Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

23 servavi, deducere licet non nisi per plures

repetitas eruptiones materiam vitiosi humoris posse exhauriri, materiam vesicu- Iarum per desquamationem secedere; illam autem, quae maCulas aut cutis ruborem facit, non nisi per viscidum sudorem eliminari, nullumque mihi innotescere exanthematis genus, quod adeo varia ratione procedat, tamdiu trahatur, et dissicilioris extirpationis sit. Sudorum magna inaequalitas est, atque eosdem urgeri video, quando vitiosus humor per CUtanea Vasa movetur, atque seCusae in miliari legitimo morbo magnam saepius visciditatem ostendere, atque peculiarem suum odorem, aut singularem illam, quae memorata eSt, odoris compositionem Servare.

Pulsus etiam magna est disserentia, prout uberior est et soIutior, aut parcior et viscida lympha irretita miliarium veneni

materia, atque suam majorem, aut minorem symbolam confert; vitium illud, quod maculas facit, aut cutis ruborem ad peticulare principium ex mea opinione referendum. Pulsus igitur pro vario tempore morbi , variaque principiorum Compositione magnam habent varietatem. In prima morbi explicatione sunt par si, demissi, atque una contracti, saepe etiam

42쪽

intermittentes, aliquam tamen mutationem habentes ab eo morbo, cujus primam imaginem habent, aut Cum quo Conjunguntur. Properante autem morbo sollicitati fiunt, fluido-subelongati redduntur, quando vitiosus humor praeterfluit, et reducentia vasa subit, ut in membrana aduposa conquiescat , aut intra sanguinem

resorbeatur. Suspensi demum, parum frequentes, neque citati, Cum pustulae exa-

Urinarum similiter in hujusce morbi periodo magna differentia est. Miliarium venenum cutim feriens urinas tenues et decolores reddit, sed quae fila, aut minutas squamulas exhibeant. Dum naturae actio lympham difficiliter transeuntem urget et atterit, pulverulentae apparent, aut instar scri lactis turbatae, ut sub majori spasmonesulosae sunt cum tenui, et diffusa alba nubecula minime aut raro subsidente. Si post affrictum vasa magis patula reddam tur, albescentes quidem sunt ; sed cum majoribus squamis, et veluti lamellis innatantibus , quae etiam fundum petunt. Si cerebrum malignus humor afficiat ita,

ut tenuem lympham vasorum Cerebri veluti abradat, et in circuitum urgeat, Urina tenuis est cum spuma albicante ordinario

decolor, sed et flavescens, aut etiam

43쪽

25 subrubescens, si bilis adjuncta sit, aut ita materia morbifica agat, ut magnus fiat etiam cum sataguinis globulis affrictus. Quando vero per diutinum asfrictum globulorum sanguinis materia morbifica

intime lympham solvit, et globulorum compagem disjungit, abeunte suis vinculis soluto vitali principio, sanguis gangraenose

resolvitur, pulsus demissus fit, urinae parcae et turbatae minguntur obscuri coloris, et ex lypothimia aegri moriuntur. Eo tempore autem, quo ex minimis vasis cutis praeterfluit vitiosus humor in mem

branam adiposam . propter SyaSmUm nervorum Cutis , tenues Urinae sunt, scd subvirescentes , oleo oliVarum non absimiles, ut puto, verisimiliter ex bile, quae

plerumque in hoc morbo Commota est, particulis aliquam adipis substantiam so- cum abripientibus; sic Videmus, ut notum est, bilem flavam Cum oleo ViresCere. Nullum corte morbi genus - est, in quo tanta Occurrat, tamque Varia pro ratione circumstantiarum, morbique compositionis urinarum ' differentia, et permutatio. Constantior autem urinae Conditio est urinae albescentis, turbatumque Serum lactis referentiS.

Plura quao ad urinam pertinent sat firmo Oxposita sunt so capita, quod Prognosim contincti.

