Oratio de animae humanae admirandis habita in ... Amstelodamensium Gymnasio cum libros Aristotelis De anima interpretatur Caspar Barlaeus

발행: 1635년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ANIMAE HVM AN

On valde miror, Α. O vos solito frequentiores ad me audiendum convenisse. Invitavi vos magno promisso nempe, de rebus Admirandis me dicturum quae sicuti sine Numine confici nequeunt ita incredibilem vim habent, rapiendi animos hominum in admira tionem. Curiosem nobis natura dedit theenium, avidumque cognoscendi aliquid abditum insolitumque Et quia obvia fastidimus, solum id amamus, quod vel novitate vel precio, vel raritate commendabile est. Quoties in sero ludio

aliquis aut gyrta,rem miram, nec Visem populo, incceptat brachia ferro trajicit, venenum securus haurit lumbricos tricipites e novacula suspendit alius semos ignesque ore eructat alius initara manuum agilitate praestigias oculis sarit stamus attoniti. dimbitamus, an ii in terras migraverint, an homines Dii facti sint

Cum Dodona loquitur, cum anus parturit, statuae plarant, san

guine rubet Sol arbores ambulant, qua leporem gignit cui armatae acies in nubibus concurrunt ad tantarum rerum conspectum accurrimus omnes nec displicet saepe ficta 3 mendax fabula, modo miraculo vel prodigio arinis sit. Norunt callidi, versuti mortales,mcredibilium rerum vel relatu,vel ostentatione commendationem parari, auditores, alio abituros, si per suo tidiana ducantur, miraculis esse excitandos. Nunquam majorem iritium frequentiam vidit Tyberis, quam cum Esculapium sub forma Epidauri serpentis e Graecia advectassent Romano rum Legati. Nunquam magis strepuerunt Tarentinorum compita, quam cum columbam ligneam in aere volitantem exhibuisset Archytas nunquam magis curstatum apud Indos, quam cum

12쪽

DE ANIMAE HUMANAE

cum tripodes ambulantes, pincernas aureos convivis ministrantes exhiberet Apollonius Thyanaeus nunquam magis stupuerunt Byzantini, quam cum pediculum aurea catena Vinctum circumduceret circumforaneus mercator. Ideo ad spectacula Lludos properamus, praeclusa naturae rimamur, secretiora indagamus, antiquitatis reliquias anxie conquirimus, mores habitus. que barbararum gentium avidi audimus, pronas aures com modamus miracula narrantibus, rerum vulgarium,quasque in dies

adspectamus, contemptores superbi. Hoc consilio, ut apud plures quoque jam loquereri, nolui communia sectari, aut ea via ire, qua itur indies Magna, rara ambitiosa loqui institui ut neces.sem non siit, benevolentiam vestram attentionem sollicita praefatione emendicare quam facile ab argumenti novitate, digni, tale excellentia impetrabo. Philosophabor utique de Animae humana Admirandis, quidque in ejus contemplatione maxinae suspiciendum siti, quid inextricabile & rationi humanae impervium, id omne seledium dabo. Novi, quam sitis plerique Apitii,

quam delicatioris palati. Multos vultis, apros &iumen es ostrea. Diaria fastiditis &quicquid quotidiani ac publici est saporis. Cupedia quaerenda sunt, conchylia Eois intonata fluctibus, ut o-kitantes vestros stomachos pelliciam, ad hoc meum Convivium, sive iraculorum Diatribam. Quare ut idonei convivae, hoc est, auditores sitis, exuite paulisper ab animis vestris earum rerum admirationem,quae nec bonae sunt,nec laudabiles, nec quicquam eximium, excellens, dignumque humana admiratione in sela

bent. Nec enim res magna dignoscit admittitque animus, vilibus, minimisque intentus nec capit aliquid majus se,qui quicquid

minus se est, amat teneratur impensius.

