Franc. Josephi Desbillons ... Fabulae Aesopiae, curis posterioribus, omnes fere, emendatae accesserunt plus quam 170 novae; tum etiam observationes, grammaticae praesertim, complures, et index copiosus ... Volumen 1. 2.

발행: 1768년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

FAB. AESOPIARUM

Defenderetur sub tepenti fornice: At alteram patente posuit in solo, Ut serret, aliis una cum compluribus, Quascumque pluviae, frigoris, & aestas vices. Quid accidit autem y fructus illa praecoces, Malosque: seros haec i bonosque protulit. Flitic discimus, puerilis institutio

Privata quam sit posthabenda publicae.

FABULA VII.

Victor , Tireris, S Corcodilus.

M 1 Nus aliquando simplico 3 periclo duplex

Nocere, vera ostendit haec narratio.

Quidam maior calle in angustissimo Rupem arduam inter, Gangis & crepidinem Dum carperet iter, efferam aspexit Tygrim Huc irruentem: serre vult retro gradum; At Coroeditus ' parte ab hac etiam furens Accurrit. Ergo geminae se miserum videt

g Plinius, Hist. L. II. c. 37. LQι Natura animalium armis . . simplicia aeuit. Virgilius, Geor . L. I. V. I. Nec via mortis erat simplex. Terentius. Heaut. Prol. V. o. Duplex quae ex argumento lacta est simplici. Plautus . cas. Λct. 3. Se. 6. V. 3. Duplici damno dominos mulisant. s Coreoairus sequi dicituris Crocoailus. Plaaedrus , L. I. Fab. 25. V. 3 nes currentes bibere in Nilo numine, A corcodilis ne rapiantur. traditum Eit. Et V. 6. Si e Coreodilus: quMnhibet lambe otio. Martialis, L. 3. Epistr. 93. V. 6.cum , compnrata rictibus tuis, ornNiliacus habent corcodilus angi ista.

12쪽

LIBER DECIMUS

Tygris exerebat angues: ecce autem simul Pernix eodem Corcodilus advenit,

omissoque homine, serratis hanc dentibus Mediam apprehendit, & sub aquas secum rapit: Malumque duplex qui timuit, neutrum subit.

FABULA VIII.

Nasis S Nauta.

IM post To Navis onere cum ingemisceret, Nautam rogavit, ipsam ut antennis suis, Rudentibusque, armamentisque ceteris Levaret, Omnem sic magis celerem sibi

Et expeditum dictitans cursum fore. At ille: o stulta, quid petis, ait 7 maxime Juvabit id quod impedimentum putas. Fabella quorumdam hominum stultitiam notat, ut ii heros praestare sese dum volunt, Abjudicant res maxime sibi a utiles.

1 Velociter corcodili currunt, ut audivi ex peregrinatore quodam . qui expertus loqueretur: mortem enim ille vitare celeritate Dedum nunquam potuisset, nisi Corcodili peraequentis impetum, non iacit 3 ilexibilem , cursum ipse flectendo saepius, elusisset. a Plinius. Hilt. L. II. c. 37. pag. ωι. Euit. Elzev. de dentibus: Serratia r itinatim coeuntes, ue oontrario Occuryti alteram utir, ut ferrentibus, issibus, canibus.1 cicero, de orat. L. 2. C. 24. Ubi Plus mali, quam boni reperto , id totum a udico, atque ejicio. Orat. pro caecina. c. D. Iu-aicat . . . eum , qui, cum liber essει, censeri noluerit, ipsum

sibi lib/rtatem ab udicasse. Diuitiaco by Cooste

13쪽

Serpens ta ejus Filius.

SEn pCNs monebat filium, ut adesset sibi, Serpentem in alium dum rueret, ac mordicus Corriperet, & glutiret. Tam notarium Tunc, inquit ille, ut perpetres facinus, Patery De gente nostra is unus est . . . Tace, tace, Inepte: sic agere expedit: Serpens enim, Serpentem si non devoret, non fit Draco. Hos ad Potentes sabula nostra pertinet, Qui crescere solent ex alienis cladibus.

FABULA X.

Canis filitia. II et inter homines, ita quoque inter bestias

Ingenia quaedam singularia eminent. Praestare S stulto callidus nihilo magis Videtur, quam cata vulpis lautidae sui, Cui pro sale data est anima, ne putresceret β. Auimantes autem ex moribus generis sui

4 Erasini Adag. Chil. III. Centi ir. III. l roverb. LXI. Quod adiicit Erasmus, libi hoc videri proverbium feeem ome, no ine. Opinor. deterrere debuit. quin illud ipsuiti adhiberem, cam leti-sus inde satis plausibilis eruntur.5 Terentius, Elin. Α'. a. Sc. 2. V. I. Di immortales t homini homo quid praestati stulto intelligens T. Livius , L. 3I. c. 7. q3ιantia n vel vir viro, vel gens Muti praestat. si cicero, de Nat. Deor. Lib. II. cap. LXIV. Sus . . . eui quidem, 'no putresceret . animam ipsam pro sale datam vicit ut e Chrysippuδ.

