De Christiano et politico decurione tractatus legendus non solum a consiliariis qui communitates regunt, & omnibus in foro versantibus, ad pulcras quæstiones decidendas, verum etiam à bonarum artium studiosissimis. ... Auctore D. Io. Petro Ala patrit

발행: 1613년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류:

241쪽

αo6 De Christiano, Politico S i aliquis electus in officialem Communitatis , pro biennio, certa die inchoandy , impeditus fuerit aliquot menses in admini ratione, virum possit sibis plere menses impedimenti, in futuro bienis nio. Quaesio Io I.

HAec quaestio, apud nos contingere posset in

Commissario Patrimonij nostrae Commum citatis, qui eligitur pro uno biennio inchoando Calendis Ianuarii,contra quem aliquando op-

poni posset inualiditas electionis & lite durante effluerent nonulli menses illius biennii pro quo fuit electus,in qua quaestione, Bar. in l. si prius n.

3o. E deoper. noui nuntiat: affirmauit, tempus elapsum propter memoratum impedimentum, non posse re integrari quia, cum fuerit electus a Calendis Ianuari, anni I 6 Io. pro uno biennio, quod durabit usq; ad Calendas eiusdem mensis anni i6ia. non potest in aliud tempus prorogari: duae enim esset administrationes, & cum sit electus pro una, non potest dici electus pro altera, ultra biennium posset quidem contra impedientes agere ad interesse: Anton. de Butr.in ca. I. col. 3. ver. per hoc patet de eo qui mittitur in possess. Ias. in l. si ita stipulatus essem,quae est I . . I . I 6.17.ff. de verbor.obligat.qui attestatur de communi post Bar. ibi uer. formo tibi unam questionem: ubi etiam Alex. sufficiat pro omni- hus auctoritas Senatus Neapolit. apud Franc. deci S. ' I9. per totam: & Io. Paul Montanar. de administrat. Vniuersit. Pragmat. 3 n. 366. & cosirmare

242쪽

firmari potest, illa traditione, quod quando cemia dies fuit adiecta dispositioni, unum i mpus non recipit functione ira alterius. l. si vis frixtus f. de usu fruc. legat. Riminat . iun. cons 82O. nu. Is . lib. 7. quem adducit Io Baptista Costa , in tradi . de re integra Distinctio. 83. in fine, ad qua quaestionem principalem ad iungo Georg. Caved. decis. 84. nu. 3. lib. a. ubi alioS adducit. Ansemper expediat Seniorem Cong regationis vcseba facere. suasio Io 2.INter questiones , quas Politici scriptores di

sputare solent, ea non est inutilis nec iniucunda, numquid sorte, ac sumagijs, publica munera conferri debeant Scip. Ammirat. ad Cornel. Tacit. lib. 2O. cap. I. in qua, quidquid in uniuersum dici possit, inspecta unaquaq; forma administrationis Reipub.ea tantum attingam, quae,ad meuinstitutum ,&praesentia tempora pertinere possunt, si enim, in creandis Decurionibus , ea diligentia adhiberetur, quae, ex Diuinae legis instit tione esset necessaria, Ssi, Decuriones in ea stu- stia incumberent,quibus possent suscepto munere bene perfungi, nullum unquam publicum dedecus ex eo consequeretur, quod Seniores , ubi occasio se obtulerit nomine publico loquendi, hoc officium obirent, verum, malo nostro fato, in

ea fece temporum nos uiuere contingit , ut perpauci sint, qui animum excolant his studiis, quae, optimum consiliarium, fit Christianum informa-xe possint, multoq; pauciores, qui sui ipsbrum Chri