Duas Respublicas vos velim animo complecti. Vnam magnam, coelestem ruere publicam Alteram minorem, subcoelestem, cui nos mortalitas adscripsit. In illa miraculorum unicum autorem Deum, Angelosque in hac alterum summi opificis miraculum, Hominem contemplamur. Vnde duae Philosophiae partes natae sunt, ex mente Stoicorum Vna altior,quae ad Deum res a materia secretas spectat altera depressor, quae Hominem, quod in homine divinissimum est, Animam intuetur. Non ita pridem divinioris sapientiae secreta investigavimus, quaesivimus

que de universi auctore & conditore, de mundi materia, quid sit

13쪽

ADMIRANDI S. Deus,totus sibi vacet ex Epicuri mente, an etiam ad nos respiciat, faciatne quotidie aliquid , an semel fecisse contentus sit, an pars sit mundi, an mundus, an neutrum; possitne pro imperio mutare, quae fecit an fatorum lege factorum ordini adstrictus subjectusque sit quaeque alia Metaphysici sunt sori. Iam vero ad a teram Philosephiae partem, quae de Homine agit, provectus iubstiti attonitus ad Anina Humanae contemplationem. Et quanquam in corporis humani fabrica totius niversi compendium artificiose exhiberi deprehenderim is os illam habere orbes,sua astra, sita elementa,sita metalla, plantas, flumina, nubes, fulmina,

totique naturae analogas partes tamen detinuit me, detinet etiamnum Animulae nostrae, quam hoc corpusculo circum restamus, attenta consideratio si Ve ejus naturam, originem ac propagandi modum, sive operationes, functionesque diversissimas, sive flammam imperii in mente ac voluntate vim majestatemque propius advertam Homerus,quoties Iovem Deosque introducit, nubibus4 caligine eos involvit, ut impervestigabilem humanae

menti divinitatis gloriam demonstraret. Idem de Anima verum.

ideoque Apuleius,quoties Psychen suam apparere facit, fumis nebulisque cinctam describit, ut videri nequeat. Rerum quotquot

sunt, aliae sciunt, aliae si iuntur. Sola anima in terris omnia cit, praeterquam seipsam Lux est, qua alia omnia illustrat, sibi caligo est oculus est, qui intendi in quaevis potest, in se nequit Manus instar est quae apprehendit obvia, s oKcepta. Docet quidli

bet, capit quidlibet, profitetur quidlibet, seipsam ignorat Magistra est omnium, non sui .uo retro seculis investigatum fuit, quid anima sit. Quaesivit Chaldaeus, nec invenit quaesivit gyptius, nec repperit quaesiVit Graecus Mnescivit semper Aliussit bstantiam esse vult, alius accidens. Hic corpus, hic spiritum.

Critias sanguinem esse contendit negat Zeno Mignem esse vult. Hippo quam esse clamat, Diogenes aerem,Heraclitus aporem, Pythagoras numerum esse dicit Democritus etiam atomos in anima invenit Aristoteles entelechiam esse contendit. Aliis coripssem animus esse videtur.unde excordes, vaecordes, concordes que dicuntur. Dicaearchus, omnibus deterior, animam nihil es. dicit, praeter inane nomen Harum sententiarum,praeter postremam falsam, quaesit vera, Deus aliquis viderit quae sit verisimilli

ma magna est quaestio Singuli dum aliud dicunt, probabile est nescire

14쪽

s D ES AN UM E FI V M A N Enescire neminem. Vt in tanta opinionum diversitate Deus cruacem fixisse videatur excellentissimis ingeniis, ut eo esset res admirabilior anima, quo ejus minus explorata est cognitio. Qui vero omnium rectissime de ea judicarunt, tam stupendis eam 4h- perbis vocibus prosequuntur, ut dicentes illud, quod pene est verum, falsum tamen dicant. Hi animam Deum esse perhibent, aut divinae aurae particulam. Vti enim ille in niverse, ita animus in corpore vivit, praesidet, imperat uti ille perituram mundi machinam agitat, ipse aeternus kimmortalis cita animus mortis ignarus stagile ac luteum corpus. Nihil in terra magnum,prae ter hominem, dixit Phavorinus, nihil in homine praeter mentem nec ob aliam causam Trismegistus hominem miraculum vocavit , quam ob animae excellentiam divinitatemque quae, quia spiritualis est, Angelos sibi cognatione junxit. 'uia corpori uniri potest, mediam inter illos ipses corporaque naturam obtinet ut plus sit, quam id, quod corpus est, minus aliquid, quam quod Intelligentiam vocat Peripateticus.

