장음표시 사용
31쪽
tur, qui hos in fines habet veritatis virtutisque studium, Reip. Ecclesiaeque bonum, Dei gloriam. Alios in fines qui vivit, cum vita animam perdidit.Talem ergo vobis Auditores animam opto, quae pia sit, sobria, temperans Religionis Chriss ianae praeceptis abundet. Magistratibus talem optem esse, qualis fuit Fabriciorum, Curiorum, Fabiorum pro republica Ducibus talem, qualis fuit Epaminondae, Themistoclis, Phocionis pro patria Civibus talem, qualis fuit Thrasybuli, Agesilai, Arati pro libertate. Iudicibus talem, quae Zaleuci aequitate temperet Manlianam se- Veritatem. Sacrorum administris talem, qualis fuit sanctissima juxta prudentissima anima Tharsensis Apostoli, quae facta est
omnibus omnia, ut aliquos Christo lucrifaceret Medicis animam precor, Hippocratica sapientia plenam, quaeque non mianorem pauperis animulae, quam opulentae curam habeat Mercatoribus animum Solonis, qui cum mercatura Sapientiae studia jungat, locabilicite caveat, ne animam debeat Militibus animam voveo, qualis fuit in Sicinnio Dentato , quae non patiatur
unquam animum cadere in pedes Studiosis animum Eschynis,
gratum erga praeceptores, quique studiorum taedia nominis i mortalitate seletur Mihi denique eum animum, qui Remp. hanc florentissimam, Proceres optimos, Cives humanissimos eruditis, smam hanc Iuventutem, Nos, quotquot adestis, omnes dessingulos amare colere aeternum perseVeret.