14쪽

LIBER DECIMUS

Consideratae 7. quantiim intelligentia Aliquando ndrint sociis antecellere, Brevi hoc exemplo nunc mihi probandum venit. Tres in culina. dum ad lacum cubant Canes Tempore hiemali, quartus en supcrvenit; Qui cum videret idoneum locum sibi Nullum relictum, excogitavit hanc viam

Id obtinendi, quod volebat: se foras Repente proripit; & quam maximis potest

Viciniam omnem commovet latratibus rQuibus excitati, qui cubabant ad Deum, Statim allatrantes exeunt: at hic simul Furtim regressus in culinam, quem locum Sibi arbitratur commodissimum, occupat.

Animalia autem hujusmodi, quis est sophus Qui persuadere possit, nihilo plus meris Automatis 3 sapere 7 si Cochlea , vel Ostreum

Dicantur esse machinae versatiles, Parum repugnem: sed canem hunc, aeque suis Inservientem y commodis, ac si foret Veterator aliquis ultima e Normannia,

Quicumque sensu destitutum dixerit, Rationis expers ipse videbitur mihi.

Varro. de re riis . Lib. I l. cap. IV. pag. 73. Edit. Scriverit: Suil-DGia vocuae retinixtum ab natura reic ut are erulanuιι iud itaque iis animam claram esse proinde, ac talein , qucr fe Daret caruem. et cicero, de hi v. Ritet. L. I. c. IO. Unaquaeque ex Ie , ex IMα natura conluseratur. 8 Vide annot. ad 8. Fab. 20.u Cicero, de lin. bon. & inal. L. 2. C. 33. 0 'os suis commodis inserinvituros. D' qui requia i sis e euiat, sat tiros arbitrari tir, I Qualem cicero, de finib. bonor. & ilialfir. Lib. II. cap. XV l. memorat: Omnia callia. νοενεπιεm au utilitatem, acutum, ver

tum, veteratorem.

15쪽

FABULA XI.

Canis Venaticus S Molossi. '

ET cursit, & astu superior Venaticus Leporem, excitatum latibulo, cepit Canis. Praedam statim vorare suadebat lames: Persuasit aliud sutilis superbia. Namque is, Molossi non procul ut erant duo, Huc se repente contulit, ostentans suae Velocitatis pignus ac solertiae. Leporinum at illi vix odorem senserant, Protinus ineptum in Ostentatorem ruunt, Praedamque, stulta quam cupiditas gloriae Inexpectatam detulit, avide vorant. Ne quaere laudem, ubi fruendam rem tenes: Dum seueris etiam te silere juverit, Ne te ipse sorsan indicio prodas tuo: Quod & sequente comprobatur fabula.

FABULA XII.

Corvus nimium D quax. REPERERAT olim corvus pinguem caseum: Cum debuisset tacitus hac praeda frui 3,

16쪽

Sua crociendo significare gaudia, Bonamque sortem ovante gutturis a sono Annuntiare si maluit, nimium loquax. Corvi ergo plures advolant lamelici, Ruuntque, rixasque vehementes excitant,

Demumque opimam diripiunt hujus dapem.

FABULA XIII.

0u o vestiatur , laneum abripit mihi Temem Herus, dixit invidens ovis Cani; Is autem quid retribuit 2 ingratus jubet

Me victitare fortuito 3 gramine; Dum te saginat pane, cibisque ceteris, Quibus ipse vescitur. At Canis contra refert: Ingrata es ipsa, tale ciborum quae genus,4 Plautus Aulul. Ast. IV. Sc. lII. V. I. Non temere est, corvus cantat mihi nune ab laeva manui Semel radebat pedibus terram, de voce crocibat sua. s Virgilius, Georg. L. I. V. 422. Et ovantes gutture corvi. Αen. L. IO. V. N. Flammas despectat ovantes. Sit Italicus, L. S. V. 265. Et ovantia verba serebat. Val. Flaccus, L. 2. V. 5 5. Superabat ovante Litora tuta gradu.6 Donatus, ad Terent. Adelph. Α'. 4. Se. 2. V. 8. malam rem ni satiat, obnuntiat: qui bonam, anmintiat. 7 camelarius, Fab. ccCXCVlli. s Manilias. L. I. V. Pa. . Nam neque fortuitos ortus sirigentibus altris, Nec toties Pollum nascentem credere mundum. Sed Horatius, Lib. 2. Ud. IS. V. 17. Nec fortuitum speruere cespitem . Lekes liuebant.

17쪽

Studii & laboris praemium, invideas mihi: Mihi namque victus quo salubrior venit, Noltram, luporum quoslibet contra impetus, Hoc magis alacriter tibi operam sentis dari. Hos tabula monet, qui sibi indigne serunt Minus bene esse, quam suis custodibus.

FABULA XIV

Equus S Muscae. '

EQUUΜ macerrimum, ulceratum , & insuper cauda carentem, dira Muscarum cohors Aculeis pungebat pertinacibus. Hanc ille postquam nulla vi molestiam Excutere potuit; denique volucres malas Rogare coepit, ultro ipsae discederent, Niserrimamque spernerent cutem, horridam Ulceribus; aliumque simul ostendens equum Pinguem & nitentem, suadet ut in hunc devolent, Meliorem quippe potaturae sanguinem. Respondet una: Forte fieret quod rogas, Nisi ille nimium corpulentus *, & ferox, Nimiumque longa praeditus cauda laret.

