Oratio inauguralis de jurisprudentiae dignitate ... Antonius Matthaeus

발행: 1673년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

arboris pretiossitimae frui tu sorum amoenitate se recreare contenti sunt. Qui putant se fecisse rem omni no insgnem, dignissimam omni seculorum memoria, si libidinosior Anacreon, an ebriosior Vixerit, minor Helena, an Hecuba fuerit, utra manus Veneris a Diomede vulnerata sit, dextra, an sinistra,&Homerus utrum SmyrnaeuS, an Colophonius dicendus sit,

magno verborum strepitu subtilissime disputaverint, quo scilicet plura scire videantur, ut ipsis quidem videtur, nostro Vero judicio, Ostentatione Vana, quo caeteris nillil scire videantur. Quae enim haec est scientia, quae sibi modum non statuit quae in tanta temporis egestate necessariis omissis vilissimarum rerum notitiam adfert quae debilitat generosam indolem conjectam in tam deridendas argutias quae inserendis, delendis, aut immutandis his aut illis literis aut syllabis superbos, ineptos, cirrogantissimos hominesessicit. Quidum frivolis quibusdam ineptiis tumente cet Vice tam tumida gradiuntur gloriosi, dum frivolis quibusdam ineptiis tumentes magnum memorabile nomen assectant, accusant, quod faciunt, in semetipsos diserti in aliorum vitia invehuntur Parturiunt, quod peperere, habent artificium , quo priuSpersuadent, quam edoceant primo cum audieris, haud an si εἰ te gnarus, quid nascatur, grande aliquid animo volvas si at cum intraveriS, mediu si diu S, Dii, Deaeque, quam in is γ- nihil in medio invenias cliter uiae mutatio est aut syl- rq

labae transpossitio aut in Optunum quem l con Vicium ferarus o- aliquod Ab ejusmodi studio Vos toto aVertite, qui xum consi 'viam asse statis adjuris prudentiam. Nec mendandis ' '' aut, ut verius dicam, corrumpendis scriptoribus toti i incumbite Satis jam emendatum est, it fatentur biu ini-

illi ipsi, qui crisin exercent, sine libris manuscriptis

12쪽

. . r se ingenios Velimus admittere, nemo non naulo

nt quod)am optune scriptum est, tentabit everte ethri lj t VertuntJuris prudentiam, qui ex suo ingenio can Volui i r , qui substituunt qui dele t dii e - quolibQx quidlibet, prout ipsis est commodum eo

rarito, iis natatur 'siicere. Nec ego solus haec dico sed mee in f h. VS, 'Princeps practicorum Carolus Molinaeus ui ijse damnat ad Gisuri Aure δε in extricarinis latra I IOO temeritatem interpretum, qui verba un

tiram Utare, ut habeant ita uod se surae

inquit, inviolatiles Muia legum itera ,ut nec sin servato asia Hoporteat. Digni si ipsastris disti sunt

moaum dixi ut simul mitemini virorum excellentium res gestas egregie, it ita loquam i ut Ro

Dici nata sint interpretes veteres, cumine notitia Romanarum antiquitatum ad jurisprudentiam adtin

ii m accederent, iteraturam 'c' istorias et es h

legibus constituta corrupta sunt artificio quodam ner

niciosissimo, quod in quadam barbarie&iust i d

13쪽

stinctionum multitudine occupatum densissimam non solum studiosis caliginem, Verum etiam celeberrimis,qui postea clarueruntduris Antecessoribus excitavit, quod dolendum est, dissicultates inextricabiles. eruere laudem per omnium seculorum memoriam Paulus, Ulpianus, Antistius Labco, quod cum non tantum dejudiciis, de matrimoniis, de divortiis de tutelis, dejure dotium, te testamentis Ahereditatibus disserendum existeret verum etiam de magistratibus, te colonis, de censibus de Caesarianis de Palatinis de cohortalibus, de libellorum magistris,de scholis fibricensum decursoribuS, decanis lampadariis decurionibus, municipiis de vi ksignificatione verborum tam egregie calluerint rerum vim, quarumcunque dictionum ac Vocum originem, ut huc inprimis

scientia disicillimas intricatisamas quaestiones deciderint. Sed discessserunt ab illo tam laudabili studio, qui avorum memoria tenuere principatum injure Romanorum tam immani vecordia, ut in obtrestationem meliorum literarum adacti praecipites neminem existimaverint esse jurisperitum, nisi infestissimum Latinitatis inimicum hostem scriptoribus classscis aeternitate dignisssimis aqua ' igni interdicere soliti suo interim judicio tam magni nihilominus tam clari R illustres, ut ad Fabii fornicem caput etiam facillime possent submittere. Quorum projectam&prostitutam proterviam hodieque

non pauci aemulari non erubescunt, qui AdVocati Jureconsulti, austrum patroni, celeberrimi consultissimi, loquentismi mi omnia audiunt si libello posint instruere solennibus. formulis si edocti barbariem, perosi elegantiam, Panormitanum. Accursum Lucam de Penna, Andream de Iserni

