Famiani Stradæ romani, è Soc. Jes. De bello belgico decas prima secunda .. Decas prima, ab excessu Caroli 5. imp. vsque ad initia præfecturæ Alexandri Farnesii Parmæ Placentiæque ducis 3

발행: 1648년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

231쪽

cui conditio

chorum. arma Eant Omo .

alo MARGARITA PARMENs Is, partes suas Per emissarios quotidie sollicitare, . an Provinciis haereticos ad audendum, militemque eis re arma abunde polliceri: ac similia Angliae Reginam ostentare Belgis. Idque cum eo congruit, quod ab Haereticis d . cretum ferunt in conventu Trudonopoli habita a Gheusiis foederatis, quorum in numero cum

Praesectus Gallici maris , aliique ex eo regno censerentur , facile inter illos de turbando per i

eam occasionem Belgio convenire potuit. Verum ad haec arcana accedebant alia, quae cern

bantur palam. Namque populus partim haeresi i corruptus , partim Inquisitionis metu anxius , effuse favebat haereticis,qui illud tribunal eversum ibant. Multitudinis patrocinium libenti . sime susceperant Gheu fit conjurati, quod e idem labe assecti essent eorum multi,omnes vero esse se populi arbitros gauderent. Dynastae . ac Proceres alii alio trahebant. quae pars Reli, gioni ac Regi fida, ea infirmior : quae validior , ea turbarum palam coiucia, clam adjutrix ha- bebatur. Quin etiam constare jam sibi scripsit . Regem Gubernatrix , Orangit consilium .esse, inter eos tumultus , Belgii dominatumii adere, ac socios , inter quos id convenerat, in partem adsciscere. Ergo pervigilio magnae Dei matris coelo id te, templorum depopu- Iatio in Belgio coepta est, initio sumpto ab inferiore Flandria, quae intra Lisam fluvium re . occiduussi mare protenditur. Hic homines Pau- .ci ex infima haereticorum plebe , quibus se . praedonum manus immiscuerat, ad decretum facinori diem, bellum, Superis moturi, non alio quam impietatis strae ductu , conveniunt. Arma illis baculi, secures mallei, scalae , fa-nes, demoliendo quam pugnando aptiora : pau- ci siclopis gladiisque muniti. Hoc apparatu tamquam emissae ab Orco Furiae, in pagos via cosque circa Audomaro lim irrumpunt et i crarum aedium, ac coenobiorum aditus, si quos reberiunt occlusos, illico frangunt et cultoressumta vi consternatos sugant . araa evertunt, caeli re

232쪽

Livi R etyr Netvs et ire Caelitum signa deturbant sacras Imagines dis 1 scerpunt, quidquid Deo Divisque dicatum ubdent , disjiciunt, proculcant, comminuunt, instantibus a tergo na reticorum antesignanis, a que ut strenue pergerent, ac vires omnes adversus idola profunderent, adhortantibus. Illi successu laeti, de quoniam velitatio per agros prima successerat, proripiunt inde sese, atque

unanimi consensu Ipras conclamant. Nemh: Inde in t

urbem Calvinianis non infrequentem , re in quam, praeter patrocinii spem, attrahebat illos talum adversus Episcopum Martinum Rithoi vium, virum egregie pium doctumque , iisque

virtutibus iram haereticorum promeritum. Quare repido illuc cursu contendunt, aggre-

gante passim sese in spem rapinarum egentissimo quoque. Atque ut nivium globus u montis fastigio praeceps augescit novo semper accessanivium, inter quas devolvitur involviturque sic isti novis praedae sociis se per viam adden- tibus , quo latius procedunt, eo majori min clorique agmine debacchantur. Cumque circum Ipras, per aliquot minores pagos voli-- tassent, ipso Assumptae Virginis die apertis abi a prensi populo portis, urbem ingrediuntur, re-l maque ad templum maximum cursum intent dentes, divisis operis, alii scalis admotis pi-

ctoi templi parietes ac tabulas malleis baculis

. que corrumpunt: alii cancellos, subsellia, sudi piis. gestum securibus perfringunt: alii praegrandes Christi Domini Sanctorumque statuas projei ei is funibus e suis loculamentis affigunt ad terram : sacra alii vasa diripiunt, sacros codicea

comburunt, sacris vestibus aras denudant cid-yue tanta securitate, tam nullo Magistratuum acerdotumque respectu, ut missi illuc publico nomine , ac civitatis aere conducti viderei tur. Quin etiam eodem furore succensa Ipren- Biblioth,

sis Episcopi bibliotheca , ad reliqua procurrant urbis templa atque coenobia, repetundique quae ante patraverant scelera quia fel, citer evenerant, majora superaddunt. Integrum

