Institutionum canonicarum Enchiridion ad usum seminarii Seberenatensis auctore Deodato Ganini illustriss. et reverendiss. domino. Fr. Ludovico De Gallo Sanctae Severinae Archiepiscopo dicatum

발행: 1835년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

stolico Indultu his inter approbatos , quos digniores judicabunt. 63o. In illis vero juris patronatus ecclesias i-ci , praevio pariter Concursu , eos instituent Episcopi quos uti digniores jam approbatos Patronus ecclesiasticus prassentabit. Sed in Paraeciis juris Patronatus Regii , et Laicalis , Praesentatum instituent Episcopi , dummodo praemisso examine

idoneus reperitur.

631. Ad Summum Pontificem denique earum Paraeci Arum , quae in Curia Vacaverint , aut quarum Parochi a Sancta Sede de aliqua Dignitate , vel Canonicatu provisi fuerint, Concursu coram ordinario pra ocedente , collatio 13 Spectabit. 63a. Α Concursu formali excluduntur stutem Vicariae perpetuae Paraeclarum Ecclesiis Τ tu latis unitarum, aut Monasteriis , vel Capitul is et Collegiis ; sicut et Abatiae , Peioratus , Dignitates , et Canonicatus animarum Curam exercentes: nam do dignioris natura , et collatione, non jam inferioris, aut confusi Beneficii ratio haberi 14 debet. 633. Ecclesiae omnes , et quaecunque Beneficia intra uniuscujusque reaecesis orbem existentia , in ejus Episcopi potestate comuni jure eo istunt ; nisi privilegio, fundatione, vel immemorabili consuetudine tig) exempta viderentur. 634. Ab Episcopis ergo non exempta Bene Mist e latri possunt, durumodo sint Vete vaeaum

152쪽

lia: alioquin collatio, vel institutio redditur nulla; sed intra menses Sex collatio persei debet: quibus negligenter elapsis, i i 6 ad proximum Superiorem statim devoluitur. 635. Si vacatio vero per renunciationem ad- . Venerit, infra mensem , universum admissionis , et provisionis negotium debet . absolvi : icum renunciationis , et collationis publicatione tu ira tres Unenses a die sibi factae provisionis , sub nulli latis poena , et devolntionis insimul ad Sanctam

Sedem , ut alio idoneo Clerico , ab ipsa Sede io

Beneficium concedatur. .

636. Forma demum . qua conseruntur Benescia dupliciter concipi solet e motu proprio collatoris : vel ad Beneficiarii potiti em. Locorum ordinarii ad reprobandum ambilum quovis tempore odiosum Ecclesiae , ac grave , motu proprio sem pre Beneficia conserunt. ' . 637. Pontifex vero conserre solet aut in sor ma Commissaria , vel in forma gratiosa. Primo modo Loci ordinario mandatum datur, ut si dignum reperit Impetrantem , et Benescium conferat. Secundo modo plenum jus in Beneficium tribuitiar Impetranti, et in forma gratiosa Collatio dicitur.

153쪽

TITULUS XXVI.

Des Renunesatione, at Permutationa Benesciorum. 638. Ren sciatio dicitur spontanea Beneficii ecllesiastici dimmissio , justa interveniente causa , per legitimum Superiorem probata si et admissa. 63s. Beneficii renunciatio duobus modis perhibetur , vel tacite ., vel eXpreSse. α4o. Tacita fit renunciatio absque verbo, aut scripto , sed actione aliqua renuncialionem indicante , vel ex juris dispositione , per quam Beneficinm amittitur , aut retineri non potest. 641. Habetur sic in alterius incompatibilis Benefici assecutione: in Beneficiario, qui matrimonium contraxit: monasticam professionem emisit : militiam sequitur; aut publice mimicas a

artes exercet.

642. Expressa expressis verbis vel scripto coram Superiore eam acceptante perficitur : quae arioluta vel conditionata esse potest.

643. Quando quis pure, et simpliciter Benescium quod actu possidet in manibus Superioris dimittit, renunciatio absoluta dicitur : si pacto modo , ac aliqua intercedenta conditione , conditionata 3 nuncupatur.

. 644. Beneficiaris omnes tam majoreS , quam minores canonicum titulum habentes . Beneficia ex justis causis renunciare possunt : Dempe infirmitate corporis : desecta Scientiae 2 c cie uti a

154쪽

criminis : irrecularitale personae : malitia Plebis : candalo gravi; έ) quae his versibus eontinentur. Debilis , ignarus, mala conscius , irre gularis , . Quem malo plebs Odiι , dans scandala , cedere ponit. 645. Beneficiorum renunciatio auctori late prO- .pria fieri non potest, nisi in manibus legitimi Superioris jurisdistione in collativam , et destituti vani bahqnti : nunquam coram Laico , nisi ex Apostolico indultu, vel landatione tale Benefi-eium conserendi, ac se siquem recipiendi s)jus

habeat.

