장음표시 사용
61쪽
V κκ ATA Perdix gravibus infortuniis, Cum quaereret vim contra & insidias locum, Eset ubi tuta, ad Villicam confugerat: Niserere matris, inquit, quam miseram facit Spes dubia sobolis; o miserere, quae potes Parere sine metu, & educare liberos lcrudelis, heul venator, atque barbarus ova, tenera Ova me incubare non sinit: Vel * modo, ferocius ingruens, nido expulit;
Uisamque plumbo consocisset missili, Nisi necem mihi paratam praecipiti suga
Vitarem, & istas per segetes, caecis viis, Huc me reciperem. Te ergo nunc nefarii Contra exsectoandos hominis ausus, o bona, Per dulce matris nomen obtestor; mihi, Exsposcere jubet quam necessitas, opem Ne deneges: habere me hospitam velis; Meumque nidum transfer in domum tuam. Promitte tantum, quos prius servaveris, Quam nascerentur, postmodum bonii fide Vivos, vigentesque a te servandos fore Incolumes. Precibus Uillica his ultro annuit,
Et se hospitali jurejurando obligat.
62쪽
Ad ova properat indicata; colligit; In angulo cubiculi secreti locat: Quas esse novit maxime acceptas dapes, Ponit parenti e laeta mox tenerum gregem Existere videt; curasque impendit libens Vigilantiores: denique fidem, quam dedit, Praestare, facile statuit: at pullis ubi Venisse corpus a atque pinguitudinem Advertit, horum dulce vesci carnibus, Et utile esse, meminit; & epulum viro
Solemne praeparandum cum recurreret,
Necat, heul misellos, verubus & fixos coquit; Ipsamque matrem eliXam condit jusculo. Pugnat ubi utilitas, facile vincitur sidos.
Cuis vallis inter deviae putres lacus Erraret alta. noctis in caligine Viator, ignem vidit, quem saluum s vocant; Et praelucere a proxima putans domo Aliqua, recipere quo se posset, hunc ducem
63쪽
Secutus est. MOX autem praecops cum suo Duce lutulentum in gumlirum devolvitur. Fallaciores tenebris ipsis indicat Fabella multas, quae micant hodio, laces
Duo, caecus alter, alter autem debilis Dextro pede, homines ad vadum devenerant Formidolosum: restiterunt: Audii, Caecus ait, isti, quod quidem nunc admones obstare, non temere esse credendum vado: Hinc namque, & illine graminea, quam tu vides, Specie lutosas obtegi voragines; In quas, nisi usque media teneatur via, Facillimum esse deprimi, vestigio Fallente, mergique: ergo utroque lumino Privatus, haud me his ausim aquis ccmmittere.
Neque ego mehercule, inquit Claudus, hoc pedo Uno adjuvante, nec satis stabili, neque in Satis expedito, hanc aggredi viam velim: Sed humeri sortes tibi sunt; & oculis ego
modo mequam im; robua, Da saluus 9 amens es f Μarhitit ἔ.L. 13. Eptiar. 13. Ut sapiant satuae, fabrorum prandia. lγetae,. Ο quum laepe petet vina piperque coquus Plinius, Hist. L. C. 12. Axuν ix vocatur hes ba, ctijur Mare Meviassa virias hirca reuolet: haec . in Picluo , a feminis ahis viri quos saluos vocant. 26 Faces philosophiae recentis intellige.
64쪽
Clare videntibus utor: imponi tuae Cervici me sine: gradientem dirigam. Allentit ille: sic vadum, quod uterlibet Solus nequisici sine periculo ingredi, Tuti simul ope mutua ambo transeunt. Ad omne spectat sabula humanum genus.
Se An Anmus Aquilae illapstis in dorsum insciae Ascenderat. Illa se supra aerias plagas Ardontem in ignis fulminumque patriam 9 Impavida milit, animal impurum gerens, Nec sentiens. Tum incursitantes mutuo Fragore nimbos ut Scarabaeus audiit, Speciemque vidit fulgurantis aetheris, Haesisse vellet in solo, inter fetidas, , Quas congloburat, bubuli pilas si mi LIlluc quid m redibit; at eum jam vetant Redire vivum Fata : nam perterritus, Aurasque carpere regionis igneae Subtiliores non valens, delabitur; Ipsumque delabentem vita deserit. Mouentur humiles altiora ne petant.
65쪽
Mus, nebulo pravus & malitiosus, gravi Instinctus odio, dormientis in pede
Tauri protervis dentibus memorem notam Fixit; cavumque repetiit celeri suga. Ille excitatus quaerit auctorem mali, Justae ultionis cupidus, & nullum videt: Hinc totus exardescit iracundia Terribili: atroces ore mugitus ciet Rabido: furoris intremit caeci impotens: Pedibus arenam'spargit: in auras cornibus
Saevit: at inanes hasce dum jactat minas, Accendit ignes, ulcerosum a qui jecur, i Uenasque adurant; & sacile sanabilis, Si modo aliquantum vellet acquiescere, Curationem morsus dissicilem facit . Adversus hostem quisquis ignotum surIt, Quid proficit Τ malum auget, nedum leniat.