0 Fit retiere. Fab. XLVI. E cicero, de FRto , c. i6. Ulcerato, fer ρntis moro, Philocteta.

Horatius, L. I. Sat. 6. V. Ii. de equo curto: Mamica cui lumbos onere ulceret, atque eques Rrmos.

a columella, L. 6. c. a. mi iamque , hilare , corpulentum Fecus faciunt.

18쪽

The indis 3 notantur infimi satellites, ut vexant miseros, a beatis abstinent.

. FABULA XV.

. Orator ad Statuas. STATU As ad veteres, quae, ducti Artificis manu Politae, fictis exprimebant vultibus Monstra vitiorum varia, qualia sunt Amor Illicitus, Ira, Livor, Ambitio, Furor,

Dum verba copiosus Orator facit, Instatque vehemens, & suadere Dititur, Ut ad bonam recipere se frugem velint; Commonet Amicus, canere surdis desinat, Suamque potius ad homines lacundiam convertat. Ille vero: Mene, homines licet

Adhorter, inquit, plus prosecturum putas g

a Martianus capella. L. e. pag. a2. V it etiam qumaeam jecens , - uuicissima ruellarum ... Titentis, avo Asι ea, citit Eligogis aicebatur. Ovidius, Metam, L. I. V. qu. Et virgo caede m deliates, Ultima caelestum . terras Astrea relix iit. Themidis autem alii sitiit sacei dotes, alii sntei lites. 4 Qui opulenti sunt, beati nominantur. Martialis . L. Io. Epigr. 87. V. 8.certent muneribus beatiores. Horatius, L. 2. Sat. 8. V. I. Ut Natidieni juvit te cena beati cicero, Orat. Pro coel. c. 28. Miaieν is ac nobilis famia

5 Richer, Lib. XI. Fab. XVII.

19쪽

Unus de multis, qui petebant exteras Regiones, peregre abire 7 Turdus noluit; Suoque victitare natali solo, Si sors beate minus, at certe tutius, Maluit. Acutum post ubi remisit 3 gelu, Hiememque Veris pellere coeperunt vices 9, Ad se reverti Peregrinos tandem videt Duos omnino δ. Cum niterent hi quidem, Etiamque pinguioris onere corporis Distenderentur, sortem jactabant suam: Tuque, inquiebant, si voluisses hunc locum Deserere, & esse nostri incepti particeps, Non sic langueres invenustus, & macer. Contra ille retulit: Mihi, macro quamlumlibet, Et invenusto, vividae viros tamen Vigescunt: at validior esto sanitas,

6 Faermis, Fab. VIII. P. Targa, Fab. Sy. et Plinius, i .. 35. C. Illo abeunis PM egre.

u cicero , de clar. Orat. C. 34. Ciam reti iserant dolares reatim, nonaeerat tu eausis. Terentius, Hecy. Act. 3. Sc. 2. v. I . Nam si remittent quidviam Pililriinei ne doloraes. Ad qu8m locum Donatus: Ver m . inquit. acti Vum quos neutri m Uitit. T. Livius, L. F. c. 33. Ubi γνι mi in remiseri ritimbres. o Horatius, L. I. Od. 4. V. r . . a U Solvitur actis hiθms grata vice Veris de ravoni. Pnredrus, L. Q. FRb. 8. V. Io. Spatium diei nostis excipiunt vices. I cicero, Orat. Pro Cluent. c. tal. quinque omnino fuerunt.

20쪽

Meliorque nostra vos corroboraverit; Quantis repertum est hoc bonum periculis obnoxium y Abire tanto quos vidi grege, Cur vos recipio partem vix centesimam ΤTrans oceanum Opes qui peregrinas petunt, Hi sabulam ad se pertinere existiment.

FABULA XVII.

A o Rivum Asellus venerat: egregios videt In margine satos ulteriore carduos: Sollicita jejunum huc porro impellit lames, Suadetque, dulcibus agens illecebris, statim Trajicere Rivum; quod & aquae sinunt breves 3:At delicatos lympha si tingat pedes, Timet inepta pecus, ne rigescant scilicet: Expectemus, ait, omnis aqua dum defluat Expectat ergo, at tamdiu s, dum languidos Deficiat artus paene consumptus Vigor. Trajicere tandem si queat, tentat vadum: Sed frustra: inertem limus impedit tenax Et lubricus, ne ad dulces perveniat cibos.

2 Richer, Lib. XII. Fab. XXVI. camerarius, Fab. cccLIIl. 3 Vide notat. ad Fab. XXlli. Lib. ul. 4 Horat. Lib. I. Epist. I l. v. 4 . Incipe. Q ii r no vivendi Proropat horam. Rusticus expectat. dum defluat amnis: ut illo Labitur, & labetur in omne volubilis aevum. S cicero, Orat. pro Flac. c. 17. Valuiι tamdiu , dum huc aινει.

SEARCH

MENU NAVIGATION