장음표시 사용
31쪽
machi primum dolore cessante, aliisquamalis genitis, excitataque febri morbus
exanthematicus explicetur. Alias revertum tur dolores abdominis etiam remotis intervallis vehementes, et inopinato atque sae pius nocturnis horis advenientes, qui similem successionem habent. Ii autem, quibus venenum initio ad stomachum et intestina defertur, alvum segnem et duram habere solent cum duris scybalis, quae primum ex viridi obscurae, deinde etiam fuscae, aut nigrae evacuantur, sed quodam peculiari mucido fere cadaveroso
odore, qui similis est illi, quem olent sudores in illis, quibus jam provectior
morbus est. Haec autem cum tali odore foecum conditio alterum existentis morbi
signum pathognomonicum praestat. Aliis post caephalalgiam rubor oculorum de repente advenit modo fugax, modo perdurans. In quibusdam etiam in dexteragena erysipelas apparet, quod duorum aut itrium dierum spatio evanescit, et nullius momenti aegritudo videtur. Similiter autem ac dictum est de tussi ac angina, aut statis
temporibus, praesertim Vere et autumno hoc malum revertitur ante morbi explicationem. In 'quibusdam aliis pustulae rubrae et prurientes , et quandoque brevi temporis spatio evanescentes in brachio
32쪽
aέ . saepius dextro, et signatim super dorsum' manus adveniunt, et redeunt semel aut bis in anno, vere praesertim et prima aestate, antea quam morbus exanthematicus se prodat. In aliis vidi apparuisse maculas solitarias rubras in brachio, aut dorso manus, aut collo pedis ad diutinum tempus persustentes. In aliis primo praesertim vero diu durans apparuit macula rubra lucida, Colligens minutas pustulas rubras Cum ardore prurientcs, atque lente Crustosa evadens: sine ullo deinde sensibili incommodo vitam transegerunt, sed post unum aut ab terum , aut plures etiam annos morbus se 5e explicuit. Multiplicis generis incommoda summa varietate et inconstantia se Consequentia Vexant quosdam, priusquam ad secundum stadium deveniant. Haec autem sUnt Cae-
phalalgia, odonthalgia, gastrodynia, dolor
vagus in habitu corporis, humor etiam inconstans in abdomine, stupor pungitivus fugax in manibus, et digitis, tremor saepius in brachio dextero, incalescentia
vultus cum suffuso fugaci rubore mentem momento fere temporis tollens, tristitia sine Caussa recurrens, aliaqua plUra, quorum pleraque in tertio stadio frequentiora sunt, Suoque loco enarranda. Ex auris
33쪽
IS autem statu, pulsus, et Decum conditione , tum etiam ex mammae et Hemoris sinistri lateris cum dextero latere Comparatione Μedicus poterit enucleate intelligere quaenam lateat Caussa tot malorum, quae, ut diximus, semper magnam habent inter se Variationem. Hujusmodi mala a minus sagacibus Μω licis unice habentur pro motibus spasmO- dicis a sola nervorum mobilitate productis vulgo contrarioni, qui de iisdem radicitus curandis solliciti in usu antispasm dicorum tempus terunt. Malis evidentera spasmo nervorum ortis, et a Caussa nostri morbi productis saepius laborant foeminae, sive caussa stimulans uterum, sive Stomachum, sive Cerebrum feriat. Sed hujus census convulsiones per exanthemata finem habent, aut per leuCO rhoeam aliquandiu conticescunt. Minime Vero rarum est, ut postquam diu hanc motuum spasmodicorum affictionem passae sunt , excitata febri, morbo in anginam aut tussim cum febre conjunctam mutato, ineant stadium febris acutae exanthematicae.