66쪽
H o IMI NI BU s vacua, at armamentis omnibus
Instructa, sorte stabat ad litus ratis. Vidit caterva Simiorum, stulta gens, Cupida imitandi quidlibet: temerarii Conscendere audent; & simul properant opias Facere: hi capessunt remos, hi vela explicant; Alius rudentes tractat, alius per soros hDiscurrit, alius graviter ad clavum sedet. Quod quisque fieri vidit, se scire autumat, Quia vidit: at quod ab aliquo lactum vides. Id sacere minimum est, nisi prudenter secoris. Quid multa 8 sunis rumpitur: ratis volat: Verum asperati mox ubi fluctus iaris Depraestantium ira ventorum incipitCiere, nautas occupat miserabiles Caecus, & e st ditis reddit insanos, pavor. Quae vela fuerant contrahenda, latius Tendere laborant, totos & pandvnt sinus; Clavusque, qui flectendus in dextram fuit, Torquetur in sinistram, & impetum juvat
Procellae: huc ergo currere ratis cogitur,
Ubi periculum imminet praesentius; Illiditurque, undamque rimis accipit;
67쪽
Et imperitis cum suis ductoribus Ponti profundum in gurgitem demergitur. Fabella spectat ad imitatores malOS.
Sturnus , Hirundo, V Ases aliae. 7
Pnos En ABAT Avium turba dulces ad cibos, Dulces, at insinceros, & plenos dolis. Nale ominati Sturnus auctor consili Praeibat ipse, timidiores incitans Verbis ila exemplo. At volans propter η, monet Ilirundo prudens: Videant porro, quid petant; Caveantque: talos fraudibus malis dapes Carere nunquam: se v;disse saepius Aves misellas, perlidis ejusmodi Cum deciperentur artibus: credant sibi Peregrinari solitae, & quam scientia Ususque reruta doctiorem reddidit. Pleraeque veram judicant Hirundinis Crationem, ultroque laudant in sinu; Etiamque norunt, quam sit omnis indigus Rationis iste sturnus & prudentiae: Verumtamen, quod suadet ille, perplacet;
Et obsequuntur: at mox valde paenitet
7 l .a Notte , L. I. Fab. 7. P. Targa, Fab. 43. 8 Phα irris, l. . 2. Fub. 6. V. 7. Venit per auras Cornix , di Propter volans.
68쪽
Εsse obsecutas, cum se haerere sentiunt Misere impeditas pertinaci glutine. Ubi semel animos blanda cepit vanitas v, Si veritas obloquitur, amittit fidem.
Ocu LATA ' caeco Talpae Lynx: Quid est, ait
Cur vitam amare possis, cum scias miser Lucem, universum quae juvat mundum, tibi Inutilem esse' munere tanto quae caret, Illane vocanda vita est y hoc tuum tamen In tolligis ipse sorsan infortunium; se Ideoque quodam vivus in tumulo latos, Sub humoque degens omnium asperius sugis: At ceteris ut lateas, non lates mihi, oculo quae acuto in abditos terrae sinus Penetrare novi. Talpa contra sic refert: Cernere tam acutum quod benignior tibi Supersim voluntas dederit, ultro gratulor: Sed neque, quod ista, quam calamitatem putas Miserrimam esse, caecitas sic me obruit, Tantopere tibi despectus esse debeo:
y Cicero, Titsei l. L. 3. C. T. Ra vreriis imbuimur erroribus, uo ni ali veritas, ct O inioni consermatae natura i fa ce t. I La Motte, L. a. Frib. q. a Festus: Oculauim Ai Rum . . . Platitus, Asin. Ast. I. Sc. 3. V. bo. Semper oculatae nostrae sunt manus.
69쪽
Nam singularis mihi lacultas aurium a Data suit: & nunc . . . certe nunc aliquem sonum, Tibi forsan aliquid triste minitantem , audio. Sonus orat arcus, quom abditus tetenderat Venator, altum adigere vulnus destinans s. Volat sagitta, Lyncis & transverberat Poctus; oculosque, proterant qui densi mimam Superare noctem, aeterna jam nOX Occupat. Natura dotem cuique largita est suam; Nec semper utilior est . quae magis placet.
Pictor N ejus Censores. 'Vgnis peritus Pictor es sigiem si ii
cujusdam amici expresserat coloribus: Sed judices , qui suum opus , ut spera erat, Remunerarent dulcibus suffragiis, Cum convocasset, nullus ex illis suit, Qui non tabellam parte ab aliqua diceret Peccare; & omnes contendebant, non satis Verum exhiberi caput; et: Hominem novimus,
70쪽
Aiebant: non est rius hic nasus , neque oris, oculorum, frontis hoc notum decus.
Quid agat misellius Pictor 8 Hos salsa videt Praejudicata 7 opinione decipi; Nec sanioris ad judicii regulam Facile reduci posse: vertit se dolum Ad innocentem: post novem aut decem dies Re eat, eorum conlilio se dictitans Usum fuisse; , improbatum quod fuit, Caput emendasse. Sed tabellam is interim
Novam, at similibus ornamentis, pinxerat; Capitisque vacuum cum reliquisset locum, Tota circum amputata; amico suaserat,
Caput ipse, latitans, ut suum huc immitteret. Hi rodeunt: Paulo longius consistite; Suspendenda, inquit, altius ita postulat
Imago; ceterum acriter disquirite, Bene, necne, quod improbustis, emendaverim. Nox vero: Cur nos frustra revocas, inquiunt 8 Vultumque, totumque caput nunc etiam liquet
Nihilo oste veris similiora, quam prius. Hic imperitos Iudicos Caput alloquens: Erratis; ego sum mihi simillimum 8 Caput. Ad pervicacos criticos sabula pertinet.
