Anecdotum venerabilis servi Dei beati Angeli Carletti a Clavasio Pedemontani ... in quo author agit de contractibus, eosque explanat, vestigia præsertim sequens Sancti Bernardini de Senis nunc primo in lucem editum, congruisque notis illustratum stud

발행: 1768년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

341쪽

BENEDICTI XIV.

posse multoties pecuniam ab unoquoque suam, per alios diversae prorsus iraturae a mutui natura contractus , recte collocari & impendi, sive ad proventus sibi annuos conquirendos, sive etiam ad licitam mercaturam,& negotiationem exercendam honestaque indidem lucra percipienda. IV. Quemadmodum vero in tot ejusmodi diversis contractuum generibus, si sua cujusque non servatur aequalitas, quidquid plus justo recipitur, sin ininus ad usuram , eo quod omne mutuum tam apertum, quam palliatum absit at certe ad aliam veram injustitiam, restituendi onus pariter afferentem, spei lare compertum est; Ita si rite omnia peragantur, & ad Iustitiae libram exigantur, dubitandum non eii , quin multiplex in iisdem contractibus licitus modus & ratio suppetat humana commercia & fructuosam ipsam negotiationem ad publicum commodum conservandi, ac frequentandi. Absit en4m a Christianorum animis, ut per usuras, aut similes alienas injurias florere posse lucrosa commercia existiment; cum contra ex ipso Oraculo Divino discamus, quod Jusitia eleυat gentem , miseror aurem facit populos peccatum. U. Sed illud diligenter animadvertendum est , falso sibi quemquam ,& non nisi temere persuasurum , reperiri semper , ac praesto ubique esse, uel una cum mutuo titulos alios legitimos, vel seeluso etiam mutuo, contractus alios iustos, quorum vel titulorum, vel contractuum praesidio, quotiescumque pecunia, frumentum, aliudve id generis alteri cuicumque creditur, toties semper liceat auctarium moderatum, ultra sortem integram salvamque, recipere. Ita si quis senserit, non modo Divinis Documentis, & Catholicae Ecclesiae de Usura judicio, sed ipsi etia in humano communi sensui, ac naturali rationi procul dubio adversabitur. Neminem enim id saltem latere potest , quod multis in casibus tenetur homo , simplici ac nudo mutuo alteri succurrere , ipso praeserti in Christo Domino edocente se Volenti miattiari a te , ne avertaris - , & quod similiter multis in circumstantiis. praeter unum mutuum, alteri nulli vero, iustoque contractui locus esse possit. Quisquis igitur suae conscientiae consultum velit, inquirat prius diligenter, oportet, vere ne cum mutuo iustus alius titulus; vere ne iustus alter a mutuo contractus occurrat, quo- rum beneficio, quod quaerit lucrum, omnis labis expers, & immune reddatur. His verbis complectuntur , & explieant Sententias suas Cardinales, ac Theologi , & Viri Canonum peritissilui, quorum consilium in hoc gravissimo negotio postulavimus; Nos quoque privatum studium nostrum conferre in eamdem caussam non praetermitamus , antequam Congregationes haberentur, & quo tempore habebantur, & ipsis etiam peractis ἐNam praestantium Uirorum Suffragia, quae modo commemoravimus , diligentissime percurrimus. Cum haec ita sint, adprobamus , & confirmamus quae umque in sententiis superius expositis coutinentur ; Cum Scriptores Di iligod by ,oste

342쪽

ptores plane omnes, Theologiae, & Canonum pro sessores, plura sacrarum

Literarum te iii monia, Pontificum Decessorum noli rorum Decreta, Conciliorum , dc Patrum auctoritas, ad easdem Sententias comprobandas pene conspirare videantur. Insuper apertissime cognovimus Auctores, quibus contrariae Sententiae referri debent; & eos pariter, qui ilias solent, ac tuentur, aut illis ansam, seu occasionem praebere videntur ; Neque ignoramus , quanta Sapientia , & gravitate De sensionem veritatis susceperint Theologi finitimi illis Regionibus, ubi controversiae eiusmodi principium habuerunt. Quare has literas Encyclicas dedimus universis Italiae Archiepiscopis, Episcopis, & Ordinariis, ut haec Tibi , Uenera hilisFrater, & eaeteris omnibus innotescerent; & quoties Synodos celebrare, ad Populum verba facere, eumque sacris doctrinis iiiii ruere contigerit, nihil omnino alienum proferatur ab iis Sententiis, quas superius recensuinius. Admonemus etiam vehementer, omnem sollicitudinem impendere, ne quis in vestris Dioecesibus audeat Literis, aut Sermonibus contrarium docere: Si quis autem parere detrectaverit, illum obnoxium, & subiectum declaramus poenis per sacros Canones in eos propositis , qui mandata Apollolica contempserint ac violaverint . De contractu autem, qui novas has controversias excitavit, nihil in praesentia statuimus; Nihil etiam decernimus modo de aliis contractibus, pro quibus Theologi , & Canonum Interpretes in diversas abeunt Sententias; Attamen pietatis vestrae Studium , ac Religionem inflammandam existimamus, ut haec, quae subiicimus, executioni demandetis.

