Commentatio de paracusi sive de auditus hallucinationibus : quam aeque ac theses adjectas ut lectiones in Universitate Litteraria Friderica Guilelma habendi licentiam nanciscatur autoritate gratiosi medicorum ordinis die XV. mens. Decembris a. MDCCCX

발행: 1830년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

sonitu tali excruciabatur, ut sere amens et Stupida videretur, celeriter sanavit. - quando congestiones caput occupant, Praeter eadem remedia epis taxis, sanguisugis ad internam alae nasi superficiem appositis, eliciatur. Quae si nullum fructum habuerint, hirudines ad collum ponantur et tanquam ultimum quoad vasa Sanguifera refugium Vena jugularis secetur. - Οmnes vero sanguinis missiones per aliquod tantum tempus prodesse solent, nisi cibi pauci et minus conditi simul sumantur, corpusque multum moveatur et exerceatur; praeter haec inplethora capitis Iocali lotiones capitis cum aqua frigida et derivnntia ad cutem et abdomen et pedes commendanda: in ea plethora, quae in aure sola es Se videtur, a sanguinis missionibus nul- 'um Vel perparvum auxilium exspecteS. 2) Remedia derisantia ut in omnibus aurium morbis sic etiam in syrigmo permagni sunt momenti; potissimum quae evacuando derivant, et efficacissima sunt, quae in traho digestiso hoc perficiunt. Huc pertinent: 1) Emetica , quaque septimana sumantur in ea maxime catarrhi chronici specie, in qua syrigmum comitatur muci tenacis copia in faucibus sese colligentis, tussim praesertim quando homines dormientes in tergo jacent cientis, loquelam impedientis; observatur plurimum in hominibus ad catari hos valde propensis, texturae laxae, cutis albidae. In leviore hujus status pituito si gradu gargarismata et masticatoria o radice pim-pinellae, pyrethri, imperatoriae etc. Vel etiam sternutatoria Commendantur. - 23 Resolventia, ubicunque levissima obstructionum abdominalium suspicio adsit, et digestionem yromoventia; praecipue in perversa nervorum sensibilitate, hypochondria etc. adhibeantur; hic etiam corporis motus est trahendus. - 33 Alvum laxantia, praeter Veram debilitatem sero nunquam non indicatae et maximae semper officaciae in quaque catarrhi et Pleihorae sorma. In casibus recentibus alvus bis per hebdomadem sortiter purgetur, in casibus inveteratis binae vel ternae quotidie sedes cieantur. Ad cutem derisane: 1) Cucurbitulae ad collum, ad scapulas, ad brachia applicatae, potissimum in plethora locali in subsidium vocandae, a veteribus medicis e. g. Platero saepius quam hodie usitatae. - 2 'nubefacientia edi vesicatoria: pone aures, ad cervicem, ad brachia, ad suras ponenda: quibus in catarrho et acuto et chronico utimur; in catarrho chronico optimum mihi videbatur vesicatorium in cervice applicare et eo proVocatam secretionem per plures hebdomades proferre; ad aures vesicatorium in acuto tantum cataraclio ponere, et quando derivatio minus celer et minore molestia diutius sustinenda desideratur in brachio sonticulum aperire. - Baum gaertner' l. c. p. 2.) narrat: KNotabilem aliquot annos casum habui in ili. quadam Baronissa, cui ex febre ardente laboranti' V. S. in brachio quinta vel sexta die fuit instituta: haec per aliquot septimanas talem sti epitum et sonitum, qualis alias in molendinis auditur in auribus sustinuit, ut ne per temporis momentum dormire potuerit; restituta tamen per usum medicamentorum internorum et externorum, praeprimi S autem Vesicatoriorum ad suras applicatorum.' - 2 Sudoris ra; in catarrhis recentibus Vel non admodum inveteratis; tum universalia, quae nota sunt, Mati localia ad alia es: e. g. Panis secatinus vel communis vel multis cum condimentis sale, cumino, foeniculo etc. 3 confectus, adhuc servidus ut e fornace venit, crusta unius lateris demta, aceto conspersus, Super aurem positus; quod remedium aeque antiquissimis ac novissimis temporibus efficaciam monstravit; gossypium camphora impraegnatum et in aurem immissum, pulvillus herbis aromaticis repletus; - fricare

