장음표시 사용
5쪽
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVΜGOTTINGENSIS RECENTIORES
7쪽
USU ACCURATIORI ACUS INCLINATORIAE
RECITATA IN CONSESSU SOC. REGIAE SCIENTIARUM
1. Ad inclinationem seu obliquitatem acus magneticae versus planum horiZontale obseruatoriS, ea, qua par est, exactitudine deinterminandam , varia inuenta sunt instrumenta sic dicta Inclinatoria, inter quae potissimum et illa solent laudari, quae iuxta theoriam a Cel. Dan. Bhrnoulli exhibitam primum construxit b. Erander, artifex quondam peritissimus Augustae Vindelicorum. a. Haec instrumenta duobus gaudent limbis divisis, altero maiori EHF Fig. 1.) super quem acus QP more solito inclinationem suam ostendit, si ante magneti sationem bene aequilibrata est, et altero minori ABCD, qui acui ipsae adfiixus est, annulusque aequationis vocatur. Centra horum limborum coincidere debent cum puncto per quod transit axis gStrationis acus. Super annulum A a aequa
8쪽
aequationis moueri potest peculiaris index Ol admodum levis, et sicut in horologiis, leviuscula duntaxat frictione versatilis circa a Xem dictum gyrationis, eum in finem, ut si acus, antequam magneti sata est, in hunc vel illum situm obliquum Q OP redigatur, ope illius indicis essci possit, ut acus in illo situ perseueret, adeoque indeXeXacte aequilibrium teneat cum acu, quo casu simul notari potest positio indicis super annulo aequationis diuiso. 3. In hoc stu dicto index cum linea verticali OH eundem
semper angulum constitueret, quem acus cum linea horizontali facit, dummodo effici possit, ut axis gyrationis persecte transeat per commune centrum gravitatis acu S et annuli, quemcunque etiamstum acus habeat. Cum vero hoc posterius cum summa praecisione obtineri nequeat, notetur, antequam acus vi mi agnetica imbuitur, pro qualibet inclinatione acus, respondens positio indicis o I cum acu aequilibrantis, et tabula construatur, in quam illae politiones obseruatae transferantur. Haec tabula, a Cel. Dan. Bernoulli tabula aequationis vocatur. Acu deinceps valide magneti sata, et in meridiano magnetico constituta, eaedem obseruationeS repetantur, atque
ea acus obliquitas, quae utroque casu eidem indicis positioni respondet, iuxta theoriam Berno ullianam veram exhibebit inclinationem acus magneticae in loco obseruationis.
1. Haec methodus Berno ulliana construendi acum inclinatoriam, eum habet finem, ut omnes inaequalitates, quae in rotatione acus circa axem suum horiZontalem, ob aliqualem eius deuiationem a centro grauitatis, ob incuruationem quandam acus sorte pertimescendam, et ob desectum cylindricitatis persectae axis ipsius 'enasci possent, ope illius indicis et tabulae aequationis corrigi et remoueri
9쪽
a. Theoriam huius methodi praeter Bernoullium ipsum, optime exposuerunt Cel. M si in Actis Ac. Petroposit. pro anno ITT3. P. II. pag 1 o, et Cel. Alb. Euler Histo ire de Pisc. de Berliu An n. i rues ubi simul data est breuis descriptio et estigies inclinatorii iuxta haec principia constructi. Simile instrumentum exhibuit Aran r in libello B schreibtιngebres magnetischen Declinatorii und Inclinatorii Augsb. i 779.
3. Praeter methodum expositam hoc idem inclinatorium iuxta Cel. Krost aliis quoque modis adhiberi potest, ad acus inclinatio
nem eruendam, dummodo placeat magnetismum acus vel notabiliter imminuere, vel adeo in uertere, ita ut polus eius borealis abeat in australem. imbuatur sc. primum acus magnetismo quantum fieri potest valido, et observentur in meridiano magnetico duae quaedam positiones indicis et acus respondentes. Tunc magnetismus acus vel notabiliter imminuatur, vel adeo in uertatur, et denuo observentur duae eiusmodi positiones respondentes acus et indicis. Cognitis hoc modo duobus ejusmodi pariis obseruationum, ex illis, iuxta formulam ab auctore traditam, vera erui potest inclinatio acus, absque omni adminiculo tabulae cuiusdam aequationis, cuius constructio semper admodum operosa est, si eam per totam suam extensionem
sat praecisam esse velis, ita per hanc methodum molestissima pars operationum cum hoc inclinatorio instituendarum, constructio sic. tabulae aequationis felicissime sublata esse videtur. 4. Interim quantumuis ingeniosa sit constructio acus inclinatoriae dictae, illa tamen mihi ob nimiam eius complicationem in praxi semper displjcuit, immo in determinandis obliquitatibus acus magneticae, omnibus licet cautelis adhibitis, vix maiorem mihi permisit exactitudinem, quarn alia instrumenta simpliciora, dummodo debitis cautelis erant constructa. idem expertus est mallet in itinere, quo eius modi inclinatorio usus erat. Comm. Petroy. T. XSU. P. II. ITTO.
10쪽
computandi sc. inclinationem magneticam ex obseruationibus quibusdam, inititutis sub magnetismo acus variato, haec ingeniosa quidem, sed multis erroribus obnoxia est, cum admodum difficile sit, super annulo aequationis diametri tam exiguae, quam in hisce instrumentis esse solet, positiones indicis tam accurate obseruare, quam ad hanc methodum requiri videtur. Praeterea et calculus ipse, ab auctore traditus, paululum prolixus, atque hinc ad praxin molestus est.
Maxima pars distensuum, quos in obseruationibus repetitis inclinationis magneticae uno eodemque loco et tempore, deprehendimus, praecipue si obseruationeS cum diuersis acubus instituantur, iuxta meam eXperientiam, frictioni acuum potissimum est adseribenda. Huic se te iungulat errores, qui ab excentricitate acuum respectu limbi di tui si, a positione centri grauitatis earundesin, adsutations instrumenti respectu merid jani magnetici et a gradu attonibus limbi prosiiciscuntur. Sed hi posteriores cognitis methodis haud difficulter detegi et in computum duci possunt. Inaequalitates vero frictioni debitae, uti patet, et per constructionem acus Her.
noullianam s. Branderianam non euitantur, immo potius augentur, ob pondus annuli aequationis quo acUS grauatur. Omnes reliquae errores et huic insit rumento in i Berent, quibuS praeterea accedunt
illi, qui in obseruatione positionum respondentium indicis et acus tam facile committi possunt f. IV. I. Ad frictionem a Xens, circa quem acus inclinatoria sursum deorsumque mouetur , minuendam, artificeS interdum usi sunt rotulis sic dictis volutoriis Frietion frollen, Lot cherben quibus imponunts xona dictum. ita ut situm horizontalena teneat, simulque per centrum limbi diuisi tranSeat. 2. Eius