243쪽

log De Christiano, Politico

Christianam, se veram cognitionem studeant dipisciquo: saepe euenit, ut imperitiores, Mineptiores homines aetate quidem, & Ordine su- veriores, ab omnibus tamen laudabilibus adiu mentis imparati,sedeant in primis locis Conyecationum, & impudenter assumant, hoc publice Ioquendi onus, de quo dissero:quamobrem, maximum risum aliquando mouent Principibus viris, quos, officii causa, nomine Ciuitatis salutar1 deceat, ut superioribus accidit annis, in una Civitate Lombardiar,inter cuius incuriones, primus omniu sedebat eiusmodi consiliarius, inops verborum, & sententiarum, & ad Principum v Merandum conspectum minime asiletus Is in exordio orationis, utens titulo Illustrissimi, mox Clarissimi. deinde Reuerendissimi tandem Serenissimi, sua cantena absoluit quo, abeunte, Pri ceps natura modestissimus, facete dixit ad eos,

qui sibi aderant se maximas habere gratias illi insulso, & insipienti Oratori quod eum tractasset vii Nobilem Venetum, uti Episcopum, & uti Ducem: quae derisiones, & ludibria, ut a Communi--tibus bene gubernatis auertantur, optimum factu arbitrarer, ut hic negotia publico nomme loquendi, non prerogatiua temporis, sed Pr dentissima electione mandarentur.

De Decurionibus, qui nemini suffragari volunt. nis

QVis crederet unqua, peruenisse nos ad eam temporum conditionem pessimam, ut in ordine

244쪽

Decurione. ab sordine Decurionum , eiusmodi Consiliarii aliquando reperiantur , inani ambitione inflati, consilio vacui ,reruim Civilium rudes, tanto mu .nere indigni , ut huius quaestionis argumentum suscipere coactus fuerim λ quidam enim extiterunt, sedendi loco, & erroris societate coniuncti qui, audito nomine alicuius Ciuis ad publicum officium, nominati, inuicem se interr

gabant, nuqu id ab eo fuissent rogati, quem, si dixissent cum eis minime egisse,Repudiemus eum, statim conspirabant, nulla earum rerum habita ratione, quae ad id muneri Seum reddebam aptissimum rex qua Diabolica constitutione animi, quis numerare posset , ac aestima e peccata

proficiscentia ξ simplex namq; illorum propomtum,excludendi omnes, qui ab ipsis Otticium iu Iud petendo, non ambiuissent, subiecit hos Consiliarios culpae mortali, quando vero , neglecta ratione boRi communis, S religione iuramenti, quo, illud semper curare promiserant, re ipsa ,su stragijs suis eligebant indignos, idoneis exclusis, deficit profecto mihi uerborum copia, ad i ta & adeo grauia scelera, pro rei indignitate deisl testanda, quae, non solum deformitate culpae asiaciunt animam, sed etiam cumulant grauissimo onere damnorum Communitati reficiendorum, ut toties dixi: qui omnia,ut aliqua ratione penitus tolli, uel saltem magna ex parte praecaueri possint, timum factu arbitrarer,ut nemini pe intenti, officia publica conferrentur.

245쪽

Quod prudentes Decurisnes debeant rerum agenda . rum occasionem diligenter ample Ti.

ne gerende, quam accurata consideratio temporis S reliquarum circumstantiarum : Demosth. Olynth. I.quae,a prudentibus adeo necessaria existimatur, ut eam appellent animam actionum humanarum, & antiqui, illam diuinitate decorauerint. Io. Baptista Lent. Obseruat.

P0listic. 38. in quam excipiendam intenti,paratiq; debent esse homines, ne praebenti se se fortunet desint: nam illa ipsa negotia, quq importuno tempore suscepta , dissicilinia, aut impossibilia fuerunt,si inuitante occasione aggrediaris, facili mamistunt: quod si intempestiue tententur, non solum successu caremus,verum etiam, subimus periculum, ne iustas etiam occasiones corrumpamus idem Lent. obseruat. 299. de qua occasione, ita cecinit Poeta egregiuS. Sum Dea quae rara, & paucis occasio nota,

Quid rotulae insistis Θ stare loco nequeo, Quid talaria habes Θ volucris sum, Mercurius quae fortunare solet, trado ego, Gim uolui Crine tegis faciem3 cognosci nolo,sed heus tu. Occipiti caluo es: ne tenear fugiens :Duamobrem, Christiani Decuriones non desimant enixis precibus Sancti Spiritus lumen im- Plorare,ut occasionem oblatam cognoscere pos- int, di arripere et tantum enim humanis nocet action,