22쪽

dormitum ituri caput cum panno aqua servida imbuto et tunc tegere caput linteo cerato

Wachstast . - 3) PediltiNium calidum irritans e. g. injecto ligni cinere) quaque vesperasumendum, nunquam fere nocivum et tum in catarrhis tum in plethora locali admodum efficax. De diureticorum etiam usu exemplum exstat: Misc. Nat. Cur. Dec. 3. an. 4. obs. 12:BFOemina quaedam annum septuagesimum jam supragnessa non solum auditus dissicultate, sed etiam linnitu aurium molestissimo afflicta licet varia medicamenta in usum vocaverit attamen ab iisdem nullum singulare percepit solatium: interim animadvertit, quod quoties urinam reddidit, toties etiam et quidem statim post mictionem tinnitus cessaverit: atque sic Euporisto suo deinceps omni tempore revertentem tinnitum felicissime abogit et curavit. v

g. 23.

Quodsi omnia bene audiendi impedimenta remota sunt, audiendi organon ipsum Corroborandum est. Hoc sit in partium laxitate capitis lotionibus cum aqua frigida, tamen in proclivitate ad catarrhos admodum manifesta non adhibendis; homines catari ho si contra, quibua emetica et similia conduxerunt, tabacum Vel, quod Ilavd commendat, trifolium fibrinum siccatum tabaci in modum sument. Quando nervi ipsius debilitas a totius corporis statu pendet e. g. in reconvalescentia e gravibus morbis) ante omnia china et ferrum laudanda; in debilitate locali pulvilli herbis aromaticis farcti, iustillationes in aurem nervinae, aromaticae, eXcitanteS, Spirituosae e. g. Spir. angelicae com p. acetum aromaticum, aetheris Vapores). Sin Vero nervi auditorii sensibilitas est perversa, antispasmodica se . g. castoreum) et generalia et localia, praecipue aetheris Vaporis attones in aurem, gossypium aethere impraegnatum auri immittendum Commendantur: FP. HOffmann Med. consuli. Pars 2. dec. 2. cas. 1. p. 56-59) tinnitum mulieris contra omnia remedia obstinatissimum emplastro sedativo ex ung. de alabaStro croco, camphora, oleo nucistae et oleo ligni Rhodii ad tempora posito mitigavit.

Ad nervina et cxcitantia localia fere omnia pertinent, quae contra Syrigmum Om Dic commendantur e . g. camphorae, rutae recentis frustulum in aurem immittere, Vel quod melius est rutam masticare atque histitum in aurem aegrotum stare Itard in Dict. des scienc. med.

l. c. , It ardi remedium: Hec. Sem. Coriandri et Carvi. ana dr. ij Colocynth. dr. j. c. c. Ol. rutae; col. add. Aq. melissae spirit. dr. j. aliquot guttulae in aurem instillentur. Haec adhibeantur quando caetera Omnia frustra sunt tentata.

g. 24.

Hano semper Sequaris regulam, ut quemque syrigmum tot viis aggrediaris quotquot pateant; sic Pla ter seminam illam, quae ex ictu sonitu laboravit, venaesectione, cucurbitulis, purgantibus, carminativis, instillationibus in aurein excitantibus, pulvillo aromatico, Sudoriseris, capitis pedumque lavacris e lixivio cine1 is quercus cum calce paratis curavit; Itard traiicobs. 54 homini e multa pituita tenaci syrigmum sustinenti emeticum ex oxymolle Scyllae quaque hebdomade repetendum, pilulas aloeticas ut quotidie die emetici excepto) binas vel te nas Sedes moverent, trifolium fibrinum quotidie mane fumandum praescripsit et felicem vidit successum. EqUidem in syriginis inveteratis, nullum distinctum characterem prae se serentibus qui admodum sunt frequentes), quamvis non tollendis tamen diminuendis, ex usu pulveris e sulphure et tartaro parati, capitis lotionibus frigidis, pediluviis irritantibus et crebro corporis motu multum fructum Percepi.