Primum gravissimis verbis Populis vestris ostendite , usurae labem ac vitium a Divinis Literis vehementer improbari ; Illud quidem varias sormas atque species induere, ut Fideles Christi sanguine restitutos in libertatem & gratiam, rursus in extremam ruinam praecipites impellat; du circa si pecuniam suam collocare velint, diligenter caveant, ne cupiditate omnium malorum sonte rapiantur, sed potius ab illis, qui doctrinae ac

virtutis gloria supra caeteros esseruntur, consilium exposcant.

Secundo loco, qui viribus suis, ac sapientiae ita confidunt, ut responsum ferre de iis quaestionibus non dubitent, quae tamen haud exiguam sacrae Theologiae, & Canonum scientiam requirunt ab extremis, quae semper vitiosa sunt, longe se abstineant: Etenim aliqui tanta severitateia de iis rebus judicant, ut quamlibet utilitatem ex pecunia desumpta iii accusent, tamquam illicitam, & eum usura coniunctam; Contra vero nonnulli indulgentes adeo, remissique sunt, ut quodcumque emolumentum ab usurae turpitudine liberum existiment. Suis privatis opinionibus ne nimis adhaereant; sed priusquam responsum reddant, plures Scriptores examinent, qui magis inter caeteros praedicantur; Deinde eas partes suscipiant, quas tum ratione, tum auctoritate plane confirmatas intelligent. Quod sid,sputatio insurgat, dum contractus aliquis in examen adducitur, nullae

343쪽

318 BENEDICTI XIV.

omnino contumeliae in eos confingantur, qui contrariam Sententiam sequuntur, neque illam gravibus Censuris notandam asserant, si praesertim ratione, & praestantium Uirorum testimoniis minime careat ; Siquidem convicia, atque injuriae vinculum Chri ii ianae charitatis infringunt, & gravit simam Populo offensionem, & scandalum praeseserunt. Tertio loco, qui ab omni usurae labe se immunes, & integros praestare volunt, suamque pecuniam ita alteri dare, ut fructum legitimum solummodo percipiant, admonendi sunt, ut contractum instituendum antea declarent, & conditiones inserendas explicent, & quem fructum ex eadempe eunia pollulent : Haec magnopere conserunt non modo ad animi sollicitudinem & scrupulos evitandos, sed ad ipsum contractum in foro externo comprobandum. Haec etiam aditum intercludunt disputationibus, quae

non semel concitandae sunt, ut clare pateat, utrum pecunia, quae rite data alteri esse videtur, revera tamen palliatam usuram contineat. Quarto loco vos hortamur, ne aditum relinquatis ineptis illorum

Sermonibus, qui dictitant , de usuris hoc tempore quaestionem inllitui,

quae solo nomine eontineatur, cum ex pecunia, quae qualibet ratione alteri conceditur, fructus ut plurimum comparetur. Etenim quam salsum id sit, & a veritate alienum, plane deprehendimus, si perpendamus , naturam unius contractus ab alterius natura prorsus diversam &sejunctam esse; Et ea pariter discrepare magnopere inter se, quae a diversis inter se contractibus consequuntur . Revera discrimen apertissimum intercedit fructum inter, qui jure licito ex pecunia desumitur, ideoque potest in utroque Foro retineri; Ac fructum, qui ex pecunia illicite conciliatur, ideoque Fori utriusque iudicio restituendus decernitur. Constat igitur haud inanem de usuris quaestionem hoc tempore proponi ob eam caussam, quod ut plurimum ex pecunia, quae alteri tribuitur, Ductus aliquis excipiatur. Haec potissimum vobis indicanda censuimus, sperantes sere, ut ma detis executioni quaecumque per has literas a Nobis praescribuntur; ODportunis quoque remediis consuletis, uti confidimus , si sorte ob hane novam de usuris controversiam in Dioecesi vestra turbae concitentur, vel corruptelae ad labefactandum sanae doctrinae candorem & puritatem inducantur : Postremo vobis & Gregi eurae vestrae eon credito Apostolicam benedictionem impertimur . Datum Romae apud Sanctam Mariam

Maiorem die prima Novembris MDCCXLV. Pontificatus Nolui anno

sexto

PIUS

344쪽

SupERCENSIBUS. I

PIUS EPISCOPUS.

