Dissertatio medica inauguralis de peritonitide in genere, et praecipue de acuta

발행: 1823년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

ea sit proprietas, Seorsim magis pati adfectiOHes, quam cum visce

ribus communicare sa) s. Et alibi occurrunt Neque facile ait

reliquas intestinorum tunicas transit adfectus hujus externi Uelamenti, peritonoei inflammationes scimius obserMamus sine ulla inflam malione tunicarum musculosarum et nerνearum s2) h Quae asserta funerum lustratio etiam et etiam confirmavit. Inde sequitur, peritonaeum assici posse assectione inflammatoria, dum caeterae partes quas circumdat illaesae manebunt, functionibu Sque suis rite fungentur. Ast haec non ita intelligenda esse asserimus ac Si mem branae Subjacentes visceraque circumvicina numquam simul phlogosi occuparentur. In morbi enim decursu crebro accidit , ut phlegmasia membranae peritonaealis ad reliqua texta sese eXtendat et vicissim. Hisce considerationibus diutius inhaerere a re nostra alienum fore arbitramur. Quamobrem ad peritonitidis divisionem pertransimus.

Si diversorum auctorum , quacumque ViXerint aetate, opera de moΓ-bis agentia diligenter perscrutemur, merito mirabimur, in eo omnes intentos fuisse, ut serie divisionum subdivisionumque vix inde finita morbos onerarent, ac si inde illorum historia et facilior et lucidior evaderet. In eam dem NOSOgraphi ivere sententiam respectu

peritonitidis. Plurimis autem pathologicis placuit hanc inflammatio

22쪽

Quam divisionem ut omnium optimam amplecti haud dubitamus. Quaecumque etenim fuerint formae quas morbus de quo agimus in duere potest, quotuplices eXstiterint ejus varietates, hanc divisionem

necessario sibi vindicant. Acula ea est quae, citissime et causis evidentibus oboriens, sympto matibus violentis acutissimoque rhythmo progreditur. Chronica, quae acutae non raro succedit, lente invadit hominem, causaS minus conspicuas agnoscit, signis sequi Vocis manifestatur atque SenSim sine sensu aegro mortem infert. Praeter hanc divisionem caeteras omnes, ut diximus, complectentem , alia practicis nonnullis venerandis magnopere arridet, scilicet in Uulgarem et puerperalem e eo consilio ducti, quod haec si non natura Suct , Partus certo Tatione puerperaeque conditionis attentionem medici

specialem invocantis disserat. An peritonitis puerperalis febrisque ab auctoribus puerperalis vocata morbum constituit eumdem ZHuic questioni scriptores in medecina praestantissimi affirmative res pondent , sobrim sic dictam puerperalem titulo peritonitis puerperalis

describentes atque eumdem morbum esse Statuentes. Quam partem

Nos vero morbi istius sui generis olim habiti, omni apud varios

23쪽

auctores depicti emgie, symptomatum diversitatis, indolis variae, sormarumque saepius insolitarum conscii ; physiologiae et pathologiae principia , quae luce clarius in praelectionibus suis clinicis identidem dilucidavit praeclarus professor Van Rollerdam , edocti cunctis et imprimis

Teg nantibus morbis Obnoxias esse puerperas etc., StatuimuS nomine

febris puerperalis auctores aegritudines multifarias intellexisse et de scripsisse. Verum si, iisdem principiis ducti, consideremus statum mulieris durante graviditate , si rite perpendamus quid in Partu , quid

Post eum accidat, ratio cuique patebit cur , levi etiam causa oborta , morbus inflammatorius organa in cavitate abdominali puerperae in clusa , et inter ea praecipue peritonaeum tot mutationes et distensiones passum, tam frequenter invadat; adeoque cur praecitati auctores peritonitidem puerperalem febri puerperali natura similem praedicaverint , quum oliunde Constet Viscera reliqua et assici posse. Epidemico more grassatam fuisse peritonitide in apud auctores le gitur. Epidem ice in Germanica regnasse refert celebris Frank si . Eam dom in Belgio et Hollandia ita observatam fuisse apud Brou sfais te gere est su). Huic praeterea auctori contingit Videre speciem singularem, cognitu dissicillimam : Hoemorrhagicam vocat. Hunc articulum , sines praescriptos jamjam eXcedentem , termina turo , opus est dicere demum, divisiones a Frank allatas S) in muscularem , in dorsalem lumbalem , γω Litidem, meSenset itidem , erv

24쪽

seri, qua a se invicem distinguantur, practicum licet exercitatissi inum fallere, et in tantum solum Valere, in quantum symptomatum Varietatum, pro loco assecto, Hos certiores aliquatenus faciunt.