44쪽

26 Nisi numerosae sint vesiculae miliares, aut ex alia caussa adjuncta, ut bile phlogistica, vel sanguinis densitate gravior morbus reddatur, gravisque aliquis error Commissus sit, quo subito malignus humor deprimatur, in morbi acutie aegri

non moriuntur. Cum autem pereunt, ex

convulsionibus utique, sed praesertim ex Iypothimia pereunt cum spasmo pulmonum et vix aut breviter delirant. Plerumque morbi acuti vehementia superatur, sed, uti diximus, plures se se

mutuo subsequuntur exanthematum repetitiones continuo minores, Cum Cuticulaedesquamatione et pustulis majoribus indura granula nigra siccescentibus, doneo aegri, quod quidem lentissime fit, convalescant. Ad pleniorem autem liberationem requiritur, ut pustulae majores Varorum similes adveniant, . atqUe Sudores

recurrant, quos aegri patienter ferant, et denique aestivis mensibus tum forti exercitio, tum balneis omnes morbi reliquias extrahere satagant. Ea enim est hujusce. morbi natura, ut omnis morbi lames difficile extirpetur, nisi summa Constantia opportunis auxiliis contra morbi superstites reliquias pugnet aeger. Qui vero patienter convenienti regimini se subjece-Tunt, quamvis aliquando remaneat adliuo

45쪽

2Zinatoriae morbificae aliqua portio, diu a morbi recursu immunes extiterunt, atquctapparenter sat bonam Valetudinem ducunt, minoremque , si post aliquot annos recidant, gravitatem morbi experiuntur. Qui vero Cito se se expedire cupiunt, et quae facienda sunt negligunt, post breve in te vallum iterum lecto assiguntur, ut simile Curriculum peragant, aut in ea incommoda incidunt, quae ad tertium stadium pertinent, in quem statum ii etiam conjiciuntur, qui sub actione naturae exanthematicam eruptionem molientis pauca, aut nulla exanthemata habuerunt, propter cutis densitatem, aut adversUm regimen Similem etiam sortem obeunt illi, qui morbo mitiori existente pauca exantheis mala habentes eadem neglexerunt, sed in hisce longe lentius tertii stadii curricuIum procedit variis apparentis bonae valetudinis intervallis '. Securius autem doCtimentum bene superati morbi dabunt elatio pulsus sinistri, et recessus illorum

phoenomenorum, quae pulsus et auris sinistrae mutationem comitantur, aut consequuntur.

' Cum hic morbus exanthematicus pertineat ad complicationam miliarium cum poticulis L Ctor consulat naquae in tractatione de miliarium origino etc. ibi tradita

sunt.

46쪽

ET STADIUΜ.

. Materiam morbificam intra Corpus retentam innumera fere mala Sequuntur, quae non modo froficiscuntur ex stimulo ejusdem materiae varie applicito, sed ex iis diversorum humorum perversionibus, Ex quarUm Caussarum compositione tum morbi universales, tum morbi locales multiplices producuntur. Ii autem, atque innumeri morbosi effectus Ιicet saepius exanthematicum morbum male judicatum, aut irritum naturae eruptionem tentantis Conatum Subsequuntur, tamen et interdum Clanculum, nimirum sine evidenti secundi stadii curriculo ad tertium aegri deducuntur. Observatur autem etiam quosdam morbos, et quaedam symptomata omni fere stadio communia esse, quaedam RV-tem aut a secundo, aut tertio stadio p. tius proferri. Primum exponemus, quae succedant excute obturata, et reliquiis materiae mombificae in ipsa cute haerentibus. EX milCoviscidiore reddito et cuticula firmior fit, et sensim perspiratio adimitur. Cum autem vis alliciens cutis infirmetur, debilior redditur circuitus sanguinis, CogiturqUe n tura potius intus sanguinem aCCumVlaro. Hinc in corporis exercitio anxietas, hinc

47쪽

tusses, cephalalgiae, frigoris intolerantia, lassitudo, ad motum debilitas etc. Stimu-Ιus nervis cutis applicitus per nervorum Consensum Varios spasmodicos effectus gignit, de quibus suo loco Sermo erit. Crassum autem perspirabile retentum, et resorpta materia morbifica, necessario debent plurima mala produCere, quae modo fugacia, modo firma sunt. Bilis etiam ubtiosa reddita suam simbolam confert sive

in ipsis viis bilis, sive intra sanguinem

recepta.

