanti aestimo, quanti 'am quiseque uitam ct incolumitatem aemmare debet. re enim diu me posse, recte saltem firmiter umquam ualere, si permanere ubi coeperam aegrotare febri praesertim adbuc urgente quotidiana , plane de*erabam. Haec si tu nosti: non dubito. quin purgatus sibi satis sive . sim .id enim aequiras , ct earum artium, quas magna cum laude profiteris, humanitas postulat. Sin autem de statu meo nihil ac episti: mirari te fortasse nou nihil decuit: male tamen de me, quasi Uycium n*liger em, aut inbumanitatis uitio laborarem, quem scires ab homine Ommu osscios imo,atque bumani imo, Octaviano Ferrario, siligi, existimare non oportuit. inter diuersa enimstudia Omilcs ue mores, amicitia non oritur;aut,si oritur, non diu certe conseruatur . similem sibi quisque ad amandum deligit: in

quo errare se non putat ed si errat udicium iudicio meliore corri'it,di puta, non discissa, ut a Iapientibus praecipitur, amicitia . At mihi cum Ferrario triginta iam annos,e q.amplius, arti - ma intercedit necessitudo. quo primum die mihi comitus est, ingenium, futurae do ctrinae primopia per*exitpostea mores in consuetudine proba

59쪽

tii: .nde ortus es utrimque amor: qui ne umquam deficeret,alereturq. potius, O ad summum perdi ceretur, ille suae virtutis, ego meae meritis in ilia Ium obseruantiae,praestitimus. Hoc argumento , tu uide qurd tibi sentiendum de me putes: o, cum Ferrario,tali uiro,cuius non minus vitainuamscia entia bonis omnibus,recteq. intelligentibus probatur,placere me uideo, irae mihi ditiplicere non possum. T am quod una cum eo Bartholomaeum Capram, Hannibalemq. Cruceium in caelum fers: plane tecum sentio,uel tu mecum potius. multi enim sunt anni cum 2 hominum proborum, atque eruditorum celebri sermone commotus, ct Ferrari, te- simonio,nuo quidgrauius ρ impulsuu, utrumque coepi diligere. Capram, iam tum audiebam, praeterius ciuile,dignamq. nobili uiro multarum litterarum scientiam,insigni quadam erga bonos omnes , praesert im liberalin disciplinarti amore flagrates, liberalitate excellare.quae laus eo pluris in priua-ro ciue debet arsimari, quo minus hodie in q; qui beati propter opes putantur,idest in principibus ipsis,agnostitur. Cruceij humanitate expertus saepe sum in rebus meis: do ctrinam e scriptis eius non vulgarem, praestatem eloquentiam duxi.Quis igitvr dubitet, nam te quidem uix arbitror quin illud apud me ualeat, quod tu lepide, uereq. induxisti: si tibi cum iis uiris, quos ego uehementer amo,vehementer se colo, optime conuenit, sequi omnino, ut mihi quoque tecum optime conme niat .

60쪽

niat.sed, mihi crede, in argumentis iam non egreuirtus tua: quam probauit largita tibi sua iura, ciuitas omnium nobilissima: probauit, mandato tibi publice docendi munere, sienatus ille,cuiu4 ad sapientiam, iustitiam,quasi ad sacram anchoram, rebus adversiis,aut dubiis,omnes confugiunt robarunt denique suo testimonio., 'aq. comendatione, tres illi viri,omni prorsus laude cumulati. Quaeci. specto,mecumq. cogito: munus hoc amoris tui delatum ad me per litterra, ct eas litteras, quibus ut nihil humanius,ita nihil possit esse ον natius, quatum sit, intelligo. in quo tuendo,augendoq. rebus iis, quae significationem habere poterunt uoluntatis meae cum tua laude coniunctam, partes meae

non desiderabuntur. tu uelim existimes, quod tibi Nunc libenter promitto, multo facturum esse me

opportuno tempore libentius .id si credis; oe si utedum tibi statues in omni tua re studiis, ossiciis acultatibusq. meis, O eo quidem animo, tamquam ea tibi non recentis, aut dubiae, sied veterrimae , O multorum annorum Uu confirmatae beneuolentiae iure debeantur et erit hoc alterum humanitatis tuae non vulgare munus: quo me

tibi deuinctum perpetuo fore polliceor. V le . Ex opido Plebe Sacci, v II. Id. HOM

SEARCH

MENU NAVIGATION