Morbi Descriptio.

Formarum omnium, sub quibus invadit, progreditur atque terminatur peritonitis , memores esse res foret longior. Idcirco de sim plici acuta solum sermonem habebimus , puerperali non PYOPSUS Πeglectu. Peritonitidem, ut reliquas Phlegmasias , praecedunt Symplomata ad morbum quidem non stricte pertinentia , sed multis communia. Eam praenuntiant horripilationes vagae , horrorve universus , animi anxie talibus, tremoribus atque membrorum torpore stipati. Quibus biduum triduumve perstantibus Vel per intervalla sese renovantibus, Nunc ex improviso orientibus, paulisperque moraturis, moX Succedunt peSti SVehemens, PyreXia , causae, robori sensibilitatique subjecti adsequata, atque alia symptomata quae morbi Sedem et Naturam plane manifestant. Dolores percipiuntur in abdomine Summi qui, Vagam aliquando, fixam saepissime habentes sedem, jam per totum abdomen extendian tur , jam in una parte Seorsum Saeviunt; nunc occupant regionem hypogastricam , quod frequentissime in puerperis Occurrere solet , nunc tenent hypochondria, nunc in regione umbilicati, ut vulgo usui venit, praesto sunt. Qui per plures dies in crudescentes et levissima pressione vel actu, inspiratione, tussi, sternutatione, vomitu et aliis nixibus

ad alvum deponendam et urinam eXpellendam, immaniter eXacerbantes, adeo quandoque cruciant aegrum , ut nec toralium pondus, nec ullius

25쪽

externi remedii applicationem pati valeat. Punctorii , laticinantes ,

acerrimi sunt, gemitus, ejulatus, Clamores acerbos aegro eXtorquentes.

Ille jacet in lecto supinus , immobilis , angore plenus , alias morae imΡa'tiens , cruciatibus Victus in cubile agitatur invitus et mirum in modum rotatur frustra exoptat placido somno languidos recreare senSUS et do Iorum paulisper oblivisci. Interea intumescit venter , tensa Sunt hypo Chondria , superVeniunt singultus, nauseae, vomitus, qui, si irriti

Perstant, aegrum ma Xime torquent , dum e spontaneis magniam Solamen percipere videtur. An Xietas priecordialis summa sit, respiratio frequens et laboriosa, cephalalgia continua. Alvus modo cita solet esse, torminibus ventris et ardore intestino vehementissimo juncta , modo per totum morbi decursum conquiescit, nisi sub morbi finem, quod saepe videre est , diarrhaea appa Teat. Perilonaei inflammationi non peculiarem et ab aliis ventris phlegmasiis distinctam indolem offert pulsus solet esse ut in hisce plerumque durus, Par VUS, concentratus , fere Semper frequentissimus ; morbo ad eX tremum Vergente, ita eXiguus et acceleratus evadit, ut pulsationes vix queant computari. Facies Solet plerumque alienari , et, nescio , quid peregrini et pa Voris eXprimere: pallida est, decolor , saepe sudore frigido obducta ; aliquoties livet , rubedine aliquoties pei funditur oculi immobiles, truces, minantes; alias squalidi et languidi. Lingua modo naturalis, modo rubra , Sive muco albido vel fusco sordida. Cutis abeXOrdio arida est, nonnumquam vero sudoribus dissuit. Urinae varius Status nunc rubra est , vel turbida , nunc sedimentum lapideum de ponit; nota xaro pallida, limpida, sine sedimento obvetiit. Angitur magis magisque aeger atque desipit , capitis membrorum

26쪽

que spasticis motibus quandoque obnoXius est ; frigus extremitaturm , sitim inextinguibilem identidem experitur. Quibus omnibus vel sopor , vel insomnia continua , Vel medius quoque status somnum inter et vigilias, quo maxime gravatur aeger , aeCedunt. Peritonitis , ut plurimum, a secundo ad quartum post partum diem, a aro citius, frequenter tardius, pueHIeras invadit. In hisce, praeter

recensita symptomata , alia Scitu necessaria phaenomena observAntur.