23쪽

β. 25.

Nec tamen raro evenit ut omni studio et opera impensis neque ad curationem nequo ad diminutionem Nonitus perveniamus. In his casibus quando s rigmus tam violentus est ut omnem somnum suget, Itard admodum ingeniosum somnum tutandi viam excogitavit: essicit sonum externum interni in modo similem sed in gradu validiorem itaque semper sero metam suam tangit. Ubi aeger strepitum remotum venti vel fluminis littora supragressi percipere sibi videtur ignis in camino satis sortis cum placat; idemque ignis ligno viridi vel leviter madefacto alitus sibilum lenit. Auditis campanarum sonis non admodum vehementibus prodest in pelvim magnam cupream demittere ex alto silum aquae e vase, cujus sundus foramen angustissimum habet, profluens. Quando sonitus machinam rotatoriam motam imitatur ponatur prope caput ad lectum ut Itard dicit: 'quelque mecanique brnante, mise en jeu par te de-bandemetit lent d'un ressori et adapice a tin jeu d'orgue ou quelque pendule prossiere, donion accelere te mouvement en Otant Ie balancier.s - Ad hanc tractationis methodum ea re Itard adductus videtur, quod homines syrigmo vehementi cruciatos habitacula in si equentissima urbis regione petere ibique nonnisi horis diei tumultuosissimis dormire observaret Dicti des sc. med. l. c.

Conserantur:

C. G. T. ROrtum Deitrage gur pralitischen Aranei vissensoliast. Gdit. 1796. 8. S. 272 - 280. B. Rush medicat inquiries and observations upon the diseases of the mlad. Philadelphia. 1812. 8. of illusioris p. 306-3093. Hos se in Husetand)s und os anti's Journal. 1826. Mai. S. 77 sqq. g. 26.

Huc trahimus eas omnes auditus fictiones, quae Phantasiam potius occupant ita ut aegroti aegre tantum sonos esse non externos persuadeantur: id Vero seri nequit, si non sonitales in aure essiciuntur quales externi Vulgo audiuntur, potissimum hominum bestiarumque voces. Itard hanc hallucinationis sormam syrigmi falsi speciem censet, dicens: sLe bou donnement faux peut egalement simuler toutes Sortes de brutis, des cris des animaux et memela voix humaines; Leiden frost v. Wesener p. 15) eam ad ususurrum spasticum l. e. in nervis ipsis latentems refert, quod shomines Suo se nomine vocari putents: Arno Id Beob. lib. die Natur, Arten, Ursachen und Verhiitung des Walinsinns Oder der Tollheit; a. d. Engi. Von Acher mann. Leipκ. 1784. Th. 1. S. 122) amentiam nominat, si quis vStimmen und Tone gu horen glaubi, die or nichi horen solite.s Arno id hanc amentiam idealem, Hortum paulo

rectius Par talem Vocat. Etenim his phantasmatibus a sensus unius ad sensorii communis errores i. e. amentiam seri transitum apparet: et in plurimis mentis alienationibus hae illusiones sunt vulgareS.

g. 27.

Causae plerumque in nervis ipsis latent. Si, quam Lentin contendit, aqvulae acusticae acrimonia morbosa argumentis et exemplis probari queat, hic quoque phantasmatum

24쪽

fons esset. Maiorem autem Veri Speciem arteriarum ad aurem internam pulsatio prae se seri, ut quae e. g. Campanarum Sonantium Sensationem gignat; tamen ni fallimur sine aliqua phantasiae turbatione accedente haec causa Vix Sumciet. Frequentior origo hic est: 1) Nervi auditorii vehemens concussio, non tam mechanica quam Spiritualis e. g. perceptio soni phantasiam Valde stringentis.