Qui latentem hanc luem habent, atque ii maxime , qui jam a diutino tempore intra corpus gerunt, frigoris sunt intoli Tantes, atque ex frigore in artuum imbe
34쪽
I6cillitatem deducuntur. Sed nune omnia persequemur plane singularia in hoc morabo, quae signum pathognomonicum Comisponunt. Auris sinistra minor est dextera,
et ejus lobulus notabiliter diminutus est ita, ut in quibusdam fere dispareat. Pulsus, ut jam diximus, sinistri ' br chii demissior et minus frequens est. Capilli lateris sinistri molliores sunt, atque
in respondenti mento barba rarior est, minusque pungit. Gena sinistra tenuior est, atque buccae . magis appressa, non collapsa, atque inter mandendum a dentibus arripitur. Cutis brachii sinistri titillatione explorata minus sentit, similisque diminutio sensus se monstrat sive in capite , sive in gena, sive in femore, et tubia ec. ejusdem lateris sinistri. Haec autem minor sensibilitas in brachio sinistro evidentior est, atque primum observatur. Auris sinistra sussurrat, et rudiores Strepitus sine molestia non seri, dum in auro dextera auditus obtusus est. Collum autem dextrorsum facile deflectitur, atqueos etiam dextrorsum facile trahitur. Saliva ero sive per somnum, sive in elocutione
' Modicus ut onucleato metiri possit dextri sinistrique pulsus disserentiam, neque divorsitas temporis, quo Pul sus Oxploratur hallucinationi locum praebere possit, debet utrumque sarpum eodem tempore Explorars. Disitiroci by Gorale
35쪽
per dexteram oris commissuram facile elabitur. Porrecta vero lingua extra os lambit potius dexteram oris Commissuram, atque in ore volutata facilius ad dexteram partem buccae se confert.
Deglutitio in sinistro latere oris levem quidem , sed aliquam dissicultatem interdum habet, et in eodem latere post somnum muci aliqua portio haerere solet. Brachium idem sinistrum macilentius est, quam dexterum, dum interim mamma sinistra una Cum lumbo, et crure ejusdem Iateris aliquam majorem plenitudinem OL ferunt, quam in dextero latere. Foeminae etiam ipsae non modo femur, sed et vulvam in eodem sinistro latere Crassiorem esse dixerunt. Hae autem mutationes aeque in masculis, ac in foeminis obser-Vatae sunt , atque evidentiores in iis, quibus habitus corporis mollis, et Spongiosus est. Si propter aegri conformationem eveniat, ut malignum miasma dexterae auris , dexterique brachii conditionem immutet, tunc reliqua omnia phoe- nomena, eadem ac diximus de brachio sinistro ratione permutantur, atque Collum tunc ad sinistram partem deflectituretc. , mammaque dextera Cum seniore
dextero crassescit, brachio dextero graciliori facto.
36쪽
I 8 Quod si hujusmodi homines aut in erysipelas, aut in anginam, aut in dolorem capitis incidant, aut musculi abdominis
dolore tententur, aut tibiae maleolique rubeant aut doleant vel intumescant, haec mala dexteram potius partem tenere SO-lent. Summus etiam humerus dexteri brachii sacpe dolet in abductione, et elevatione , atque haec aegritudo contumacissima esse solet aure, ut diximus, sinistra, brachioque minoribus. Interdum utraque auris minor est utriusque carpi pulsu minore; tunc autem Collum in alterutram partem cito Versatile,
et varie deflexum. Si materia morbifica statim ab initio a cerebro descendat ad
pectus, vix in aure mutatio observatur, aut utraque auris aliquantum retracta est,
aut non adnotatur illud discrimen, quod memoratum est de pulsu brachii sinistri, pulsu tamen utriusque brachii facto aliquantum minore, et differentia pulsuum
minor est. Progrediente morbo femur sinistrum debilius fit, atque etiam cutis universa sinistri lateris minus sensibilis redditur, lauticuli in sinistro latere minois rem quantitatem liquidi fundunt. Vesica11-tia sinistro lateri applicita aegre vesicam attollunt, et cito exsiccantur. Cucurbitulao super dorsum ad sinistrum latus applicitae
37쪽
vix cutim elevant, et minus dolent in morbo jam provecto. Ungues autem in sinistro latere fragiliores, tenuiores, minusque crescunt, et ad latera incurvantur. Pustulae autem, phymata, panaritia summorum digitorum, perniones etC. , potiUS in dextera parte, quam in sinistra obser
Ultimo animadvertam aegros SUper sinistra parte, si ea affecta sit, somnum arripere non posse, sed quadam inquietudine, et capitis interna perturbatione cogi ad alterum latus se Convertere, atque
adjiciam haec phoenomena primi stadii
etiam per totum morbi curriculum perdurare , aut etiam augeri, nisi in secundo stadio morbus superetur , aut saltem diminuatur.