Ubera primum lacte turgida et dolentia, flaccidissima concidunt , lochiorum cessat efiluvium , nonnumquam tamen lactis secretio lochiorumque fluxio solum imminuuntur, raro juxta morem COUSuetum PerStant. Semper , ut nos observavimus , morbi vis vel idiopa thice vel sympathice regionem epigastricam imprimis assectam tenet; vel Peritonitis cum assectione gastrica complicatur; inde anXietas pr22cordialis summa, irriti vomendi conatus continui, ructus amari aut fetidi, sapor in ore similis, halitus oris malus, lingua sordida saepe etiam Lubra. Frequens mingendi cupido est, vel, quod saepissime accidit , plane supprimitur lolii eXcretio ; Vires quoque magis Praecipitantur, citiusque advenit status a dynamicus dictus , nisi aegra sub primo morbi insultu quandoque conVellatur.

Morbi exituS.

Ρeritonaei phlegmasia modo in decursu rapidior, modo tardior a quinto ad duodecimum diem morbus morari solet. Quo termino ab soluto , facile praevidet medicus quisnam futurus sit illius eXitus. Terminatur autem , tamquam reliquae Phlegmasiae, in sanitatem ,

27쪽

III Ortem aut alium morbum, vel denique ex acuto in statum ChrOnicum tran Sit.

Si inflammatio simplex fuerit, subjectum robustum , si requi Sila tempestive adhibita fuerint remedia, resolutionem benignam, eXitum Solum faustum , a quinto ad duodecimum diem sperare licebit. Hanc intra illud tempus, ut plurimum , eXspectandam , praenuntiant Sym P

tomatum omnium sensibilis remissio dolores abdominales gradatim leVantur, organorum contiguorum functiones restituuntur ; decrescit

febris; sit respiratio liberior ; pulsus elevatur, tardior et mollioΓ eVadit; decubitus in utrumque latus locum habet. Accedunt criticae eva Cu3tiones per Urinas, sudores, etc. In puerperis. renovatur lacti8 Secretio ot lochiorum fluXus. Absentibus signis resolutionem indicantibus, frequens morbi exitus suppuratio est. Postquam Symplomata inflammatoria per aliquod tempus perstiterunt , neque ulla signa resolutionis futurae praenuntia contigerunt, diminuuntur quidem dolores abdominales, sed primum pungentes et lancinantes , jam mutantur in gravativos et obtusos ;horripilationes vagae , irregulares adveniunt; sensum ponderis et Oppressionis persentit aeger in parte affectu. Plenarie formata suppura tione, liquidi fluctuationem sensibilem eXplorare manu medicus quandoque potest; sequitur manifesta febris cum rubore genarum Circum scripto, calore in Volis manuum et Plantis pedum, sudore nocturno;

mox diarrhaea , emaciatio, mors. Successiones tamen istae non adeo ConStanter observatae fuere, ut, praesente Suppuratione, ne unus qui dem aeger e mortis articulo emerserit. Formato etenim exterius abs

28쪽

cessu, pus viam sibi fecisse sentemque suppurationis eXaruisse pr3ctici nonnulli annotarunt si). Prae caeteris fatalis terminatio et in peritonaeo magis quam in reliquis membranis serosis obvia , gangraena , eo magis metuenda erit quo subjectum majori robore vel debilitate insigniori instructus fuerit, quo symptomata gra Viora et remediis rebelliora perstiterint. Quam etaistentem novimus e subita doloris remissione vel abolitione, frigore calori intenso succedente, pulsu parvo, debili, intermittente, cadaveroso aegrotantis adspectu, Summa Virium prostratione. Inter morbos qui peritonitidem acutam insequuntur, recenseri de bent ascitis acuta , hydrops purulentus de quo supra diAimus, in

Quamvis chronica peritonaei phlegmasia frequenter primaria sit habenda , haud raro tamen accidit, ut acutam chronica eXcipiat. Haec morbi permutatio aegris funesta plerumque, ne dicam semper , solet

eSSe, quum ex milleni S ViX unum Sospitem evasisse refert celebris

Funerum Lustratio.