233쪽

Sacra omnia violaut,

varie affectis opulo, ac casusiatu. Nova icon

machorum manus per

alia oppida:

rret MARGARITA PARMEN sis, diem ea Sacrorum direptio tenuit: populo par tim attonito , nec homines illos, sed hominum specie funestas Inferorum larvas opinantes; . 'partim laeto , quod reperti essent qui semel ea , perfecissent, quae ipsi animo saepius agitassent. Nec magistratibus Senatoribusque major Religionis cura fuit; sive eis subita irruptio facul- - tatem consiliumque praeripuit; sive communicati ante facinoris conscientia desides & incu- lriosos domi continuit: omnes certe repentis inam cladem sine ulla remediorum provisione , quod in procella ac tempestate accidit, territi ac vitabundi spectabant. Postero die aliae sacriblagorum catervae vel ex composito vel capto ex iis, quae Audomaropoli perlata jam erant exemplo, imposita Lisae oppida Menariacum,

Cominarum, Viroviacum, aliaque prope Cor-tracum eodem impetu percurrunt, atque intemplis sacra omnia. quae tractim poterant,a ripiunt: cetera ferro, aut igne disperdunt. In-

de fluvium trainsgressi per Insulensem agrum sese effundunt, Insulensibus ipsis se ad praedam aggregantibus : direptoque opulento coenobio, Narquetiam vocant, lymphati furentesque pars Duacum, Sars Seclinium properant. Sed obvii Seclinienses , aliique ejus viciniae coloni, raptis unde unde telis , paratos sese ad propul- sandam Religionis injuriam ostendunt , nisi

praedones cursum alio vertant. Pergentes t

men illos eadem audacia ac perrumpere conam stes , infestis armis undique aggrediuntur ru- stici; caesisque eorum pluribus, reliquos palma- Ites ac trepidos fugant, multos in paludes ac numen praecipites agunt, nonnullos velut per triumphum captivos in oppidum abducunt Sed quota haec pars ultionis , cum eodem tempore itora ferme Flandria idem bellum Deo Divisque iomnibus ab impuris Iconomachis inferretur, obsistente nullo F Enimvero furiosae cladis nil cius praeter modum affixit animum Guberna- tricis : quae ingenti moerore ad Egmontium conversa, Sui eam a Sacro de concione re-

234쪽

quit , comes , quam rata pe feruntur e Flandria , provincia tua y Infelicem eui se tum moderanti, tantum Majestati D divae, tantam Principisio illatam videre contumeliam comingit Z Tu De o,

de cujus praecipue virtute ac se sibi Rex pellicit usfemper e I omnia , patieris in Probincia tibi commissa , tam immania in Deum selera impune patrari' Respondenti, primam conservando imperio curam intendenuam esse, Religionem fa,cile dein restitutum iri; negavit non sine indignatione Gubernatrix , et quum sibi consilium ab eo dari; quin potius humanis rebus omnibus praehabendum Dei honorem cultumque: qui si deseratur, malum longe gravius id esse, quam cujuslibet potentiae fortunarumque calamitatem. Ita sentire se, Regemque ipsum, cui nihil ante Religionem habere decretum sit. Ciren ad haec subjecisset Egmontius , non ita sentire eos, qui possident in hisce Provinciis alia quid, cujus jacturam timent; eadem constantia respondit, Optandum quidem esse, idque multo fore consultius , Religionem pariter ac potentiam posse retineri: sed ubi alterutro carendum sit, incolumitati Religionis ante omnia caveri oportere , cujus unius jactura nullo umquam aut opum aut imperii additamento repraesentari Dossit. Similia his in Senatu propere accito disseruit. Decretumque , ut Maximilianus Rassinethemius, qui in Gallicanae Flan- driae praesectura Ioanni Currierio vita functo succesierat, quam primum Insulas ingrederetur cum Montinii (qui tum in Hispania agebat)equitatu redeuntemque a Sacrorum violati ne Insiulcnsem plebem non ante in urbem admitteret , quam armis traditis atque in arcem

comportatis. Et quam is id consilium haud perinde probaretur Egmontio , assirmanti, si

Gubernatrix iniret armorum viam, non composituram eum tumultum, nisi ducentis hominum,

millibus contrucidatis . non tamen illa destitit

a proposito : responditque , Satio esse, eam N 3 moris

Perculsae Gliber triacis verba ad Egmutaui Cum eoque altercatio.