2) Nervi acustici irritatio consensualis in specie ex abdomine, sic praecipue in hypochondriacis, et similibus. 3) Nervi acustici sensibilitas id iopathice perversa o. g. in puellis ad pubertatem appropinquantibus. 4) Mentis totius in unam rem tendens occupatio, sicuti qui magnum aliquod facinus

committere student Voces ad rem gerendam exhortantes audire putant: quod tum in maleficis tum in iis qui divino spiritu sibi videntur tacti Observatur. Huc trahendum quoque si Verum est, quod puer adhuc legi: Virum Anglicum nobilem, qui per plura decennia a patria

abfuisset, ibi navi advectum vix terram pedibus litigisse, cum currere coeperet magna Voce clamitans: Immo, immo necavi eum: etenim ipsum credidisse persequentium Voces audire, itaque detectum esse necatorem hominis ante haec Plura decennia defuncti.

Cum auditio requiratur multo perfectior ad pereeptionem Vocum articulatarum quam non articulatarum e. g. musicalium, etiam ubi Voces articulatae sal SO audiantur majorem erroris gradum censere, ideoque duos phantasmatum gradus vel ordines sistere liceat.

A. Perci iuntur so ut non articulati. Hic ordo quasi intermedius est inter syrigmum et vera phantasmata, etenim sonitum simplicissimum nonnunquam pluviam perfectissime imitari notum est. Analogon forsitan ille oculorum est status, quo corpora volitantia, pulices, laminae metallicae splendidae aspiciuntur. 13 Mulier viginti novem annorum, imaginationis vivacis et magnae nervorum mobilitatis

noctu expergefacta est Strepitu gravi, qui ex unici filii parvi cubiculo provenit; illa portam aperiens puerum in lecto jam inflammato adspicit, eum staminis eripit et mentis vix compos

ad uxoris pedes prosternitur. Inde morbum nervosum per duodeViginti menses perpessa sonitum aurium continuum retinuit flammas prorsus imitantem; hic augebatur ad noctem et somnum nonnisi turbulentum sempiternoque ignis metu interruptum permittebat, ita ut femina noctem Somnumque anxie timeret. Medicorum peritissimorum PraeScripta nihil juverant; itaque Itard cum compertum haberet, mulierem diei horiS tranquille dormire posse, eamque tranquillo etiam somno fructam esse cum in itinere totas duas noctes in plaustro degeret; eam strepitu minore fuisse assectam et cum in pavimento inaequali et duro rheda veheretur,ot cum diutius quam per totam horam tympani militari S Sonum audivisset, commendavit:

ι dormire hora pomeridiana ubi Sonitus minor esse solebat , expergUIieri ad noctem, tunc ut fieri possit diutissime audire instim mentum musicale Vehementer sonans stet que la clari nolle ou te violo na), voce magna Vel legere Vel lectum audire librum attentionem valde occupantem; saepenumero curru Vehi in pavimento duro et inaequali; habitare in turbulentissima urbis pario. Mulier ipsa domicilium in mola sibi elegit et post duas Septimanas prorsus est sanata. 2) Hortum pictorem Vetustum novit, qui quanquam per plures quam viginti annos

surdaster et inde ab aliquot annis fere omnino surdus tamen saepe, praesertim ad Vesperam et noctem, musicam plenam cum cantu audiebat, eamque Veram esse omnino credebat quamvis mens caeterum eSSet Sana. - Qui moria laborant saepenumero musicam coelestem ut dicunt audire putant. Ad hunc ordinem etiam bestiarum voces retulerim si quae tanquam auditus illusiones mihi innotuerint: nusquam vero praeter illa It ardi verba cf. g. 26) tales Observationes legi.

B. Porci iuntur soni articulati i. e. hominum Voces et verba. Froquentissima ea est hallucinatio, qua homines proprio ipsorum nomine appellari arbitrantur, ut Rush recte monet, quia aliud verbum tantopere nos tangens, tam saepe nobis auditum non datur. Hoc modo

celeber J ohnson semel est deceptus, quod Bos Weli qui ejus vitam descripsit simul cum

