Henrici Boceri ... Tractatus compendiosus, de crimine majestatis tum illu stris quæstionis de fructibus rei alienæ, quam quis bona, vel mala fide possidet, explicatio brevis, & dilucida tum etiam disquisitio rationis componendi dissidii, quod est int

발행: 1608년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류:

131쪽

w8 CAp. III. DE P OEN Isbiu si cons MusictisC.eod. t. Etsi enim vox, addictis, sit participsum praeteriti temporis,

inde tamen haud reed arguitur, etiam ante

judicis sententiam bona rei maiestatis fisco esse addicta ipso jure.

Primo enim eo loco Imperatores Arc dius & Honorius praecipiunt, ut Reus maiestatis gladio seriatur:deinde subiiciunt verba

haec: bonis eim omnibu sera nosero addictis Gladio autem seriri non potest Reus, ante Φquam damnatus fuerit: siquidem emcutionem damnatio prae dare. V0lunt itaque Imperatores eo loco, ut bona rei maiestatis fisco addicantur, cum is per judicis sente tiam damnatus sueri LAdhaec non frangit sententiam nostram , textus in L l. ex judiciorum aci. si de accusa tionibus , cui Dd. nonnulli hanc assinguntsςntentiani, quod regulariter ante damnatiuilemi bona Reorum fisco nota vindicentur;Sed huius definitionis eo loco exceptionem poni in Reo repetundarum,& Reo maiestatis ueatque homin bona etiam ante judicis sententiam ipso jure ad fiscum pertinere. Verum haec. sententia a mente Jurilonsulti Modestini alietiissima est. Uerba.n. haec: Pomnae bonorum amissisnis non transeun a ersus heredes , hunc intelle mam habent , non pos sint exigi poenae bonorum amissionis ab li

laedibus Osuncti , nisi cum ipso defuncto

132쪽

REo RuM MAI EsTATis eo lis sit contestim dc condemnatio eius . fuerit secuta. Ab hac tamen regula ibidem excipit Iurisconsultus Modestinus poenas amissionis bonorum rei repetundarum, dc . maiestatis, id est , perduellionis, &Ostendit, quodlicet Reus huiushaodiante condemn

'tionem suerit mortuus, attamen eo etiam .

mortuo condemnationi locum esse , ut ad- ,

versiis heredes in bonis hereditariis executio fieri possit. Atque hanc eius loci essesententiam patet ex l. vlt. is de leg. Jul. maiest. l. 6. V. 7. 8c vlt. C. eod. tit. & g. interdum autem vers per contrarium, Instit. de heredit. quae ab intest. deser. dcl. a. is de leg. Jul. repetu

Porro non obstat textus in c. Felicis, si qua vero ibi: sit eis ipsiureprivatin,'g. seq. tibi: t eis ipso,reprivati, tit. de poen. in s. Nam loquitur ibi,PontifexBonifacius VII Lnon de propriis Rei maiestatis bonis, sed latum de seudalibus, emphyloticis,& coita 'ductis praediis, item beneficus & officiis,quet Reus maiestatis ab Ecclesiis aliquibus obtru. net : hisce bonis, beneficijs, & ossicjo Reum imaiestatis ipse jure privari, eaque ad Eccle .sias revertit ubere. Deinde sciendum, quod sanctio illa Papalis, non ad omnem pertinet maiestatis Reum, sed ad eum duntaxat, qui, Romanae EccIesiaeCardinalem hostiliter fuit insecutus, vel percussit, aut cepit Felsocius. . ' fu