646. Si vero in favorem alicujus fiet dimissio , vel *ub conditione, stricto jure, Resignatiqdicitur; quae non aliter nisi a Romano Pontifice, vel Apostolicam facultatem habente recipitur ; ad Simoniam vitandam in hujusmodi resignatione contentam , qRae per ordinarium Q purgari non

potest. φ647. Etsi Beneficia simpliciter , et absolute dissa utantur , neutiquam licet Electoribus , aut quibuscumque Colla lotribus verbo , vel nutu , aut signo sui pros vacaptiuin Beneiaiorum succeSSOres, per Resignantes etiam hortalis designa los , admitte-rq ; consanguineis autem, assinibus, vel sumiliaribus sjye Collutore, sive dimillentium Benescia sic ejurata conserre, sub nullitatis poena omnino vetatur. 6 8. Cum vero duorum ηedesciorum alter '

155쪽

equatur resignatio , per ecclesiasticum Superiorem probata , et admissa , Permutatio diei solet. 6 q. Ut Beneficiorum reciproca commutatio νοlida sit , ac licita , non privata Permutantium voluntate , sed ob necessidatem , et Ecclesiae utie italem , auctoritate , et assensu legitimi Superioris perfici debet ; alioquin Permutantes 8 alternis Benesipiis privabuntur. l. 65o. Si vero de jure patronatus erunt Be-pesicia , vel unumquodque illorum existit regulari iur itidem Patronorum consensus , eoruriaque ad qyos eligendi , vel nominandi jus pertinet: alias irrita permutatio foret ; sicut , et si justam cons radicendi causam. Patronus e posuerit, et detrectari cepsetur, nulla exinde redditur collatio.

TITULUS XXVII. , i

Pe ne uariis Bene torum pacationibus

651. Beneficiorum vacationes vel a lege , 'piab homine proveniunt. 652. Vacationes a lege per sententiam a jure latam est ipso lopum obtinent, antequam declaratoriam Judex sententiam.serat ; sine qua tamen nova sic vacantis Benensii proiisio non hor titur effectum. 653. Vacalioues ab homine inducuntur quoties privationis Meneficii poena ob aliquod erimen a jure expressum , Beneficiario sententia infligi-

156쪽

tur I postquam Beneficium vacare dicitur, et alio, Clerico conserri potest. - . 654. Vacationes a lege triplici modo contingere possunt, scilicet de jure dumtaxat: de facto tantum; vel de jure simul et facto. 655. Si Benescii possessio per quamlibet

iuris transgressionem eo ipso Beneficium infligentis detineatur, de jure solum vacare si dicitur. 656. Ubi vero quis idonei tute canonica imparatus , vel a Collatore conserendi potestatem non habente, reservati, vel affecti Beneficii collationem obtinuisset, de faelo tantum et, vacare intelligitur, etsi exceptiones a jure praescribuntur. 657. Cum antem ob causam a jure latam vacaverit Beneficium , et hulliter fuerit colluium

ex parte vel Collatoris , vel Beneficiarii , de jure , et de facto simul 3J vacare censetur. 658. Ex variis sontibus ipso jure Beneficiorum vacationes obveniunt.

659. Ex desertione, vel mutatione Status Clericalis.. Vacant igitur Beneficia per matrimonium jam eontractum : Regularem professionem :Μilitiae assecutionem , saevi laicalis ossicii exercitationem ; ae notoriam continuatamque Clerica

lis habitus , dimissionem.

66o. Ex neglecta Sacrorum Ordinuin susceptione. QCathe/ralium Canonica tuo ideo sine Or-

157쪽

dinibus sacris , et Parochiales Ecclesiae sine Sacerdotio obtentae, post annum 5 eo ipso vacant. 66t. Ex Beneficiorum incompatibilitate. ..Beoeficia igitur promoti ad Episcopatum non 3itularem , continuo vacant: Sicut, et primum Beneficium per pacificum alterius incompatibilis assecutionem; ac illud ab illegitimo Clerico, in Eccle ia . ubi Pater ejus inservit, impetratum , vel a Clerico legitimo immediate 6 in

Benesciis paternis succedente. I. Ex defeetiva impetratione, ob irritantes clausulas Cunonici juris. Irritantur ergo Paraeclarum callationes non servata forma Concursus : Renunciationes, sive Resignationes , ae successivae provisiones Beneficiorum intra tempus a jure statutum non publicatae : Collationes subreptiliae , et orreptitiae; vel quoties conditioncs sub clausula irritanti tu

Beneficiis impetrandis adjectae, minimo ad

impleantur. -

663. Ex nonnulis denique criminibus plenarie commissis Beneficiorum vacationibus eo ipso, datur locu S. Talia sunt speciatim Iiaeresis, Schisma ,simonia , Cardinalium , et Episcoporum realis ossentio , assassinium , crimen nefandum , abortus , Clericorum ad Beneficia dimittenda coactio , duellum quoad provocantem, et Provocatum, mortis enctu etiam non secuto: aliaque in jure faciniora 8 expresse relata.