25쪽

pari amici cujusdam illusione memorat. Mulieres quando sic nomine Vocantur Praesagium triste putant, cujus rei exemplum et Hess e habet et egomet ipse proferre possum. Virgo scilicet quaedam prudens et litteris bene instructa cum iter in campo plano et amplo faceret

nomen Suum ter distincte audivit: postea certior est sacta, eodem illo temporis momento nutricem Suam esse mortuam. Sic saltem mihi est narratum a viro veracissimo, qui.rem ex ipsRilla virgine compertam habuit. - Casus graviores mihi noti sequuntur: praestigiis daemonum et incantationibus et veneficiis c d. 6. Basil. i583. 4. lib. 3. de lamiis cap. 7. p. 259.) scribit: v Novi qui suis auribus Semper Obstrepere masculorum concubiton quemque obvium, etiam conjunctissimum quereretur. α Erat autem hic, quod non est Praeter videndum, sacerdos, et putabatur a nonnullis aflhctione aurium, a Wie-TIO autem mentis Vitio laborare.

2) Nicolai, Academiae litterariae Deroli non sis sodalis, cum solus et otiosus esset, amicorum Voces audire sibi videbatur; ex hirudinibus ad anum positis magnum a s Iectionis

Ιevamen accepit Rush).3) Puella decem annorum omnino sana mense febr. 1826 in campo haud procul a

domo sua Subito Vocem sortem et gravem audivit, quae ipsam appellavit aliaque dixit Verba a Puella non intellecta: haec ad matrem confugit sed hic quoque et ubicunque tenderet ean dem Vocem Percepit, matre caeterisque nihil audientibus. Ouod cum per duas septimanas durasset Puella ad ut audium est perducta d. 1. m. mari.): hic cana omnino et Pi OPSUS sanam xePeriVιt Praeter illud phantasma, quod puellae nomen sono forti et tono gravissim O di Stinete edun3 per horas Viginti quatuor ter ad sexies repetebatur. Praescriptum CSt: ΠP. E tr. Va leIian. COStor. ana dr. dimid. Flor. ginc. gr. XVIII; Extr. op. aquos. gr. III, M. f. Pil. 18. D. Q. ternae Per diem Pil. - Ιns. sol. aurant. pro tisana. Usque ad diem quartum assuetio non mutata e4t; die quaternae per diem pitulae: die Vtiliato vox rarior et molestiae, sorti iudIni3, gra itatis minoris fuit; die sexto status idom; dic se timo omni triborio una Pitula die Occovo nulla auditus hallucinatio; dio nono hallucinatio una levis; die decimo una adhus

levior 3 POStea nulla. Remanserunt tamen rotationes capitis in voluntariae sere continuae, quae

λιε dein remediis per duas hebdomades adhibitis evanuerunt. laud iii Nouvelle biblioth. mu- dieale. SePl. 1829. p. 295 297. Nouosto modi ginis ch- chirurgi sche Journalistili des Austandes voti Deliren d und Moldenhawer. 1830. Jan. S. 59. 3M Hortum tradit: Mercator quadraginta annorum, habitus a poplectici, cujus Plures

Propinqui mente aegrota Verant, jam ante aliquot annos pi ima mali sequentis Vestigia habuerat. Scilicet cum milites Gallici ipsius regionem primum occupavont, queri coepit, a militibus in domo Vicina habitantibus ad maximam sui molestiam vehementer clamavi et cantari: at praeter eum nemo quidquam audivit. Mox, quae clamari et cantari albitrabatur, repetebat: erant verba Gallica, Confusa, sani illarium voces imitantia, nugno ridiculae etc. Praeci Pue Vero minae contra 1PSum IPSiusque bona jactatae. Venaesectiones, emetica, purgantia, Vesicatoria auxilii quidem aliquid tamen perpaucum attulerunt. Voces quotidie paulo postquam Vir expergefactus erat InciPIebant, leguntum, scribentem, cogitantem impedientes. Nonnunquam 3'ger liner Plures mInutaS tanquam ecstasi Correptus sedebat vocos auscultaturus; invitus de aliis rebus quam de his torminibus diu loquebatur, et cum negotia optime pet siceret itaque mentis Sanitatem Ostenderet, Si quis Voces auditas re vera non existero ei demonstrare conaretur, admodum Stomachabatur. Cum eas a militibus non venire jam perspiceret, eas inimicorum incantationi bus vel Veneticiis magice putabat estici. Cui a secundum artis regulas contra in farctu S Bbdo