Ad perpetuam rei memoriam . .

CVin onus Apostolicae Servitutis obeuntes cognoverimus ianu meis, ros celebratos fuisse, & in dies celebrari Censuum Contractus, qui

nedum noli continentur intra limites a nostris Anteeesseribus etiadem Contractibus statutos, verum etiam, quod deterius est, contrariis omnino pactionibus, propterea ardentem avaritiae stimulum, o L gum etiam Divinarum manifestum contemptum praeseserunt, non potuimus, animarum, prout tenemur, saluti consulentes, ae piarum mentium petitionibus etiam satisfacientes , tam gravi morbo lethi seroque veneno salutari antidoto non mederi.

g. r. Hac igitur nostra Constitutione statuimus , Censum , seu annuum redditum creari, constitui ve nullo modo posse, nisi in re imm bili , aut quae pro immobili habeatur de sui natura frugifera, quae nominatim certis finibus designata sit. f. a. Rursum nisii vere in pecunia numerata , praesentibus testibus, ae Notario, & in actu celebrationis Instrumenti, non autem prius recepto integro jullo pretio, 3. 3. Solutiones quas vulgo anticipatas appellant, fieri , aut in pactum deduci prohibemus . f. q. Conventiones directe, vel indirecte obligantes ad ea sus sortuitos eum, qui alias ex natura contractus non tenetur, nullo modo valere volumus . , 3. Quemadmodum nec pactum auferens , aut restringens facultatem alienandi rem Censui suppositam, quia volumus rem ipsam semper,& libere, ac sine solutione laudem ii , seu quinquagesimae , aut alterius quantitatis vel rei, tam inter vivos, quam in ultima voluntate alienari. f. 6. Ubi autem vendenda sit, volumus Dominum Census aliis omnibus praeserri, eique denuntiari conditiones, quibus vendenda sit , &per mensem expeAari . f. 7. Pacta continentia morosum Census debitorem teneri ad interesse lucri cessantis, vel ad Cambium, seu certas expensas , aut certa salaria, seu expensas medio iuramento Creditoris liqui dandas , aut rem Censui subiectam, sive aliquam eius partem amittere, aut aliud Ius ex eodem contractu, sive aliunde acquisitum perdere, aut in aliquam pce nam eadere, ex toto irrita sint, Sc nulla.

345쪽

8. Imnio, & Censum augeri, & novum creari super eadem, vel alia re in favorem ejusdem, aut personae per eum suppositae pro Censibus temporis, vel praeteriti , vel suturi, omnino prohibemus. 3 9. Sicuti etiam annullamus pacta continentia solutiones onerum ad eum spectare, ad quem alias de Jure , & ex natura contractus non spectarent. f. Io. Postremo Census omnes in futurum creandos non solum re in totum, vel pro parte perempta, aut infructuosa in totum, vel pro parte effecta, volumus ad ratam. perire, sed etiam posse pro eodem pretio extingui: Non obstante longissimi etiam temporis , ac immemorabili, imis nidi centum, & plurium annorum praescriptione, non obstantibus aliquiabus pactis directe talem facultatem au latentibus, quibuscumque verbis aut Clausulis eoncepta sint. ' .ar. Cum merci traditione pretii redditus extinguendus erit, volumus per bimestre ante id de nunciari ei, cui pretium dandum erit, & post denunciam intra annum tamen etiam ab invito pretium repeti posse, geubi pretium nee volens intra bimestre solvat, nec ab invito intra annum exigatur, volumus nihilominuS quandocumque redditum extingui posse, praevia tamen semper de nuncia, de qua supra, & non obstantibus his, de quibus supra ; idque observari mandamus etiam quo ad pluries, ac pluries denunciatum suisset, nec unquam effectus secutus fuisset . f. ra. i Pacta etiam contri entia pretium Census extra easum praedictum, ab invito, aut ob poenam, aut ob alium caussam repeti posse, omni no prohibemus.