133쪽

suit facientis, aut tale facinus c5 mitti mariai davit, vel faelum ratum habuit, aut consilium faciendi dedit, vel reum criminis illius scienter receptavit, defensavit. 13 Ulterius nihil refragatur conclusioni nostrae, quod bona eius , qui crimen maiestatis divinae per li resin coinmisit, tempore per petrati criminis ipso jure in fiscum transierunt, pertext. in c. cum secundum . . bona haereticorum,ibi: ipso jure decernimus confiscata,tit.de hqret. in Menochius conssinum Iss. Andreas Gail.post alios lib. i. de pace publica cap.r9 n 18. Elt enim longe gravius

ternam quam temporalem ossendere maiestatem auth. Gazaros, in fili. pr. C. de. hqret.&manich.& c. vergentis exi. eod. t.de hqrer. Deniq; nihil hic deserimus autoritati eo 38 rum, qui sententiae contrariae patrocinantur, licet numero multi sint, quos reserunt dc sequuntur Nicol. Boerius decisio.277. num. Ia.

JuL Clarus lib. 1. sentent. I. linia maiestatis

crimen num. 9. Menoch. die .consit. 9'. n. aso, is i. 3c 162. dc Tiberius Decian. in tricriminal lib.7.cap. O.nu. 6. Non enim ex multi .

tudine auctorum, sed melius & aequius est, judicandum, ut ait ipsemet Justinianus in

. . Constitui. de conceptione Digellorum. sed neque s. & in l. a. I. Sed neque6. C. de veteri juri enucl. ι

, ρ quaestionipitoxima est illa:

134쪽

st Eo Rura MArps 2AYIL Iis an etiamsi tura bona rei huius criminis vindicentur, ut quae Reus post contra ' unx 'perduellionis crimen adquisivit Z Glossa Dd. noitri quos refert, dc sequitur Hieronymus Gigas in traef. de crimine laes maiest. ru bric. de poenis committentium crimen laec maiest. qu st.7. uno quasi ore assi antiquod bona postea quaesita in confiscationem bonorum rei maiestatis non veniant.

Sed hanc Doctrinam esse erroneam existiti Umo, tum quia Reus perduellionis heredem habere negatur, dc ei selus ficus succedit, stiquidem etiam ejus mortui memoria damne tUr, Vt nec ex testamento heredem habere possit.l.vit. C de leg. Iul. maiest. l. cum fili' 6 g.vlt.ss de leg El.siquis 6. sed ne eorti,sside injus rupi. irrit. se n. test. tum quia dc filius rei huius criminis perpetuo egens & pauper esse ubetur l. quisquis s. g. nlu. Cod. ad legem Juliam maiestat. Tum etiam , pectext. in l. a. C. de bonis proscriptori ubi Aieκand. Imperator deportati, ait, nec earum rerum, quas post poenam irrogatam thabuerint, heredem habere possint: sed Jc liae publicabuntur. Et certe si deportati post damnationem non sibi,sed fisco adquirunt, dubium est nullu ; quin adquisita ante damnationem omnia ad fiscu pertineant, multo magis ergo quaesita a Reo perduellionis ante dam

135쪽

112CAp. III. DE P og N i scrimen adquisita, cum maius sit crimen per a 'duellionis quam illud, ob quod deportatione quis afficitur. Non obstat , quo nituntur Dd. textus in s mandavero za. g. is cuius si mandati, ubi Paulus Jurisconsultus publicatis, ait, bonis quicquid postea acquiritur,non sequiturus , cum. Est enim locus ille exaudiendus de eo, cuius bona publicata sunt salvo ec integro statui h. e. absq; capitis deminutione ; veluti sicelegatus sit publicatis per sententiam bo-

. HiS.l. relegatus 1 . in prili. T de interd 6c relegat.l. deportatorum,8. C. de paenis, Cuiaciusi ad l eius qui 8.f. qui testam .facere poss&lib. 6. obseruati cap. 23 . Quapropter cum reus perduellionis ita damnetur,ut integrum non retineat statum situm, quippe cum ultimo

sapplicio afficiatur, dici non potest , quod

eius bona sutura non publicentur. Et licet quis Dd. opinionem contrariam putet esse veram in casu,quo maiestatis Reus

hon ultimo pleetitur sapplicio, sed tantum

deportatione, quam veteri jure bonorum publicatio sequebatur, attamen de hoc casi . eam a Veritate alienam esse, liquet satis ex Ll. a. C. de bonis proscriptor. Cui legi non όbstat d. l. eius qui g. g. 1. E qui testamenta facere possunt, ubi Caius Jurisconsistius de aquae & ignis interdi mone, in cuius locumi deporiduo flaccessiti loquens, bona quoque