Illud quoque admiratione dignum aspexerit quisquam

eundem animum in corpore habitare, stamen nestire ipsam a nimam, qua corporis parte resideat potissimum, tum una sit in uno corpore, an multiplex. Etenim dissentiunt etiam hic do .ctissimae animae. cum sciant se alicubi esse necesse, nisi in cor pore ,nestiunt tamen, ubi in corpore regiam sedemque fixerint. Democriti anima dicit se habitare in toto capite Medicorum,in cerebro. Stratonis in superciliorum interstitiis.Erasistrati in membranis cerebri Si Herophili animam roges, ubi habitet, dicet se inventriculo cerebri habitare silarmenidis, in pectore i Zenonis, in corde si Empedoclis, in sanguine Nec defuere,qui animam in certa corporis parte latitare dicerent, e qua araneae instar pro rerum opportunitate per totum corpus discurreret, Minquam, quoties vellet, ilicet recurreret. Quis nou stupeat esse in

regno suo Regem, jussa dare subditis, ipsum nescire Regem, an Persepoli habitet, an in Ecbatanis an Hagae, an Delphis

an ragae, an Viennae. Praeterea eundem nescire, an unus

sit in aula imperator, an plures. In tanta miseri rerum ignoratione Versamur , ut ne iamus ipsi , ubi domicilium fixerit pars nostri melior , qua sumus, quicquid sumus, qua scimus, quicquid scimus. Imo klaoc nescimus, an una nobis sit anima,

15쪽

ADMIRANDI S. an triplex discrepantibus etiam super hac re clarissimorum virorum sententiis.

familiare est Physicis nostris, maximos naturae effectus, quorum cauis minus in aperto sunt, ad Planetarum occultos influxus referre quales sint tractio magnetica maris reciprocatio, metallorum4 animalium e putri materia generatio. Verum cum singulis singuli inserviant Planetae, metallorum aliud Saturni, aliud Iovis, aliud Martis, aliud Solis, aliud Veneris, aliud Mercurii, aliud Lunae arbitrio regatur tanti momenti res credita fuit Anima, ut ei omnes Planetas famulari divina sapientia jusserit. Saturno jussum, ut ad intelligendum ratiocinandumque illam disponeret; Iovi, ut vim agendi sortiter illi conserret marti, ut animositatis ardorem acueret Soli sentiendi opinandique naturam, Veneri desiderii motus Mercurio pronunciandi, ct quae sentiat, interpretandi vim lunae nutriendi, augendi generandique facultatem Tot Deos, aut potius astra, sibi famulantia habet nec simplicis astri contenta est obsequio, quae, quoties vult, cogitationum sublimium motu astris omnibus superior est. Procedentibus vero Sapientum de ea altercationibus, eo deventum est, ut in labyrintho inexplicabiles devoluti, eam rem, quam animam vulgo vocamus, dixerint esse totam in toto corpore, totam in qualibet parte Ita visum Angelico Doctori ita Cajetano Cardinali, ita Egidio, Marsilio, lante hos Averroi. Invaluitque olim haec opinio eousquo ut etiam Hipponensem Episcopum in suas partes pertraxerit. Quorum opinio sivera est, laquetur eandem animam totam moveri in una parte, totam quiescere in altera totam esse in capite sursum, totam in pedibus deorsum totam loco a se distare totam esse in pluribus locis, nec tamen multiplicari esse instar puncti indivisibilis, asmen in quavis parte. Quae quidem singula miraculorum omnium fidem excedere manifestissimum est, utpote contradictioni proxima. Auget admirationem hanc, ipsam animam per universum corpus spargi, singulis membris adesse, nec tamen divisis membris secari aut dividi posse. Cum facinorosis reciditur cervix, anum Celerrimum ictum celeriore motu evadit, inter media tela acinaces illaesam se, velut in arctum, contrahit, ut Vulnus co pori inflictum Ocyus eludat. Cum Priamo caput humeris avellore Pyrrhus, de corpore triumphabat victor, invicta anima Cum