Ae sumptum praeteirpore consilium.

235쪽

empta a

sacrae suppli eatiouis ,

templo niaximo;

MARGA UT A PAR Mi usis mortalium turbam faecemque, si ab haeresi ces

sura non erat, in alias terras exigere, aut ferro delere, quam adeo execranda patrantem flagitia tolerarer non sine metu, ne quantum bonorum in Belgio sit, improbi aliquando aut coimtagione involverent, aut superante multitudine profligarent.

Haec dum in aula parantur, per Belgium nihil remittebat haereticorum furor,sed tamquam procella modo in hanc partem , modo in illam impetu delata terrebat omnes. Antverpiae ii Irimis, ubi dum Virginis coelo receitae diei nam sub Virginis tutela vivunt Antverpienses)fimulacrum ejus festa supplicatione per u hem sublatum humeris E templo maximo circumfertur , apparuere indicia illius mali, quod propediem secutum est. Procaciores aliquot

ex opificum plebe sacram pompam cachinnis ac sibilis primum illudere, dein impie inver cundi ipsam Dei Matris eaegiem ludicris salutationibus, neque obscuris verborum coni

Deliis incessere. ausuri & manus sacrilegas inferre , nisi facinus veriti, qui supplicationem arocurabant, simulacrum non in medio, ut assolet, templo locassent, sed in Odarum propere intulissent. At Postero die inam VILIs- SIM O cuique crescit audacia, si se timeri sentiat) plures veniunt in templum, ac ludibundi alii ante sacellum Virginis petulanter interrogant , Quo illa metu tam mature se in nidum situm recepisset alii toto excurrunt templo, arisque de Imaginibus minantur. Ex quibus projectae audaciae sellularius suggestu conscense, posteaquam Concionatorum verba ac gestus ridiculis modis sannio impurus exprestisset, postulato utroque sacrarum litterarum instrumento , Catholicos Sacerdotes in certamen vocat. Dumque aliorum plausibus , aliorum jactis ruderibus lignorumque fragminibus excipitur re ipse in circumstantes eadem rejicit , crescente tamquam in triviis petulantia , Catholicus nauta indignatus hominis insolen-- tiam,

236쪽

L IAE R Qv TNTus. aistiani, E latere suggestus irrumpit, ac scurram complexus, ut praevalidis erat viribus , humi allidit. Sed ipse gliscente rixa , intentas in se multorum manus declinans , brachio plumbea pila trajicitur: reliqui metu satellitum, quos adesse succlamatum est, e templo dilabuntur. Neque propterea cessatum in sequentes dies , quo minus eodem velut in theatriim digladi

turi convenirent. Donec duodecimo Ralend.Septembris, auctae impiorum catervae templum ingrodiuntur occultatis telis, quasi post

leves aliquot excursiones praecedentium dierum, de rei summa peracturi. Atque expectato vespertinarum precum fine, inconditis vocibus conclamant, Visant Ghe i. quin etiam eamdem acclamationem secum iterare insum Beatae Virginis simulacrum jubent: ni faciat, plagas ei & interitum insane minantur. Nec Ioan nes Immersellius urbis Praetor, qui ad turbam componendam accurrerat cum aliquot apparitoribus , effecit ne non illi, digrediente popu , Io , ac tumultum declinante, clausis interea valvis victores templum soli obtinerent. Ergo ubi se loci potitos vident , audita hora diei

ultima , addentibusque animum tenebris ; ab eorum aliquo (ne scelus non rite fieret Davidis psalmus inchoatur in Genevatum modos: eoque veluti classico una omnes in Dei Matris simulacrum, inque Christi Domini, Sanctorumque signa, emota mente impetum faciunt: alia deturbant ad terram proculcantque , aliis

gladios in latus infigunt , aliis securi caput

abscindunt, tanta in scelere concordia provisuque, ut partiti inter se operas ante viderentur. Nam meretriculae, vulgare ganeorum praedonumque additamentum , sumptis o proximis aris atque E Sacrario cereis , praelucebant operantibus viris. Virorum alii in aras

iusilientes sacra inde vasa projiciunt, tabulas dilacerant, pictos ubique parietes foede conspurcant . simul alii scalis cotiscensis organorum

molem siue pulcherrimam, specularia novo

eccum eam tu violare aggrediu

staeusque

237쪽

Proh scelus vide quan

tum tera

rivino a quam rancti, quanta festis

satum sit:

t merito daemonum manibus irbhii tum fit tactuui.