29쪽

jacentibus sanis , pla logosi posse occupari. Labes vero quae in CadaVeribus peritonitide defunctorum patefiunt , variae pro varia morbi terminatione deprehenduntur. Quum peritonitis subito in mortem abiit, inventum eSt peritonaeum rubrum, condensatum, maculis nigris ad membranam mucosam penetrantibus, obsitum. Ut plurimum, aperto abdomine, eXsudatio serosa vel purulenta, quantitate et qualitate, colore atque consistentia diversa , foras profluit, in qua flocci albi quan

doque innatant. Nonnumquam occurrunt concretiones Solidae pseudo- membranarum ad instar, Organisatione carenteS, quaΓUm Ope SVPeΓ- scies serosae sibi invicem conglutinantur. Alia praeterea apud diverSos auctores reperiuntur Phaenomena , inflammationis membranae perito naealis sequelae.

Si structuram peritonaei propriam investigemus, Si ad Vasa absor bentia et eXhalantia , quibus Perreptatur, attendamus , si denique functiones quas eXplet proprietatesque ejus Vitales consideremus, sa cito intollig0mus in inflammationem omnino proclive esse Peritonaeum , CAUSASque eam producentes multiplices existere. Causae vero remotae in praedisponentes et determinantes disposci

Ad priores rejiciendae veniunt non huic morbo solum propriae, sed quas inflammationibus cunctis communes esse docuit eXperientia , adeoque praedisponentibus annumerantur ἰ Sensibilitas totius organismi eXaltata, Summa Systematis Vasculosi mobilitas, plethora , aetas adulta, temperamentum sanguineum , constitutio robusta, licet debiles ab ea

30쪽

immunes non sint , habitatio in locis humidis , depressis, etc.

Causae peritonitidem determinantes omnia ea Sunt , quae modo directo vel indirecto membranam abdominis serosam irritare queunt, vel sanguinis influXum magis, quam par est , in et per Vasa capillaria ejusdem partis adaugent. Has in plures classes auctores diviserunt, quae tamen Omnes ad sequentes , ut frequentiores , redeunt. Sunt autem : Viscerum abdominalium compressio, ictus in parietes abdominales inflicti, lapsus, nixus, motus Violentiores muSCulorum abdominis, corpora eXteriora hanc regionem percutientia, instrumentorum pungentium aut secantium intromissio, pressiones lentae aut subitae quas fricationes superficierum serosarum inSequuntur, Omnis generis essusiones ἰ Veluti sanguinis, bilis , puris , eXexemeritorum, urinae , quae dum locum habent, peritonitidem semper determinant ;operatio paracenthesis, herniae, imprimis strangulatae. Numero causarum essicientium merito adscissi debent quaedam caeterarum quoque inflammationum fontes, quales sunt : subitae aeris at

mosphaerici mutationes, frigoris actio, potus gelidi, aestuante Corpore sumpti ; animi pathemata prae primis percellentia: Veluti ira, gaudium, terror ; sanguinis Vel evacuationis habitualis suppressio ; variorum exanthematum retrocessio; intemperentia cibi potusque ; repetiti ad

Vomendum conatus ; Spirituosorum, drasticorum et emeticorum abuSUS. Quamquam inter eas plurimae eXistunt, quae huic morbo apud puer- Peras ansam dare possunt, nihilominus imprimis notari merentur partus dissicilis, laboriosus, ignara manu instrumentiSVe absolutus, vel breviori temporis spatio obtentus ; violentae placentae avulsio Vel

ejusdem praecox extractio ; lochiorum interruptio squod tamen morbi

SEARCH

MENU NAVIGATION