158쪽

664. Ob atrociora erimina nonnunquam ab ecclesiasticis Iudicibus privationis Beneficiorum poena irrogatur, sed in casibus tantum a jure permissis; verum si per judiciariam sententiamyrimen reticeatur, non erit vacationi locius

TITULUS XXVIII

i De commendis, et Pensionibias. 665. Beneficiorum instar habentur Commen dae sic dictae, quae ab Ecclesiarum viduitate , et Begularium Disciplina dilapsa, vario tempore, variis modis originem ducunt. 666. Antiquitus igitur vacantium Ecclesia vrum Bona administrationis, et custodiae Causa , Saepius commendabantur : I novo temen jure etiam Monasteria praesertim illa in quibus Begu Ianis vita obsoleta remansit, eodem titulo in v stiuntur ; exceptis his , quae Capita Ordiniim nuncupantur : Monastico vero existente Instituto, ex bonis sic commendatis , Mensae Abatiales sa-junctae sedulo 2ὶ conspiciuntur. 663. Duplicis generis Commendae videntur; perpetuae , ad Commendatarii vitam duraturae, e temporaneae, quae collatione peracta illico ces

sebunt.

668. Temporaneae ab Episcopis conserri pose sunt: quarum umbra i Paraeciis viduatis exteri

159쪽

ri uiri in reliquis antem Benesciis jam recesse runt ab usu; s. Perpetuae vero ex recepta Disciplina a Summo Pontifice , ob justam causam privativei conceduntur , cum libera jurisdictionis , si qua sit, exercitatione, redituum administratione , aedispositione : adeo ut provisi uti Beneficiarii , et Titulares perpetui reeensentur : Bonorum alienatione 3 tamen penitus interdicta. 97o. Cominendae tamquam Beneficia petat Peluo collatae repulantur , incompatibilitatem patiuntur : et.si animarum Cura iis annexa videtu , aetas annorum XXV. et Sacerdotium sauein ad e collationis intra annum i IIud adipiscendum omnino xequiritur, nisi aliud in Apostobicis Bullis sui vari mandatur. Beneficia vero quamvis repeti tib vieibus commendata, pristinam qualitatem non

amittunt. .

6 i . Nec aliter tandem de Pensione in roCanonica dicitur , cum sit redituum alicujus Be .n icii , Superioris augioritate delibatio , s) al

672. Etsi ab adolescestis Ecclesiae temporibus Pensioues hssignatae leguntur id facium , .ut iejeeti de propriis Sedibus Cleriti, vel senectute Consecti, unde sa exhiberent, nonniehil 6 h

673. Sed pe Pensiones iraelu temporis in iim l. frugem irent ,. saepe in beneficiis libera.

160쪽

mo Pontifici earum dispensatio 8 reservatur. 6 4. Pro earumdem vero constitutione justa causa sententia Iudicis probata , vel , Superioris auctoritate sussulta intervenire debet; utpote Beneficii resignatio, aut permutatio: inter duos legitimos litigantes transactio : utilium Clericorum Paupertas, aut aegra valetudo; vel respectu ha bito ad Ecclesiae servitium, excellentia meri

torum.

615. In decerpenda Pensione Beneficii onera, et congrua Beneficiarii sustentatio sat adverti debent :ita ut tertiam redituum partem Pensio non excedat; sed in pecunia nunquam in fructibus 9ypersolvenda. 6 6. Pensiones utcumque constitutae cessabunt morte Pensionarii , degradatione ab Eccle si astico ministerio , haeresis, aut selloniae criminibus , Episcopi Dioecesani percussione, vel monastica professione , aut ipsius Pensionarii matrimonio io jam secuto. . 677. In hoc autem utriusque Siciliae Begno

Pactis novissime conventis abrogata solutione Τertii Pensionabilis sic olim dicti, Pensionum reservatio ad tramites Canonici juris perfici debet. 6 8. Excipiuntur tamen illae , quas Romanus Pontifex super quasdam Episcopales Mensas, et Ahatias Regni hujus perpetuo sibi reservavit in summa ducatorum duodecim millium, pro tempore, suis subditis Pontificiae Ditionis ii ad libitum conserendiF.

SEARCH

MENU NAVIGATION