16쪽

s DE ANIMAE HUMANAE laceraretur toto corpore miser Deiphobus, distrat aeretur Hippolytur, raptaretur Hector,corporis continuitas soluta fuit, non animae Domicilium suum destrui patitur, at se incolumi & cum in frustra secamur, manet illa una, nec numerum facit. Aristoteles,dum in Animae scrutinium altius admittitur, negat

anu am moto corpore OVeri Nempe, Vult vos credere, cur rente Atalanta, non currere primo animam : Volante Daedalo,

non volare animam. Et tamen in illo ipse corpore est , quod in vetur quin illud ipsum est, quod mox et corpus, iune quo imer illud est immobile. Quoi sciret apud inferos Sisyphus posset indefessos corporis sui laboxes hac animae immobilitate

lari Prodigiosa loquimur, Auditores Itur in Orientem, nec itanima comes est corporis, 'uiescit nihilominus. Scandimus montes, descendimus, fallamus, remigamus,pugnamus, fixa interim mutescente in corpoxe, quae motuum horum causa antima At, inquies,movet ferrum magnes, ipse licet immobilis quid nitrum 'ocis suppositisque disserunt. At animam corpore clam di corpus impellere, nec impellere primo seipsam, credat Alexandri praeceptor mea hoc, ut ingenue loquar, comprehensione majus est.praes extim, cum noVas partes per nutritionem appositas subeat, veteres vel calore absumptas, vel vi resectas deserat. Quod si originem latales Animae investigare animus sit,non illam e semine elici non per traducem transsundi credimus, aut more aliorum viventium a simili generari. Solum Deum autorem habet, nec nisi ex nihil , hoc est, miraculo produci potest, quae omnium miraculorum ipsa est maximum. Quietem sibi impexavit magnus opifex, cum coelos, terras, maria condidisset. In sola animarum creatione perstitit indefessias. Omnium suorum

laborum periplum sabbatho finivit Sola animarum productio sabbathum nescit. Nec enim spiritum produci possibile est, quam per spiritum mec modus productionis alius, quam per creationem nec potentia ulla lauic operi par, quam quae infinita est comnipotens. Potuit Amphitheatra exstruere Titus aquaeductus quaquaversum diducere Agrippa , Danubium ponte sternere1r anus, Atlaon persedere Xerxes , Alpes aceto dividere Anni bal At haec tanta qui potuerunt,unicam animulam condere non potuerunt. Nihil ad hanc rem consert Lysippi industria, penicillus Apellis, Phidiae solertia, Archimedis sagacitas, nihil tot a

17쪽

ADMIRANDI S. schitectorum daedalae, ingeniosa manus ne quidem ipsa Angelorum dextera, quantumvis potentissima, in hujus operis consortium partemque admittitur. Ad illud non semel obstupeseo. animam nostram in corpore esse, cum corpore esse,substantiam esse in substantia,nec tamen corpus esse quin tam diminutae, tenuis 3c subtilis esse essentiae, ut nulla corporis pars sit extra ipsam, nec illa ullibi,ubi non sit corpus. Et

tamen in tanta unione, partiumque penetratione, ac naturarum

in distantia, non assici a corpore aut laedi animae essentiam. Si paralysis partem nervi obstruat, ipsa permeat si apoplexi a spiritibus viam occludit, nondum occludit animae si exarescat oculus, saccestant brachia, caries erodat ossa, deficiat sanguis illa nihil secius integra vegeta manet. Cum claudicat pes, balbutit lingua, manum distorquet chiragra corporis illa vitia sint, non animae. Instar citharoedi est , cujus sive fides laxa sint, sive

ad verticulos apposite intenta, ars tamen, quae in mente residet, nihilo vel deterior est, vel melior. Accedit, quod Virtutes senectionesque innumeras exerceat unus idemque animus Mirantur poetae in Apollitie numen triplex, tergeminam Hecaten, tria Virginis ora Dianae. Mirata fuit olim Roma pantomimos suos, qui exercitato vultu corporisque motu quosvis imitabantur. Stupuit Graecia illos,qui quovis certaminum genere victores erant, quos πενlαθλή vocabant. At nihil hae ad animae vim, quae sibi ubique smilis,lia Cadem Corporis parte trahit, retinet, alterat, expellit, nutrit, auget, senti appetit, movet, ratiocinatur, vult. Miramur in horologiis xtem, quae alias partes ascendere faciat, alias descendere, tardius,celerius halias in orbem

rapi, alias in obliquum. alias trudi, alias trudere Sed quid hae ad

animam' quae innumerabiles corpori particulas,sorma,mole, finibus diversissimas regit, sectit simoderatur. Et quis ratione assequi possit, in eadem anima esse aliquid rationale aliquid irrationale moriturum Mimmoriturum: partes ministras famulasque, principes dominasque aliarum tam ignobilem seriem , ut non nisi servire debeant aliarum tantam esse dignitatem, ut cum omnibus praesint, ipsae selum Deum superiorem agnoseant.