2AE MARGARITA PARMEN sis, picturae genere illuminatam baculis constingunt : ex epistyliis pegmatibusque ingentes

Divorum statuas revellunt, praecipitesque comminuunt. Inter qlias pervetus ac praegrande Christi Domini signum e Cruce pendentis inter duos latrones contra aram maximam, inductis funibus moliuntur ad terram ac bipennibus dis secant distrahuntque : intactis utrimque latronibus , quasi eos unice venerarentur, optarentque tibi propitios Deos. Quin etiam ausi in sacram Panis caelestis Arcam inserre pollutas manus , detrachum inde sacrosanctum Domini Corpus, adoratum illud formidatumque Caelitibus Numen pedibus subjiciunt mortales impurissimi : Pyxidem , ac reliquos e sacrario Calices vino , quod sorte reperiunt, per lasciviam complent, exsiccantque : sacro Chrismate calceos inungunt: omnium rerum detrimentas ostremo ludibriis cumulant. Non mihi consitum est, ne convicium hic faciam generi humano , sed neque historiae refert, foedissima quaeque memorare, quibus in ea Sacrorum vastatione explevisse rabiem in Deum Divosque scelestissimi perduelles visi sunt. Illud prosecto mirum , haec omnia tanta celeritate impetuque peracta, ut in templo per Europam celeberrimo , amplitudine maximo , Signis atque Imaginibus resertissimo, Altaribus, quae septu ginta circiter extabant, ornatissimo; a paucis hominibus , ( neque enim excessisse centum , pro comperto scribit ad Regem Gubernatrix iante mediam noctem , cum coepum esset v speri . nihil uspiam integrum 'inviolatumque rellistum sit. Sane si non centimani suere , qui tam brevi tam multa demoliti sunt; non absurdum sit credere , i quod aliquos tum suspicatos scio daemones hominibus immistos operam in id suam praevalide conssiciasse , aut saltem furialem illum impetum , quo aedes locupletissima amplissimaque intra quatuor horas

spoliatis Aris, disjectis Statuis , fractis Imagis uibus , subversis Sepulcris, illusis Sacris omnibus.

238쪽

Lin Est viri Netvs. et Irnibus, direma, expilata , ac devastata est ; non I saliunde fuisse, quam a praesentissimo affatu re- a bellium insernorumque spirituum , qui sacrilegis hominibus opus omnium gratissimum molientibus furorem juxta ac vires intenderent. Praesertim quod in ea festinatione conflictuque properantium , dum toto hacchantes amentes que templo cursitant; dum scalis in fastigia certatim enituntur; dum marmora atque aera ab alto operose praecipitant: dum optima quae- maxime finaque avide diripiunt expilantque ; nullus ex eo lacrilegorum lnumero aut casu amictus , aut ruina oppressus decidentium ac transvolantium fragmentorum, 'aut occursu collisuque festinantium cum fabrialibus armis levissime sauciatus sit. Haud leve argumentum tuti dicebam praefuisse operi . Deo ita permittente, Erebi monstra, eorumque ope scelus tam impium , quam arduum , praecipitanter atque innoxie, eoque prodigialiter exantinum esse. Verum multo adhuc plura per urbem patra' rae thaeris vere sacrilegi praedones, aucta ex successu au- egressi u dacia. Raptis enim e templo funalibus soras Igm iuvMerumpunt, selemnique re tamquam triumphali 'carmine, nitiant meusti, perstrepentes, exci piuntur ab aliis , qui juxta templum opperie-Dantur, ex eventu eadem ausuri. Ergo conjun- auctri'. cto celeriter agmine i nam praeda invitabat; aqproxima quaeque templa invadunt, valvas su , . ruunt, Sacra omnia disperdunt,aut abripiunt. in depraeda Religiosorum coenobia conscendunt, in laterim mari. res aedium partes, va apothecas penetrant, in cibaria involant,vino inundantur, pecuniam, vasa, vestem, seu sacra seu profana perinde auferunt rtanta super scelus impudentia atque impunitate, ut prosecto haud sciam, an eorum animos. Incredibili qui haec legerent, . indignatio subitura sit ma- shM W, jor adversum nefarios saneones , qui nulla Dei hominumque referentia , per aedes sacras , a que aliena tecta debacchantes , templorum s pellectilem coenobiorumque bona pro libi dine consumerent, asportarentque: an adve