246쪽

Decuriones. ait actionibus, immaturam praeuenire, & amplecti,

quantum , cum prieteruolauerid, actiones suscipere : Lottin. Admonit. 266. quo fit ut illi, quibus se semel obtuleiit , fortunati quidem dici debeant,sed nisi sint etiam aeque prudentes, non poterunt illam cognoscere, atq; apprehendere: hi vero quibus saepius illa fecerit sui potestatem; quemadmodum fortunatissimi sunt, irae imprudentissimi existimantur, nisi ea uti sciant Guicciard. Admqnit. Ciuil. IO7.

Stante Ilatuto quod Consiliari, non uenientes ad Consilium Ooluant quatuor aureos, diuidendos inister consiliarios , numquid, condemnati vocandisnt ad diuisionem, O babeant partem. V 'aesio Ios. IN hac quaestione,Bar. amplexus suit parte assi malivam, in i .. ab omnibus S si titio. Ede te, gat. i.&eum sequitur Angel. ibi, quia Consiliarius non venienS, & mox conden natus, non de tanit esse Consiliarius: quemadmodum et laim , . si unus Decuriosustinuerit litem contra Communitatem,& vicerit, debet pro sua portioni soluere collectam impositam a Communitate ad resticiendas expensas illius iudicij:simili quoq; rati ne si passus fuerit. lamnum incendii, a Communitate reficiendum, concurrit pro rata sui patrimonii: Doctor. ind. S si tirio. Bar. in coni. Ii T.

lib. I.Bal. in l. I. in a. lecturi ff. quod cuius', uniuersitat. in fin. Lostus. de iure uniuersiat. pari. I. Laps. Ian.21. S multos alios adducit Carpa r. adistatui. Med. ib. a.cas 37S.nu. Is . .. -

247쪽

riorum, in eo negotio,in quo,requirerentxr omnias ragia. Quaestio Io6. MVlti sunt casus, in quibus non sufficit maior pars Decurionu,sed on inium suffragia

requiruntur, quos cumniauit Lancellot. de D cur. fingamus modo, omnium Decurionum consensu, datam fuisse facultatem duodecim Deci rionibus,aliquid eiusmodi agendi, quod omniuvocibus in pleno Consilio esset terminandum, di illi duodecim , reserant ad totum Consilium

generale,approbatur u quod eius auctoritate c5- fecerunt, utrum, si in hoc secundo gelu totius Consilii, no concurrant voces omnium Consiliariorum sustineatur actus, hanc quq tionem proposuit Albertc. super statui. in quqst. 7 a. pari. I. Vbi concludit lassicere quod interuenerint omnes uoces, in electione illorum duodecim, etiamsi non interueniant in ultimo aetii Consilii generalis,quia illi duodecim fecerunt actum,iauctoritate omnium sibi legitime attributa : hoc idem tenet in Lasse toto de haered. instituen. Qua rationepossint Decuriones,deusncire sibi animos illorum,a quibus, pro publico bono,aliquidpetiit. Quaestio Io7. Non ignoro, futuros esse multos, qui, cum ad hanc qu stionem legendo peruenerint, in-μitiae nae atq; imprudentiae coarguant , quod iAhoe

248쪽

hoc argumento versara voluerim, perinde quassa

meae peregrinentur aures, atq; non intelligam praesentis saeculi mores corruptiissimos, quibusessicitur,ut multorum animi,qui, gata uel MI.lica dignitate fulgent, muneribus capiantur, &auro beneuolentia concilietur, neq; desint ii rum negotiorum turpissimi mediatores, quori. opera facile unusquisq: potest, fauorem,& gratia emercari, hoc certe scio, & pro ipsa indignitate rei deploro, ac lugeo: multis equidem nominibus, sed eo maxime, quod aliqui priuati ciues. pecunia publica, non publica negotia, sed proprias ratione his occultis largitionibus Hident Promouere, neq; possint huiusmodi expenset, ita publicos Codices aperte referri: Sed, & illud verum puto, artem , & prudentiam donandi non