Jacobum de Bel viso, Jacobinum de S Georgio, Raphaelem Fulgo sum Raphaelem Cumanum, Alexandrum molam vi caeteros ejusmodi semiburis consultos in deliciis habeant scri

ptoribus caeteri ne per transennam quidem vel levissime si

lutatis, si recentes a libellisci causarum actionibus Prisciano

iden

14쪽

identi in vulnus instigant, si suaviloquentia se sngant ostendi, cum interim nullum nisi barbarum, nullum nisi putidum , laxolctum vocabulum possint percipere , si supercilios superbe mentiantur scire se

Omnia , cum interim causis, formulis agitati ad inediam velutiJovis ignibus icti ad classicorum auctorum cloquentiam stupeant Vereor Omnino, ne plura dicam in rabulas 'rogatos vulturios, infantissimos homines,quam modestis hominibus vel audire vace vel

libeat, licet aliis etiam longe remissius quam res ipsa postulat, possim videri movisse stomachum protervissimis mortalium, qui omnis generis iterarum v0lunt agere censuram, quadam inusitata non solum petulantia,verum etiam admirabili 'incredibili stulo .. ixi probatissimos&praestantissimos ab omni seculo- a s . .. Vim ςmoria scriptores nihil ad sapientiam, nihil ad

O, A p. 1 uor im Conferre depraedicant. Audiant Duarenum,

. IV ii 'Iς xςri bonarum artium studiis scam &mania uia... , Cana essedi it juris prudentiam. Audiant Fornerium, si cui Iuit religio in Iuris comitiis historicos veteres vel 'ii uti sQx genarios de ponte dejicere. Audiant Ioli Fay, ituri brum,qui I Ctos bonarum artium ignaros vili omnino austi contumelioso vocabulo simplices legistas non du-λὸχ bit x iis et Q. Audiant Cujacium, qui sepissime que- lib. a. Obs ritur, quod magnis etiam stipendiis urisprudentiam

ib., 'gnorantiam tam parum profecerint, ut impingant Fabk.1.se identidem in legeS, in quibuS latet eruditio recondi- 2. Audiant ornacium Virum eruditissimum, qui I i. 1. d. non uter admittit eum, qui contendit ad adyta The- usi. just. imidis, quam si prius se instruxerit Graecis Romanisque literarum viaticis ut enim, inquit, qui Volunt purpuram pretiosissimam facere,ianam prius medica

15쪽

mentis quibusdam inficiunt, sic etiam qui animum ad ediscendam jurisprudentiam in ingentem illam sapientiam, quae continetur in Digestis, volunt appellere, doctrinis, di teris humanitatis, bonarum artium studiis oportet prius institui. Audiant Catonem omnibus suis numeris absolutissimum ΙCtum,& Senatorem Romanum, qui ut insatiabilem literarum &artium sitim expleret, Graecorum arte etiam senex agens octuagesimum annum addidicit. Quaeso attendant, quaeso hinc discant suo quidemjudicio Consultissimi homines, qui identidem clamitant, Graeca sunt, non leguntur, quam necetiaria, quam utilis, quam fructuosa sit ICto Graecae

linguae scientia, ut non dicam de Novellis, MCentum praeterea rescriptis Imperatorum, quae habentur in Codice Graece primum ab iisdem in lucem emissis , quae non minus egregie

Consultissimi illi homines intelligere possunt, quam in lege Pona peja quid alta; ak,aceus disserat a gallo, quo eunuchum intelligimus, intellexit Accursus Verum quid iis facias, qui membrum a metior, asiloaudi legem Falcidiam, non

ab eo, qui tulit eam, P. FakVili derivandam esse contendular,

quibus coquorumajurestraetorio distinguere nesciunt,qui conH-hilonem Triticariam a Triticio quodam monacho nominatam existimant, qui perorationem Divi Marci S. Marci Euangelistς preces intelligunt cujusmodi Advocatum adlauclao die in Galliis esse testatur Menagius. Quares secuti inscitiam Jo- doci Loveringi Mechliniae Praesidis existiment neminem volunius legis intelligentiam consecuturum , si quicquam didicerit in melioribus literis stiis omissas se Consultissimos intra tempus brevissimum evasiste clamaverint, gaudeant in sinu, gloriose loquantur,ri Jurisprudentiam rem omnino sanctifimam illotis in turpissimis manibus se contrectare non sentiant, imo etiam digito caelum se credant attingere res ipsa tamen clamitabit aeternum eos ab unguiculis ad summum