239쪽

ravore. Mereatores

domi se mu viuuta saerom

custodes au-

eio, latent; reliqui re ridaura

sum ipses Sacrorum custodes, Religiosasque familias , quibus inspectantibus , homines abjectissimi pollutis omnia manibus viviarent. Sed occupaverat cuncta ubique pavor, intupesta nimirum nocte, ac civitate somno arctiore. capta , eoque magis exterrita ad repentinos dissonosque clamores. Itaque , utS v ni T A quaeque ac incerta aestimari atrociora solent ; mercatorum multi communem direptionem p ulationemque veriti , occi dere sese, ac tirmare domorum aditus; Sacrorum administri tamquam impares praedatorum catervis , quarum paucitatem animata vertere non poterant, omissa templorum cura , sibi interim prospicere : nec Religiosis

hominibus in ea trepidatione atque aliorum iuga praesentior animus: nec ceteris alia coimilia hoc infortunium , quam contra fulmen cura , quod omnes optant ne in te ruat, nemo laborat ut prohibeat. Maxime tamenomnium

perculsae exanimataesue Sanctimonialas ; 'n rum claustra licentius ingressae nocturnae allaesuriae , dum obvia quaeque dissipant, dum secretiora rimantur , una si iis plerisque earum iam , sacrilegiis ira occupatis , aut

. et rapinam intentis, clam fugam arripere, a evolavi. que indutis utcumque vestibus evolare ad parentum domos: factumque inde, ut rariora

ex iis, quae nocturnas plerumque populationes Hagitia comitantur, patrata sint ad illis, sup rante cura festinandi, continenterque omnia sacrilegi vereo discerpendi. Quae profecto senistatio tanta ut quotquot erant paulo celebriora An verpiae templa ac Religiosorum ordinum sedes, ante solis ortum complures illi greges insemium balatronum eodem furore praecia sites percurrerint, violaverint , diripuerint. Quin etiam adulto jam die, cum viderent, ni- hii adversum se parari a civitate repentino metu attonita , citholicisque ac haereticis aeque

latitantibus: nempe quod illi timerent sibi ab haerericis,quos vi tores opin diantiu : hi autem

240쪽

gistratuum iram , Catholicorumque impetum vererentur: omnes vero eam vilis plebeculae

licentiam altius habere principium suspectarent; hinc sacrilegi effrectariique alieno pavore securi, luce palam redintegrant popul tionem et ad templa, ad coenobia ferociores redeunt : sacras vestes turpificatis ipsis animis corporibusque indigne ac spurce foedant: bibliothecarum libros butyro 'inunctos incendunt , in Divorum statuas armis per ludibrium indutas hastis incurrunt, ac dejereis insultante ubique ceu victores capta non minus pietate quam urbe, praedas agitant. Tres ipsos dies Antuer piae tenuit ea sacrorum strages atque direptio , tam grandi jactura operum pulcherrimorum , ut non desint,qui scribant, Unius principis templi damnum quadringentis circiter aureorum millibus aestimatum esse. Verum invalescente fiet spicione, ne spoliatis jam templis,

auctae improborum catervae rapinarum spe, Postremo invaderent praedivitum mercatorum

domos; cui PRO Focis pugnatur interdum acrius, quam pro arist cives non ultra cessandum rati, animadversa praesertim vilium capitum paucitate. prae foribus apparent armati, re tamquam ulturi publicam insuriam, portas urbis , una excepta, occludunt ostines , ex

qua videlicet una proripuit illico sese ea nefariorum colluvies , conceptamque rabiem in suburbanis pagis ac vicis , eodem genere sacrilegae populationis explevit. Nec minus, dum naec Antverptae , juxtaque gerebantur , iisdem plane diebus Gandavi, Aldenardae, aliisque in actibus per Flandriam, quae a Lysa ad Scaldim ac Tenaram usque pertinet , idem perduellium furor in templa re Sacra omnia impune grassabatur. Quippe terrae motui cuncta pariter voranti , quam contagioni paulatim per vicina serpenti similior haec clades fuit. Siquidem eadem labes ac turbo Re

mutuo meta

latentibus . illi sacrorum popul tionem licem tius rephtuut tae triduo

Experegi sciti

tur denique civei, de armati faetilegos

terrent, m

EADEM

clases e dem tem

Belgii

SEARCH

MENU NAVIGATION