esse omnibus notam , neq; posse cum omnibus aeque exerceri, cum nonnulli sint, ea integritate vitae eoq; candore morum praediti, ut suis stipendi; s contenti, mori mallent, quam, hoc genere

turpis compendii faedari: quapropter Christi ni Decuriones, quibus aliquod Ciuitatis negotium fuerit de mandatum,in primis a Deo petat,

ut illi benignus assistat,qui,humanas voluntates maxima suauitate solet eo inclinare, unde, eius Diuina gloria, & Communitatum commoda , possint proficisci : Inter c eras autem humanae prudentiae regulas, a grauissimis uiris , rerum, agendarum usu peritilsimis, obseruatas, ea mu. hi summopere probatur, ut, qui beneficium p tit,persuadere conetur ei a quo petit, se in eo i

tam spem ponere, tanquam saluti sui precipuo

249쪽

fe Christiandi, solitico

auctore; neminem alium habere, cuius benignitati magis tribuat, & caetera id genus: ut obseruauit Guicciard. Admonit. Ciuil. 334 cuius pro cepti utilitatem , ego ipse in grauissimis rebus

expertus fui, quemadmodum etiam e contrario, 'ubi qui rogatur sciat, alios praeter ipsum uocari posse ad partem laudis,ec meriti,deicitur animo,

nec negotii propositi tutelam suscipit, eo ardore mentis, quo cupiebat rogans: Ad hqc dici solet, quod prima beneficia, & ultima, habent nescio quid maioris priuilegij,ut scilicet maiore fiducia postulentur, quando dicitur, Hoc primum i te

peto,uel ultimum est,quod petiturus sum. Palear ad Tacit. Obseruat. 277. Quomodo se habere debeant Chri iani Decuriones ,

erga Cives nobiles depauperatos,qui,sicia Com. munitatis petant.

Quaesis Iog. SAepe animaduerti, nobiles,in maximam paupertatem deiectos, officia Communitatis eia sagitare, ut, se & familiam suam sustentare possint,quae petitionis ratio,sine aliquo delectu adeo facile influit in animos nobilium Consiliari orti,

ut minus honesto genere nati,licet magis idonei, in maximum Reipub. damnum ut plurimum repudientur, quamobrem, quod multorum annorum usu collegi, proponendum puto, praesertim Decurionibus in expertis, qui, incauti in ma ximos errores delabuntur: illi enim nobiles, qui, suam nascendi conditionem , turpi vitae genere

foeda

250쪽

t etvrione . Mi ωdarunt Et auitas facultates, gula, venere, ludoiabligurierunt,cum sint delitijs assueti, non possunt exiguo lucello, inueteratas suas cupiditates explere, quo fit, ut saepe cogantur, fraudibus, &dolis;turpia,& maxima curare compendia, quod si etiam contingat eos, qui, in paupertate nati sunt,atq; enutriti,ab officio deflectere, quodlibet paruum emolumentum, ab eis magni solet aestia mari, si igitur hae duae species publicorum miniastrorum inuicem coliferantur , minus damnos sunt paupere nati, quam sua culpa facti, expertus loquor;& concludo,hoc genus hominum, quia uitam nobilitatem,& opes,vitiose vivendo am- miserunt, iudicio meo indignos esse, quibus, publica munera in quibus recte administratis, communis Reipub. salus continetur, debeant commendari:quia paupertas cia culpa coniuncta,non est in iure nostro priuilegiara l. penult. E de iuridot. Paul. de Castr. in l. etiam S. final. ff. soluta. matrimon. Cornet. Benincas: in tractat. de pau

uid censiderare debeant Decuriones in his , qui

nominantur ad aliqua negotia tractanda,aut exequenda. Qu.sio Ios. GRauissimorum auctorum est peruulgata sententia, eos tantum esse dignos, ut aliis imperent, qui Ciuibus subiectis uti sciunt. Scipio Ammirat. ad Cornel. Tacit. lib. I 3. cap. s. Cum enim sapientissimus atq; beuignissimus Deus, in suis donis humano generi communicandis,

SEARCH

MENU NAVIGATION