f. 33. Contractu ire sub alia forma post hae celebrandos faeneralitiosiudicamus, & ita illis propterea non obstantibus , quidquid vel expresse,

vel tacite contra haec nostra mandata dari, remitti, aut dimitti contingat , a Fisco volumus posse vindicari. g. I . Hanc autem salutiferam sanctionem nedum in Censu nouiter creando, verum etiam in creato quocumque tempore alienando, modo post publicationem Constitutionis creatus sit, perpetuo, dc in omnibus servari volumus. S. I 3. Declarantes pretium semel Censui constitutum numquam posse ob temporum, aut contrahentium qualitatem, seu aliud accidens, nec quo ad ultimo contrahentes minui, vel augeri. g. r6. Et licet Legem ipsam ad contractus iam eelebratos non extendamus; illos tamen omnes, in quos sub alia forma pervenerunt Census, hortamur in Domino, ut singulos contractus Censurae bonorum Religio.

rum subjiciant, & animarum saluti consulant. f. I7. Non obstantibus quibusvis Constitutionibus, & ordinationibus Apostoli eis, statutis, Se consuetudinibus; nee non privilegiis, & Litteris,

etiam per quoscumque Romanos Pontifices Praedecetares nostros, ac etiam

Nos sub quibuscumque tenoribus, & formis, ac cum quibusvis Clausu lis Di siligod by Cooste

346쪽

Iis etiam derogatoriarum derogatoriis, nec non irritantibus Decretis, ex qua vis caussa etiam per modum Legis universalis, aut alias quomodolibet editis, sive in favorem Universitatum, Communitatum, Collegiorum, Congregationum, Civitatum, & Locorum concessis, approbatis, dc innovatis, quibus omnibus, & singulis illorum tenores praesentibus pro expressis habentes, quatenus directe, vel indire te praesenti nostrae Constitutioni in toto, vel in parte contrarientur, specialiter, & expresse derogamus; ceteriisque, contrariis quibuscumque . f. 28. Volumus autem quod praesentes in Caneellaria, & aeie Campi Florae publicentur, & inter Constitutiones extravagantes perpetuo valituras conscribantur.

iq. Et quia difficile seret praesentes ad singula quaeque loca deserti, volumus, & etiam declaramus, quod earum transumptis, etiam impressis alicuius Notarii subscriptis, ae sigillo alicujus Praelati munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae praesentibus adhiberetur, si sorent exhibitae , vel ostensae

f. m. Nulli ergo omnino &e. Dat. Romae apud S. Petrum anno In earnationis Dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo nono quartadecimo Kalendax Febr. Pontificatus

nostri anno quarto . Serauntur Declarationes dubitatisnum desuper exortarum is

Ad perpetuam rei memoriam,

ETs Apostolica Sedes magna adhibita industria operam det, omniae

perspicue promulgare, vix tamen est ut umquam satis queat usquequaque cavere quin scrupulosae quorumdam mentes novos illi sensus inducant, quorum perplexitate multi in dubium evocantur. g. I. Pridem enim per Constitutionem nostram de Censuum ereatione inter alia volumus, Census omnes in futurum creandos non solum re in t tum, vel pro parte perempta , aut infructuosa ire totum vel pro parte effecta ad ratam perire, sed etiam pro eodem pretio extinguν posse is Ac pacta continentia morosum Census debitorem ad interesse tueri cessantis, vel ad cambium seu salaria, & expensas medio ereditoriς iuramento liqui dandas teneri, aut rem Censui subiectam , sive aliquam eius partem amittere, aut aliud Ius, sive ex eodem contractu, sive aliunde aequisitum perdere, aut in aliquam poenam cadere , ex toto nulla, atque irrita esse . Censum autem , seu annuum reuelitum non nisi in re immobili , aut quae pro immobili habetur ex sui natura Duilifera, atque nominatim certis fi nibus designata sit. Sed nee Censum ipsum . nisi vere ira pecunia numerata praesentibus Notario, & tellibus in actu celebrationis Instrumenti, non au tem prius recepto integro , lulloque pretio criari constitui ve nullo modo posse.