verticem ex vanislato verborum strepitu, juris civilis, ie- rum

16쪽

quibus illi non modo plebeio, Phust 'λςdium, marios homines iter rum istuci h ' ς Vmstiam pri

qui quicquid assequ a b et

illorum tominum detestandam vocordia Vissarum' humanarum scieti H di

gnitionem ullam antiquitu ire is r ita '

quid indignius potest diei vel si iii ὁ

17쪽

m mortalium liberos educabant accuratissima diligentia, cradatim deducebant ad rerum divinarum, laumanarumsstientiam, nec studia tantum curasque, sed remissiones etiam lususque adolescentium temperabant sanctitate quadam honestate. verecundia. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Attiam Augusti matrem praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus. Sed liberi corrumpuntur jam execrabili parentum 6c amicoru socordia, sic ut rerum pulcherimarum amorin studium paucisam is hodie velut praedae remanserit. Ubi jam impetus,&ardor in

studia Ubi jam labor, Mindefessa diligentia Ubi sapientiae

consultissima via Quis unquam in templum venit,ac Deum immortalem supplex Veneratur, si pervenerit ad sapientiam, si pervenerit ad solidam Romnibus suis numeris absolutam scientiam Quis si bonarum artium sontes invenerit Θ Et quid dico de sontibus, ne bonam quidem mentem,aut bonam valetudine a Deo desiderant, sed educati tam negligenter,iam foede tam turpiter, nummOS tantum Maurum,ebur,& marmora, opes Attalicas, libertinas divitias summis votis exoptant. Parentes enim si filiis frena laxaverint, si risu&osculis excipiant verba ne Alexandrinis quide permittenda deliciis, si non curent quemadmodum dent literis operam liberi ctiam non curant, quemadmoduna studeant, bene utrum an male, nec decus, aut laudes, aut honores, aut gloriam, aut magnum memorabile nomen assectant, sed ludos, jocos, convivia cogitantcs foedisssiimis voluptatibus Vitam transigunt veluti pecora, quae natura prona, Ventri obcdientia finxit. Quos autem virtutum egregios fructuitaturum eum animum sperare liceat, qui ab ultima pueritiae memoria Voluptatibus fractus vitiorum omnium servus fuit Quid non aetatis progresti concupiscet, cujus infantiam parentes purpura, pupillarem aetatem sericis auli hol Ostricis vestibus exornant Quam in

adolescentia praestabit temperantiam, quem adhuc puerum 1 deli

18쪽

delicatissimis epulit praestantissimis obsoniis alunt Tompent inde plerorumque ingenia, nec in ullo honestae rei studio Vigilatur. Somnus languorque,ac somno danguore turpior malarum rerum indu ria invadit animos Cantandi saltandique obscoeno studio classem ducere, mollitie corporis

certare cum foeminis, ac immundissimis se excolere mundi liis nostrorum tunc adolescentium specimen est. Quid enim COS commemorem, quorum palatum nisi ad pretiosis lima vi

nanon excitatur, qui valere jussis studiorum praesidiis inio pinis &ganeis dies noctesque Volutati tenerrimis cogitatio nibus animi marcentis torporem oblectant, qui strage animalium & captura piscium ab ultimo portatorum Oceano

corpora propter intolerandam ignaviam pallentia saginant,

qui edunt ut vomant, vomunt ut edant, epulas, quas toto Belgio conquirunt, nec concoquere dignantur, qui promoti ad Academiam aut occupantur inter pectinem .speculum. aut inter Bacchum cererem, vel potius inter Bacchum &Venerem otiosi& desides pro libro cantharum,pro Codice fistulam capiunt,d hesterna crapula graVes nec solem orientem, nec occidentem aspiciunt; tantum abest, ut vel in indagandis quaestionibusjuris, vel in evolvenda antiquitate, vel