Quod si distinctius libeat Animae humanae vires strutari,major latiorque rerum mirabilium dc stupendarum ordo panditur. Cum nutri-

18쪽

DE ANIMAE HUMANAE nutrimur, ecce, quae alimenta specie tota erant diversissima vi a minae unum fiunt in ventriculo, veluti in pulticulami oleh- tam concoquuntur. Illic terrestria aquatilibus, utrisque volatilia permis centur. Illic obsonium ferculum , sursurace & horde, cea, ovilli vitulina, assa, elixa, tosta, frixa coeunt illic columba patitur sturnum, asellus lupum, perca porcellum, per leporem,vitis brassicam. Quae omnia simulac unam chyli sermam na- ista fiunt, paucarum horarum interjectu, ejusdem animae industriam diversa rursum abeunt. ex eodem sanguine, ejusdem caloris ope, o hi siccissimum, caro humidissima,membrana validissima, pulmo flaccidus, oculus multicolor, nervus candidissimus, res subiastantia, temperamento , ossiciis diversissimae. Quoties domum molitur architectus,facit rem unam ex materia non una. sed haec unitas mera partium aggregatio est. Anima in unius naturae subnantiam mutat diversarum specierum res. veluti hymicae artis perita, quod unum esse fecerat, distrahit rursum in diversa Maximae sapientiae esse putamus,si ex tot autorum aliis atque aliis lucubrationibus ea seligat studiosius lector,quae sibi conducere ar-Ditratur aut si ex rerum civilium infinita congerie vir prudens, quod utile frugiferum,in suos usus convertat. Num er o animae

occultam sapientiam mirabimur 'quae ex rudi, crassa seculentas anguinis colluvie,singulis partibus impertit suum: meo quidem distributionis genere, quod Geometricum vocant quoad

nos. In Accretione illud inexplicabile, quomodo crescente corpore non crescat anima, tanquam nullius alimenti indiga Hismenniinorem eam esse in puero, quam in viro, majorem in viro quam in decrepit. contracto sene quin potius crescente corpore debilem esse rationis vim,illo decrescente, incrementa illam prudentiae virtutumque capere. In Generatione vero nostra, licet omnia humanae mentis captum excedant, illud prorsus suspiciem cum ex informi semine dolari tanto artificio corpus,capax tam illustris hospitae Iurares Zeuxin aliquem vel Polycletum in utero matrum omnes ingenii vires informando homine explicare.Tantus ordo partium, ea symmetria, ea figurae4 quantitatis in singulis membris ratio, ut nihil non ab exactissima scientia pros e tum videatur Fulcitur moles corporis nostri plus, quam ducentis ossibus, quae pro trabibus fiunt illa totidem cartilaginibus, admotus facilitatem incrustantur. Haec ipsa ligamentis, quae pro

clavis

19쪽

ADMIRANDI S. 11 clavis sint, ne locis suis excidant, nectuntur valide nervis a temo tendinu ope,veluti funiculis, chordis, noventur. Acce dunt venae arteriaeque innumerabiles,qu. e Velut aquae ductus sin gulas partes irrigant. Musculi pene quadringenti carnesque diversi generis fibrarum spatia, ceu tomento, replent omnia denique cute, tanquam universali Veste, adversus injurias muniuntur Atia quae haec dum molitur Natura, nestiunt bonae matres, quid intus agatur. cum alias imperiose satis sint, nihil hic, quod imperent, mutent, corrigant, habent. Quae admirati Arabes, non seminis brutam supidam vim, quam animae vicariam Vocant Peripatetici, sed Deum aliquem, vel Intelligentiam, vel animam munditam admirabilis Melaborat operis autorem prodiderunt. Haec dum mecum considero, acet magnitudo Romana, vilescunt omnes veterum toto orbe decantatae fabricae in quibus non unus artifex desudavit, sed plures, aliaeque fuerunt partes architecti aliae lapicidae, aliae fabri lignarii, aliae ferrarii, adiae vitriarii, aliae caementarii. Cum in adornando corpore nostro, una magistra sus-ficiat anima, vel animae ministra virtus plastica, quae la irae parat materiam&universum opus abselvit sela rotundat, qu drat, ferruminat, contignat, investit, tegit. bi jpit me Sensuum contemplatio,tum eorum, quos posi- habemus in propallo tum eorum, quos altius abdidit natura. Omnia hic miraculis majora sunt. At nulli bi magis extra