347쪽

Magiitrum Portulanum hac de causa ad nos destinatum , accipimus iadicto Regno Siciliae serupulum exoriri, an rerum praedictarum, infructuositas etiam annalis, aut alias temporalis intelligatur. 3. 3. Et an per nullitatem pactorum aliorum praedictorum, etiam

Ius recuperandi, sive repetendi impensas, quas litigando contra morosos praedictos, aut executores ad eorum loca transmittendo, aut alias ex Iu.dicum mandato subire oportet, auseratur. f. 4. Praeterea an tam pro ipsis expensis quam etiam pro Censu reis cuperando contra tertium possetarem procedit Et etiam Fideiussores dari, aliave bona praedii Censu gravati evictione, dc ipsius Census solutio. ne hypothecarii Denique, an Census hujusmodi super pluribus rebus inter se divisis constitui possit λβ. 3. Postremo an id , quod de pecunia numerata dicitur, prohibeat

quominus in dotium assignatione Census creari possit f. 6. Nos haec discrimina, quantum in nobis est, tollere cupientes, tenore praesentium declaramus rem infructuosam , quae tota, vel ex parte infructuosa perpetuo redditur, non autem ex qua fructus uno, duobus, pluribusque annis, sive tempestate, sive alio casu non proveniunt, salva alias Iuris communis dispositione intelligi debere. f. 7. Praeterea exactionem illarum expensarum prohiberi, quae ex pacto, vel conventione tantum inter contrahentes inita, & instrumento Census specialiter appositae refiei permittuntur, non autem eae, quae ex dicti Juris dispositione repetendae veniunt, & mandato Iudicis adjuaicantur. f. 8. Ceterum Fideiussores dari, aliave bona hypotheeari pro praedii Censu gravati evictione, aut si praedium in alium devenerit, aut si aliquis tertius Fidei utar intercesserat, tertium posse rem , vel ejus bona obligari

minime prohibemus. Haec autem omnia pro evictione duntaxat, non autem solutione poenae adiudicari posse intelligimus . 9. Postremo in Dotium assignandarum casu Censuum erectionem , &Constitutionem praedictam respectu actualis numerationis coram Norario, &Τestibus iaciendae locum non habere. Sed in hoc casu Census ipsos etiam pecunia ad manum non habita creari posse declaramus. g. Io. Denique, ut periculis , quae ex transportatione pecuniarum frequenter in dicto Regno eveniunt, occurratur, permittimus ut si in creatione Census pecunia ad manum commode haberi nequiverit, illius loco Emptor apocam, seu schedulam baneariam idoneam integri pretii in ipso amplionis actu debeat exhibere. f. II. Constitutione nostra praedicta tam in casu Dotium, quam ceteris omnibus in ea contentis, in suo robore permanentibus. Iet. Volumus autem &c.

348쪽

CONSTITUTIO PII PP. V.

SupER CAMBII S. PIUS EPISCOPUS.

IN eam pro nostro pastorali ossicio curam diligenter in eumbimus, ut

Domini nostri ovibus opportuna pro animarum salute remedia adhibere minime differamus. g. I. Cum itaque ad aures nostras pervenerit, legitimum eam biorum usum, quem necessitas, publicaque utilitas induxit, saepenumero ob illiciti quaestus cupiditatem depravari, ut sub illius praetextu usuraria pravitas a nonnullis exerceatur. Nos petitionibus, quae super his Nobis nuper factae sunt, hac perpetuo valitura decretali respondendum esse duximus, ut neque dolosis sua fraus suffragetur, neque ignaros perdat inscitia: sic enim Pastoris ossicium exequimur , dum gregem Nobis commissum ab aeternae damnationis periculo eripere modis omnibus studemus. f. 2. Primum igitur damnamus ea omnia cambia , quae sicca nominantur, & ita confinguntur, ut contrahentes ad certas nundinas, seu ad alia loca cambia celebrare simulent, ad quae loca ii , qui pecuniam recipiunt, literas quidem suas cambii tradunt, sed non mittuntur, vel ita mittuntur, ut transacto tempore unde processerant, inanes reserantur, aut etiam nullis huiusmodi literis traditis pecunia ibi denique eum in. teresse reposcitur, ubi contractus fuerat celebratus, nam inter dantes, &recipientes, usque a principio ita convenerat, vel eerte talis intentio erat, neque quisquam est , qui in nundinis , aut locis supradictis huiusmodi literis receptis solutionem saeiat . Cui malo simile etiam illud est, eum pecuniae, sive depositi, sive alio nomine ficti eam bii traduntur, ut postea eodem in loco, vel alibi eum luero restituantur . Sed, & in ipsis cambiis, quae realia appellantur, interdum, ut ad Nos perfertur, eampsores praestitutum solutionis terminum, lucro ex tacita, vel ex prensa conventione recepto, seu etiam tantummodo promita, differunt. Quae omnia Nos usuraria esse declaramus, & ne fiant districtius prohibemusia Porro ad tollendas quoque in eambiis, quantum eum Deo possumus, o casiones peccandi, fraudesque sceneratorum statuimus, ne deinceps qui Dquam audeat, sive a principio', sive alias, certum , & determinatum i teret se , etiam in casum non solutionis pacisci, neque realia cambia aliter quam pro primis nundinis, ubi illae celebrantur, ubi vero non cel