in notitiam aut rerum, aut hominum,aut temporum oleum&operam dignentur insumere. Quotumquemque enim inter eos invenias, qui vel domi quicquam aliud quam de poculis loquatur, in triclinio primus, in Μusaeo postremus, segnis ad studia, strenuus ad scyphos, expers amoris in Minervam Themidem .sed pronus ac promtus in scortum meretricem λQuid enim agerent quaeso gloriosum tam negligenter a parentibus habiti, ad quorum studia parentes noluerunt attendere, quos una tantum imbuerunt divitiarum cupidineΘSane squid agant agunt nihil aliud, quam ut ubi procuratorum instituti sunt formulis post annum unum aut alterum quasi per somnii

quasi per lusum fiant impudentissimi ICti. Quamvis si rem

19쪽

ipsam aestimemus attentius, quotusquisquejana hodie ICtus, autjuris prudentia potest prςditus dici Pleriq; se formularios, non Ctos esse factos contenti finem juris civilis non qualitatem,non justitiam,pietatem, aut innocentiam credunt, sed lucrum, sequaestum, & Vocem meritoriam publiceque venalem. Nec id dico propterea , quod eos omnes, qui feliciter jam praxin exercent, a calvo ad calVum una, quod junt, pertica metiendos existimem satis enim constat praestare nonnullos ossicia advocationum summis cum laudibus , qui eo nomine imagnum Mincomparabile nomen adepti addignitates amplissimas, ad summos& magnificentissimos evaserunt honores, qui domi celebrantur ut oracula civitatis,&cgres in publicum maximam circa se habent litigatorum frequciatiam. Sed id dico idcirco, quod splendor hic honestissiimus obscuretur,4 obruatur turpissimis sordibus,4 execrandis illorum nundinationibus, qui non advocationis honorarium quaerunt, sed proterVi&ignorantes aestimare chartulatim operarum mercedem, ef lagitare procacissime solent. Quorum inventum illud profecto fructuosissimum togatis vulturiis , scribere libellum trientalibus literis, tesquipedalibus regularum interstitiis, scilicet ut eo clarius litigantium usin ipsius causa justitiam intelligere possint

illi, qui praesunt tribunalibus Sane qui hune unum advocationis suae fruetum existimant, quemadmodum illi, quaeso,

probare se poterunt juris civilis esse studiosissimos, quibus ubi Bariolum aut Baldum ademeris ad infantiam redactosne hiscere quidem, opter omnium fere rerum Hlὶ ora latiam videbis, cum interim nihilominus superbissimi mortalium ridiculos Linfelicissimos eos existiment, qui omnem suam operam in evolvendis historiis, rerum praestanti Timarum momoria consumunt Fatigentur, junt, adi neci iam venustissimi homines, qui evolvunt historias Quid autem nobiscum Latinitato quid cum historiis 3 quid cum elegantia, aut me

20쪽

melioribtis literis: Nobis erra, vel re ga, Vel Iannum, aut laustum displicere non potest, licet illi dicant haec non est Latina licet illi malint dicere, testam, - -

cras, HIum, arbitrium. Quod illi nos exemplire tuod illi exemplum, nos vulgo copiam, quod illial pellant exemptam recognitum, noS exemplatum, aut cos tranatum appellar emus. Quid nobiscum ejus modi verborum elegantiis Z Quaesumus, apage sermonis istas lautitias , quae neminem unquam fecerunt opulentissimum. Quasi vero, quasi vero divitiae beatissimum hominem possint ossicere, ac non plurimarum rerum notitia potius, quae in arduis fortissi-

, , i Vin Φη ςndos aurifflin una, indifferendo subtilem cutissimum essicit Rectissime dixit Imp. Theo-ωνb.ROM. Osius inter caeteraSVirtutes iteraturam esci maximi nominis est enim verissimum, quod alibi retulit eui. M.L. Vir eminentissimae eruditionis Cujacius,hominis im- perit nullum majus argumentum esse, quam si i

raturam, quam ipse non intelligit, damnandam exi- timet. Et tamen hac aetate, qua magnis iterum passibus itur ad barbariem, quam frequens illud verbum et : Ita am practicatur : Sic syli es Curiae CaulanturJam omnes, sed inprimis ignorantes, in subiblitatibus jus Romanum consistere, non esse literaturam' historias de pane lucrando, sine ullis historiis durisprudentiam addisci commodissime di si sint lepes ejusmodi, quae aliunde quam ex antiquitatibus explicari non possunt, ut omnino inutilis, nimia subtilitatis eas statim ejiciunt , Midentidem clamitant, 1pectarisam aequitatem, nec moribus hodiernis subtilitates admitti. Siquid est, quod displiceat, id appellatur subtilitas. Imo quicquid non capiunt, aut non sunt edocti, aut non postunt percipere suo illo tam

SEARCH

MENU NAVIGATION