Ex hisce omnibus secundariis caussis sit, ut multiplices morbi proficiscantur, ex quorum incremento denique mors venit. Frequentiora autem mala , quae vitae finem imponunt, sunt sequentia, phlysis, dispnoea suffocativa, syncope, apopleata, gastritis, enteritis, hydrops, alvi fluxus, atque destructio sanguinis, aut partis alicujus gangraenosae. Singillatim autem haec nolo hic loci persequi, cum ea satis aC- curate recenseantur praesertim in expositione morborum localium, disquisitione εymptomatum, et phoenomenorum; atque etiam expendantur ea occasione, qua inquirimus in caussam proximam morbi, ejusque agendi rationem , atque morbi

finem

48쪽

DESCRIPTIO MORBORUΜ PARTICULARIUM-

ΜORBI CAPITIS, ET COLLI.

Vert O. Vertigo nascitur praesertim ex plethora vasorum Capitis, atque ea per motum quemcumque capitis, maximeque per ejus demissionem adeo interdum augetur, Ut visionem momento temporis tollat, mortis metum afferat, et aegri se animo delim quere sentiant: sed vertiginem ex situ horletontali in lecto tollit statim positio trunci erecta. Vertigo autem ex solo stimulo quandoque dependet, sequiturque translationem mi asmatis, quod ex alia parte instar fumi caput impetens statim vertiginem pro

creat.

Inter vertiginis primam aCCessionem, et aliorum phoenomenorum apparitionem ninlabile tempus etiam unius anni, aut etiam diuturnius intercedit , atque de nullo in-

49쪽

3ICommodo aeger queritur. Redeunt deinde novi insultus frequentiores, atque morbus se se explicat. Ceterum Vertiginem saepissime consequitur prompte pulsus in sinistro latere mutatio. Vertiginem paullo vehementiorem comitari solet vomitus. Quae morbum inchoat vertigo fugax esse solet, qUae vero in tertio, quartove stadio advenit diu etiam Vexare solet, neque Caput demittere aegri possunt sine quadam gravi mentis perturbatione, et visionis diminutione, quandoque etiam scothomia. Artuum imbecillitas facile sequitur ve tiginem , atque nostri aegri non de objectorum ante oculos rotatione ; sed de qua dam corporis instabilitate, et se regendi impotentia conqueruntur, immo tamquam ebrii postice cadunt: cum aurium sonituet susurro, si paullo fortior vertigo fuerit.

Cephala ia. Frequens morbus est cephalalgia in hac

aegritudine, eaque evenit in omni stadio morbi, minus tamen frequens in quarto. In primo stadio nunc sine Ordine, nunc periodice revertitur; anterius solet caput

dolere dolore distensivo, et gravativo etiam vehementi, qui ex integro abit post unam,

50쪽

32 aut alteram diem; aliquando alteram lantum partem capitis assicit, atque frequentius dexteram, et hemicraniam aemulatur. In vehementiori cephalalgia etiam vomendi aliquis conatus adest, atque animi, ut dicunt, languor; pulsus non est elatus, et ad magnum accedens, SiVe, ut ajunt,

capitalis; sed potius brevis, minus elatus, et contractus, non frequens: dolor capitis a parte anteriori ad occiput etiam transit finiens per aliquam spinae dorsi rigidit tem , aut lumborum dolorem. In hac Cephalalgia intus caput dolet, non eXtUS , nisi una adsit lymphae, ut ajunt, Conditio rheumatica, in quo casu Cutis capitis. Contrectata dolet. Ad tempora autem cum quadam lancinatione capitis dolor est in iis, quibus bilis una agens ad Caput rapta est. Cephalalgia aliquando in hoc morbo periodica est instar febrium intermittentium: tunc autem circumscripte pars qUaedam capitis dolore torquetur immani mentem etiam submovente; sed in eo situ,

qui doluit, caput contrectationem aegrofert. Matutinis horis venit, post meridiem mitigatur , febris utique aliqua, sed obscura adjungitur; pulsu primum contracto et tardo, sed qui frequentior redditur.

Dolore declinanto hujusmodi cephalalgia

SEARCH

MENU NAVIGATION