136쪽

i reete colligimus, non publrcare bona depo tali post damnatione qu sita, ' argumentum 63

enim a contrario sensu nonprocedit,quando scontrarius ille sensus legi aperit resistit ut late docet Everhardus in Topic.legalib.in loco a contrario sensis, num. 4. 8.& 9. Est praeterea inter Dd. nostros acris con- Α tentio de hac quaestione,an etiam publicetur i

seudum quod possidet Vasallus maiestatis

Reus, cuius bona fisco vindicantur Z Uerissima autem ςorum est sententia, qui id neganti& dicunt seudum vel ad dominum , vel ad agnatos seudi successores transire, pro natura scilicet seudi, & ratione culpae comis , tumeta hςc seudi causa est,ut id ex culpa amissum, vel ad domin m transeat, vel ad agnatoS,tit. 24. g. denique, δc tit. 37. in pn lib. 2. laud.tdmqvia fiscus loco extranei successeris habe- 4sturi l. 2. C. ad leg.Jul. de vi L 1. C. de bonis libertor. L eorum P. V de legJul. maiest. Eratraneus autem saccessor ad Dudum non admittituriit. s.lib. a. seudori Tum quia pu- is blicatis alicuius bonis, ad fiscum non pertinent ea condemnati bona, quae jure singubri ad heredem vel alium trahseunt, textus est ini. Statius 8. g. vltim fi detur. fisci. l. Imperatori deliberiat. Idque disene tradi-

tumestin persem eius, qui perduellionis c5

137쪽

de latus est in l. ff. de juripatron. Tum etia quia nominatim cautum est ilic felicis, β.q'ravero seu latit. de poenis in 6. ut studuim ex crimine laeta maiestatis amissurin , ad ipsum dominum transeat; quaru vis ibidem in praecedenti g. reliqua rei bona fisti dominio applicari jubeantur. Tun postiem0 quia in reis scaeiae pacis publicae constituitum est

expresse, ut eorum seuda ad dominos trinseant; quamvis caetera ipsorum bona cuivis occupanti relinquantur, textus eli inordinatione Camerae Imper alis, pari.-tit. . 9. g. a.

vorsic. aut bie Atque hanc sententiam ample 'untur etiam pest alios Hieto, nymus Gigas Trae . de crimine laese ma est O quaest. 1. Andreas Gail. lib. a. de pace publica

cap. 1q. Hariman. Pistorta lib. a. quaestionum jur. pari. i. quaest. II. num. 7. & 8. & Andreas Fachineus lib. 7. eontrovers jur.cap. 2O. Volunt tamen Interpp.si seudum ex pacto etiam ad extraneos tiranseat heredes, publicatis obdeli stum valal li bonis , publicari ipsam seuduni, Bart ad, si finita 11 . si de vectigalibus num s. E de damno in sed . Neaviganus coiis L 68: num qi.& Menocl conca O . num. Sta in tradiatu de recuperanda, polletis remed. 9'. nium.as'. atque hanc limi-tρtionem confirmant etiam ea quae tradit