349쪽

brai,tur, pro primis terminis Iuxta receptum locorum usum exercere, abuissu illo prorsus reiecto, cambia pro iecundis, & deinceps nundinis, sive terminis, exercendi. Curandum autem erit in terminis, ut ratio ha beatur longinquitatis , & vicinitatis locorum , in quibus solutio destinatur, ne, dum longiores pra figuntur, quam loca dei linatae solutionis desiderant, faenerandi detur occatio. f. 3. Quicumque contra hanc nostram Constitutionem commiserit, poenis a sacris Canonibus contra usurari Os inflictis, se noverit subjacere. Eos vero, qui conspirationes secerint , vel congellam undique pecuniam ita ad se redegerint, ut quasi monopolium pecuniae facere videantur,

poenis quae a jure contra exercentes monopolia coiilii tutae sunt, retineri sancimus.

g. 4. Volumus autem quod praesentes literae in Camera Apostoli ea,& ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, & Cancellariae, etiam Apostolicae publicentur, & in ipsa Camera rescribantur. s. Et quia di melle foret eas ad singula quaeque loca deserri, quod earum transumptis &c. Nulli ergo dcc. Datum Romae apud S. Petrum, Anno Incarnationis Dominicae, millesimo quingentestimo septuagesimo primo, 3. Kal. Februarii, Pon. noliri Anno VI. CON-Diuitigod by Cooste

350쪽

CONSTITUTIO SI XTI PP. V.

SERvus SERVORUM DEI. perpetuam rei memoriam.

DEtestabilis avaritiae ingluvies, & insatiabilis luerandi eupiditas

malorum omnium radix, usque adeo ex oecat mortalium me

tes, ut multi nimis avide lucro inhiantes, in laqueos & intadias diaboli misere incidant ἔ irrepit enim versute, & callide antiquus humani generis holtis per varios dolos, & fallacias, & incautos homines quaeilux dulcedine captos , & delinitos opprimit , atque e

perducit , ut se ipsos in usurarum voraginem, Deo hominibusque odiosam, sacris canonibus damnatam, & Christianae caritati contrariam se de immergant, & dum vanas, & terrenas divitias quaerunt , veras ac coelestes amittant, sicuti nuper cum magno dolore audivimus, hoc malum in quasdam Provincias pervasisse. Nam multi speciosum, & hon fiunt societatis nomen , suis sceneralitiis contractibus praetexendo, hoc quasi colore, bc suco, mercatoribus, opificibus , negotiatoribus, & aliis personis super eorum mercibus, officinis, tabernis, panariis, aliisque rebus , ac bonis , pecunias suas , aut alias res , societatis nomine cons runt ἔ vel greges , armenta , aut certa animalia agricolis , seu terrarum cultoribus, pastoribus, aliisque rusticis, seu quibusvis personis dant in se cietatem sive ad soccidam , ut vocant, ea conditione , ut sors ipsa seu caput, quod vulgo dicitur capitale, tam pecuniarum, quam animalium,& rerum , salvum semper, & integrum existat pro eo, qu, non indu striam aut operas, sed pecunias, animalia, aut res huiusmodi in laete-tatem confert, utque omne periculum, & damnum ab altero socio recipiente subistineatur, contra aequitatein, & societatis iustitiam diversim de pae iscuntur ἔ eosdemque socios eum quibus contrahunt, plerumque pauperes, & egenos, suoque labore, & industria victitantes ad soritim, seu capitale relli tuendum , quicumque tandem casus. & rerum eventus eonsequatur , pacto , & obligatione obstringunt, smulque etiam certam lucri quantitatem, & summam , veluti tot pro quolibet centenario, in singulos annos, aut menses per alterum socium , durante societate so Vendam, praefiniunt, ac praescribunt ; eamque summam, & quantitatem non subductis rationibus aecepti, & expenti, quod in codices, seu tabulas societatis referri solet, neque facto calculo, vel computo, pro ipsius

X a Iucri,

SEARCH

MENU NAVIGATION