minales knstituta, Se taceum in nucha, frigidae capitis perfusiones Stur κbuder) etc. nihil Valuerunt: idem dicendum est de itinei ibus, in quibus aegroti de re familiavi et bonis suis cura

et anxietaS malum adhuc auxerunt. Non quidem hanc affectionem Hortum post tres annos Sana Verat, tamen mentem admonitionibus et adhortationibus placatis, magna animi studia Velans, remedia temperantia adhibens, tolerabiliorem reddiderat. Nihilominus aeger melancholia quadam tactus et dissidentiae plenus hominum consortia sugore, cum familiai4bus libentissime de malo Suo loqui perseveravit. - Ιdem autor pictorem cognovit solei tum, corpori S animique Saul, qui Pariter aegrotavit. Noctu subito cum terrore expergefactus milites audiverat ante Cameram cum armiS pavimentum pulsantes, qui vocibus minacibus ut ad certum Silvae

26쪽

locum veniat postulaverunt: quamvis ante cameram neminem Vidisset tamen postulatione iterata silvam eadem nocte petierat, neminem Vero hic quoque reperiverat. Eo inde tempore voces continuo eum ludebant, legenti praelegebant etc. Primum hac de re sero insaniverat, sed postea consuetudine placatus, animum a vocum Observatione omni studio deflectens statum suum tolerabiliorem fecit. Medicamina nunquam accipere Voluit et non minus quam prior aegrotus Voces re vera extra ipsum Oriri prorsus habuit persuasum. Ro Dium hic recitat quoque Horatii versus Epistol. lib. 2. ep. 2. v. 128 132):yFuit qui se credebat audire tragoedos in vacuo theatro; α Sed decipitur Verbo Y audirea. quod Horatius tropice tantum adhibuit; etenim in theatro non auribus solis sed oculis quoque utimur, ergo qui in vacuo theatro solita delectatione gaudet, non Solum auditu sed tota monte errat; itaque cum de una quidem re sed non uno tantum sensu saltatur, amentia partiali non hallucinatione auditoria laborat. 5) Esquiroi in Diction. des scienc. medic. tom 16. Par. 1816. p. 154. sub voce Folic) casum similem sed melioris eventus narrat: Vir quadraginta trium annorum, temperamenti sanguinei, urbi magnae praefectus, qui tanquam insurrectionis fautor immerito accusatus laryngem sibi inciderat, post sanationem se dignitatem amisisse, speculatoribus esse circumdatum putabat, audiebatque Voces, quae idem ei narrabant atque ut mortem sibi consciscat suadebant. Incipiunt Voces mane paulo postquam homo est expergefactus atque Vespere somnum impediunt; alternatim omnibus Europae linguis, quas ille intelligit, utuntur: quando lingua Bussica illi minus nota loquuntur, dissicilius eas capit; interdum Verum cum iis facit colloquium, quo vehementer irascitur. Continuo sic cruciatur, nisi in coetu hominum versatur itaque animum ad alias res attentum habet; nonnunquam a sociis recedit ut voces melius audiat; easque ab inimicis mechanica mira) aliqua via proficisci nequaquam dubitat. Neque itinere nec dignitate sua in integerrimum restituta a vocibus liberatus Esqui Polli curae traditur et post tres menses magna animi commotione apte Pro Vocata sanatur.

I. O itim ανι e Pro inatum iderastas sanguinis missiones su er acaneas itaqAer convalescentiam faciliorem reddit. I L. Dentem extrahere lysius morbo nunquam indicatur. LII. Solum myringis est munus, cavum tym ani claudendo tueri. IV. Medicina nou disci; lina sed ars esst, ideo non leges sed regulas tantum habet. V. Omnia de casu medicinali forensi scri ea et acta medico scrutanti tradeuda.

6. Ex ancipite medici arbitrio juridici hoc sibi sumant, quod maximam reo tributo cul am. VII. Legibus Tetandum esι, ne homines aestatis vel nimis deuerae vel nimis diversae connubium factaui.

SEARCH

MENU NAVIGATION