Amstdodanum. Habita Amstelodami oratio. By Didericus Sixius

발행: 1692년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

DIDERICI SI XII

AMSTELODAMUM.

Habita Amstelodami

ORATIO,

7쪽

Nobilissimis, Illustrissimis

hujus Civitatis

CONSULIBUS,

CONSULARIBUS,

'oc non

Amplissimo Urbis

Salutem ac Perpetuitatem. Ustinet haec qualiscunque ratio , Nobilissimi, Amplissimi Viri, vestra sibi splendida nomina inscribere, materis ipsius fiducia: quibus enim potius hujus urbis dedicari laus possit, quam vobis, V. A. qui ei

praeestist accedit, quod dicenti mihi Ve- a stro

8쪽

stro imprimis iucundissimo ac suavissimo comspectu animum ad inceptum pus peragem dum non mediocrem injecistis, currenti quodammodo calcar, quod junt, addidistis. Quem certe honorem tam insignem, non agnoscere neque sentire, insulsum plane ingratum videri possit. Accipite igitur Nob, lissimi, Amplissimi Viri, pro humanitate

vestra, quae insignis semper erga studia fuit,

benevolo animo hanc meam orationem,

aequi bonique consulite, quod Vobis summa animi submissionein observantia offert,

Addictissimus, devotissimus

DIDERICUS SIM

9쪽

DIDERICI IXI IAM STELODAMUM.

Ogitanti mihi, Auditores, ac saepius mecum volventi, dum in studio literarum Deloquentiae versor, taliquod vobis, si non ingenii, at industris certes diligentiae, exhibere specimen gestio, quodnam potissimum , quod Sc a me persona , S ab hoc ipso,

cui insistimus, loco non alienum vestro omnino favore non indignum esset, eligerem argumentum

nulla mihi aut idonea magis aut illustrior visa est ad

dicendum materia, quam, quae ultro se offerebat, Scin oculos incurrebat quodammodo, communis haec Phtria nostra, hoc ipsum, quod premimus, natale solum. Etenim si illius amore ac desiiderio naturali tenemur omnes si nihil Patria dulcius, cui ipsam immortalitatem ille Homericus , quam promittebat ei Calypso , posthabuit senex non mirum profecto aut insolens videri cuiquam debet, si eodem , quo ille,

quo omnes, a se fit tangar itidem ego atque Commovear. Quod si nostros parentes e quibus lucem vitatem hausimus, ut amemus ac diligamus, ratio suadet, L naturale us flagitat quonam Patriam nostram,

Omnium nostrum parentem , cui Vitam, spiritum, cui

10쪽

DIDERICI SI XII

cui nos ac nostra debemus omnia, quonam illam, inquam, amore complecti vicissim decet' Et si eos praecipue liberos , qui diliguntur a parentibus maxime, suos item parentes amare quam plurimum pax est,

quid facere illos oportet, quos praeter communem hunc spiritum, communis omnium parens, peculiari quadam benevolentia, amore prosequitur singularis Haec ego mecum dum reputo, Aud. patriae meae amorem,

ac praeclara ejusdem merita apud animum meum recolligo ac recognosco, ingratus certe , aut indignus his ipsis videri possim , si non agnoscerem beneficium illud atque sentirem. tiare, cum ex hac urbe simo tus, Miis ortus parentibus, quos non cives illa tantummodo, sed Sc rectores esse civium voluit; ioni civis, hominis non ingrati fore existimavi, si illius ipsius urbis in laudes exspatiarer, eo quo possum modo gratum meum erga illam animum testificarer. Etenim quis Amstelodamum laudaverit justius, quam Amstelodamensis Ubi convenientius, quam Anaste-lodami Quis jure majore, quam beneficio singulari obstrictus Quis opportuniore in loco, quam adsti di Oratoria ista destinato inaugurato Sed quid ego majus meis viribus mihi onus impono aut ea de urbe sustineo dicere, de qua, uti de Carthagine, silere praestat, quam paucis absolvere. At nec is, qui

haec dixit, de Carthagine siluit, nec meum hunc qualemcunque conatum, aut civitati huic nostrae rubori,

SEARCH

MENU NAVIGATION