me sum, quam cum in visas oculique naturam penetro. Vetus

intersapiente lis est, An visio sat emissis ab oculo radiis, ani ceptis ab objecto speciebus , Prius Platoni, posterius Aristoteli arrisit. Nihil jam definio. Sed illud assevero magna animi contentione, Deum utrobique infinitae suae virtutis documentum grande dedisse, ut vel in solis oculis praesens umen oculis videri possit. Placet visionem fieri radiorum emissiones quanta illares, tantam lucis vim in pusillis oculorum orbiculis circumferri, quae a terrae superficie ad ipsa usque stellarum fixarum corpora per aliquot miliarium myriades diffindi possit, ad oculos redire,idque

momento. cum immane illud Solis corpus, centies sexagies se-Xies majus terra, omnis lucis fons scaturigo, radios suos in terram jaciat, sed ad se revocare nequeati Placet species recipi a revisa triam illud non minus admirandum, res, quae minus sunt, quam re , imo rerum imperceptibiles umbrae4 simulachra so- α luminO-

20쪽

DE ANIMAE HUMANAElummodo, pene nihil per immensa si acta salvas intestrasque deserti. Deinde eam isdem peciebus inesse propaeandi seipsas

Virtutem, quae coelos omnes intermedios & hi her

iecta corpora permeet trajiciatque Etiam illud horribile naturae secretum est: magunculam illam, quam speciem vocamus in1cholis, secundum aeris extensionem extendi, nihilominus, in quovis aeris puncto, animae nostrae repraesentari totam rem ut totos montes, turres, arces intueamur, in indivisibili aeris punctulo. Contrariarum, in eadem esse exis parte nec tamen aut species confundi, aut vim repraesentandi debilitari, aut figuras se lutuo

. Nin xζmpestatibusque a linea reA, qua eulii

petunt, Vel minimum dimoveri. Inter sensus interiores Memoriare terri debeat, quae mirari nos Deus, non scire voluit Haec illacit facultas, quae parvo cerebri spatio circumscripta, infinitas rerum species recipit, nec confundit. Et quamquam in humida,

flaccida capitis substantia resideat iis an spee in in ea id

a nexus ut ad impenum voluntatis vel omnes adsint, vel pluri mar vel singulae. Insicripsit aliquis memoriae neidem Vir illi, vel Iliada Homeri,quae aliquot millenis vocibus decurrunt: illa eo Usam. Orator, quoties verba facit, ex tam grandi specierum acervo, contexit' recitat Phillippicam ut citius auditorem patientia, quam memoriae fides dicentem destituat. Oui me orandi artem callent, millena aliquot vocabula, Graeca Latina barbara, ficta,m memoriae tabulis disponunt,4 eodem

mellecta fuerunt ordine,aut,si Voles,retrogrado recitant. Ea

larum ad haec vocum numerum situmque,sine erroreo perturbatione, designant. Atque hae imagines cum in eodem cerebro sta-hulentur ea tamen illarum ratio est, ut quaedam adsint ultro, mJussae, non aliter ac si in labris natarent; inedam non nisi longiore meditatione subeant quasi precari Winvitae adessent uuaedam vocataeo injussae adesse recusent; tanquam altius repo Hae ut non nisi per attentam remini centiam excitari cincine tum produci queant. r

. i. mi Risςςl est Phantasia, sive Imaginatio in qua illud admirandum, quod cum sedibus4 loco distet ab ea cultate,

quae

SEARCH

MENU NAVIGATION