138쪽

editarii eleganter & longo stylo disseri

verum hanc limitationem ntin agnoscit Fa chinatus dict. libr. t. controve stari jur. cap. ao I.sed ut libere dicam:Ubi contra eam hoc iturargumento,quod seudum hereditariti, licet in eo seudi naturana noti habeat propria, quod ad extraneos quoq; heredes traii

sit, in caeteris tamen stram naturam non ami- lserit, praesertini quantum ad causas , quibus amittitur, per texta intit. 48. lib. a. laud. Ubi Iurisconsultus seudista, licet, ait, propriant seudi naturam non habeat, jure tamen seudi sebitur,ut exhis causis ipsum amittat, quibus Sc verum seudu. At haec Fachinari ratio, hanc a Dd. traditam limitationem non e verahit, quippe cum dc fiscus sit siti, genere & iii

numero extraneorum heredum d. l. eorum

dc l. I. C.de bonis liberior. ut proinde hic casus diversus non sit ; Ad haec repula diei. tin. 8. lib. a. seudor. pertinet tantum ad causa amittendi seudum, hic vero agimus de studiamissi transatione ; quae duae quaestiones diaversae simi, ut arguit textus in lin. 2 . f. deni que,& in tim. 37. lib. a. seudor.

Est praeterea dc haec perduellionis poena 4squaedam, qu6 ad bona,quod etiam de necto ipsis perduellionis Reo, memoria ipsius d innatur. L ciam filius ultim. E de lesb. ad legem Julo' Ha malo

139쪽

116 CAp. III DE P OE N I smaiestat. 8c f.interdumautem vers. per comi trarium Inst.de hered. quae ab intest. deseri i 9 . Damnare autem memoriam rei perduel-itioijs est post illius etia mortem bona eius ά succes tib. exacta per sententiam judiciale publicare, sive fisco vindicare, uti arguit l. vlt. F. deleg. Jul. maiest. l. ex judiciorum aO. si de accusationib. l. meminisse 7. Q adleg. Jul. maiest. quamvis Menochius consit. 99. . num.12. existimet, plus esse damnare memoriam defuncti, quam eius bona publicare. ,so Porro est & hqc perduellionis poena,quod filii eius qui perduellionis crimen commisit,

neque in maternam,iaeque in avitam , nequet in aliorum propinquorum hereditatem succedunt, nec quisquam ex testamentiS extraneorum capere possunt.11 Quin etiam infamia eos paterna semper comitatur, ut ad nullos honores, ad nulla fa cramenta, admittantur: Et tales postremo

sunt, ut ipsis perpetua egestate sordentibus mors solatium sit,& vita supplicium.text.est in dict. l. quisquis s. g. filii vero C. adlegJul. maiest.& in aurea bulla Caroli Ix Titi

11 Sed hanc poenam abrogatam esse dispoiitione I sancimus χχ. C. de poenis, existinaat in Annotationibus sitis Budaeus, verba e ius

legis haec sunt: sancimus ibi esse p*nam,' ii &noxia

140쪽

dc noxia est, propinquos, notos, similiares, Procul a calumnia submovemus, quos Reos sceleris secietas non iacit. Nec enim assinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt. Peccata igitur silos tenent authores, ne Ulterius progrediatur metus, quam reperiatur

delictum .

Et quia haec t. sancimus anno posteriores dict. leg. quisquis C. ad leg, Jul: maiestat.

eiusque verba maxime quo ad propinquos plane generalia fiant, veram quis inde putare possset Budaei opinionem: siquidem constitutiones tempore posteriores, potiores sunt his,quae ipsas praecesserunt, i vlt. E. de constPrincipp. Caeterum quia isthaec t. sancimus, eorumdem est Impp. qui autores sunt d. l. quisquis Arcadii scilicet δc Honorii: Hi autem nominatim non meminerint filiorum rei pe duellionis, sed aliorum propinquorum, assinium Jc familiarium, minime existimandum est, ad hos etiam filios eam dispositionen porrigendam esse. Q cqui1 enim novalege specialiter expressim non est, id veterum 1egum, constitutionumque regulis relictum intelligi debet, i. praecipinius 32. g. vlt. C. de appellation. dc cap. 1. Tit. de conliitutionib. in 6. Et Posteriores leges catenus prioribus

derogant, quatenus ipsis omnino sunt contrariae : alioqui posteribres ad priores perti- H 3 nent;

SEARCH

MENU NAVIGATION