In altero stadio natura conatur excitata febri urgere materiam morbificam ad cutim, exanthemata producturam. Sub multiplicis autem morbi imagine haec actio procedit pro varia positione materiae mor-bificae, quae dimovetur, varias partes impetens , et pro Varia mutatione, quam humores subierunt. Itaque sub imagine
anginae , odonthalgiae, haemorrhagiae ,
38쪽
febris cassiarratis, febris putridae, febris,
ut ajunt, rheumaticae intermittentis, quotidianae, aut etiam febris peticularis incipit morbi scena. Tempus autem non teremus iis enarrandis, quae ad singulorum symptomata pertinent, aut illis referendis mutationibus , quas ab adjuncto hoc veneno praedicti morbi suscipiunt, Cum haec tradituri simus in morborum localium, et complicationum expositione. Quae tantum huic febri exanthematicae sunt peculiaria
Nullo servato ordine modo citius, modo
serius exanthemata erumpunt: Verum ea
semper per aliquot, aut plures dies sud res praecedunt viscidi et laetentes, odoris singularis inter mucidum et lixiviale, aut
Cadaverosum, quod tamen et una acidum saepe solet redolere. Post hos sudores apparent exanthemata, quorum magna Varietas est; modo enim maculae rubrae morbillos referentes exeunt, easque citato gradu sequuntur pustulaerii brae, aut vesiculae minimae pellucidae, alias cum aliqua rubedinis in cute suffusione exeunt pustulae majores rubrae, quae in cacumine vesicam produnt. Nunc fere totae pustulae in vesiculam abeunt sero Crassiore turgentes , annulum tantum quemdam ad basim servantes. Interdum
39쪽
autem tamquam ex scarlatina cutis rubotcum minutissimis pustulis, quae disparente rubore in minimas vesiculas transeunt.
Aliquae puncturae primum persentiuntur, deinde pruritus, et dum plenior sit eruptio, intolerabilis ardor tamquam ex applicito igne aegros excruciat, qui eosdem in summam jactationem, et veluti furorem agit η. Primum expulsio apparet in pectoreot dorso, etiam in facio et brachiis, deinde in abdomine et artubus inferioribus, etiam
sub plantis pedum post validissimas pun
Si pulsus sinister minor sit, in toto sinistro latere longe parcius exanthemata erumpunt. Vesiculae non tacite exarescunt in squammulas, sed aut disparent, aut immutatae aliquandiu persistunt. Quario, quintove die, atque etiam Citius, nisi sudor se sustineat, rubor evanesCit, atque materia morbifica iterum in sanguinem resorbetur. Tunc autem modo repetit angina , atque plura ex inCOmmodis, quae
Ρraecesserunt eruptionem, renovantur.' Hic iniolorabilis sonsus arilotis huic Oxanthomati Proprius omnino Est, et non modo in acuto morbo, sodetiam in Oxanthematicis efflorescentiis primi stadii occurrit. Consulat lector diligontor quas a nobis tradita sitiit circa complicationum miliarium cum poticulis in tracta tono do miliarium etc. : . . Duili sed by Corale
40쪽
Saepius de flamma infus discurrente conqueruntur aegri, quae pectus feriens magnam agrypni3m, et anxietatem facit, et cerebrum petens delirium, soporem, tristitiam, atque animi abjectionem gignit. Tunc temporis febris imminuitur, sed ea brevi iterum exurgit, atque natura iterum eruptionem molitur. Hujusmodi partiale
Curriculum exanthematicae eruptionis solet esse septem dierum, ita ut absoluto septenario morbus repetat. Sed inter unum et alterum quandoque quiescentia aliqua intercedit. Vesiculae partitis vicibus desquamantur, sed earum non paucae subsident,ot evanescunt occasione Singularum eruptionum. Haec desquamatio non impedit reditum novae eruptionis, atque vidi per tredecim, et quindecim vices, atque etiam
ultra hunc numerum ejusmodi eruptiones renovatas fuisse. Universim autem morbi curriculum saepe ad plures menses protrahitur, atque si aeger diuturnitatis morbi pertaesus velit sudores dispellere, aut Medicus eccoproticis materiam ad alvum deducere , statim gravia mala adveniunt a veneno internas partes lacessente, quae 1 itae periculum afferunt, adeo ut et ipsi aegri malo experimentorum exitu edocti patienter longitudinem morbi sustinere decernant. Ex iis autem Omnibus, quae O,