장음표시 사용
81쪽
Be inflatum , appetitus prostratus, nausea , lingua spurca animadvertitur, insese tamarindorum , tinctura Thei, sale polychresto alvus sollicitanda est , interposito acidorum mineralium, & corticis pe-ruviani usu . Minus tuta purgantia ex scammoneo, dc jauppa videntur, quae tunc a quibusdam
Pro potu optime inservit serum lactis spiritu vitrioli ad fortiorem aciditatem paratum , Stimulantia Sc sudorisera in simili casu magis nociva quam proficua observantur . Abdomine inflato clysma ex insuso florum chamomillae prodest. Si petechiae cum febre maligna apparent, ubi malum in sero, aut liquido nerveo haerere videtur , remedia in capite de hisce febribus nomin
Si pulsus parvus , debilis, sed satis aequalis , camphora prodest ; ubi vero pulsus tremulus , undosus, mixtura Nro. χo. ) longe inicacior
In febre maligna eum perechiis diarrhoea periculum portendit; hinc remediis in prioribus capitibus allatis brevi compesci debet. Quae in praecedentibus capitibus de diaeta &aeris puritate dicta fuerunt , in febre pelechiali quoque locum habent. CA
82쪽
O Mnis aetatis homines , frequeutissime vero
infantes variolis afficiuntur , immunis tamen ab iis serius est testante celeberr. Corunnio in tractatu de sedibus variolarum . Sporadicae sunt de epidemicae, hae vernali tempore ingrediuntur, aestate maxime grassantur, mi nuuntur autumno , dc Vix hyeme apparent. Occurrunt diseretae ac confluentes , ubi pustulae non sunt distinctae , sed paulo post erupti
nem in vesiculam rubram parum ultra superficiem cutis protuberantem confluunt. Hae periculosiores censentur , sed confluentes nonnunquam minus negotii faciunt , ac discretae. Hinc a claris. Mead in benignas & malignas dividuntur . iPraecedunt variolas lavitudo , dolor capitis . lumborum , horripilatio anxietas ad praecordia , vomitus , celeritas pulsus , frigus succedente calore , quem sudor ciccipit , febris minuitur, iterum augetur, sopor ut plurimum infantes vexat, ex quo quasi terrefacti saepius evigilant, adulti communius insomnes sunt. Tertio vel quarto die primum in sacie, mento , pectore , collo apparent macula rubrae , parum tamen elevatae, ut accuratius di to examinatae tangi possint. Conspicitur dein in medio ea- , E 4 , ri
83쪽
rum punctum pellucidius, quo a morbillis dis inguuntur . Augentur postmodum Variolae numero .
elevantur in pustulas , fiunt latiores, & demum dorsum , pedes, femora petunt. Eruptio potissimum per tres, aut quatuor dies Contingit, peia totidem circiter suppurantur , simili tempore immutatae manent , eodem ordine exsiccantur, & per squammas decidunt. Pus primo est tenue ; dein magis flavescunt pustulae & circulo rubro circumscribuntur . Si paucae sint, cutis intermedia naturalis est coloris; si copiosae , rubet, & tumet: hinc facies primo ita intumescit, ut oculi claudantur. Dum pustulae in facie exsiccantur , ejus tumor minuitur , ω manus maxime suppurant , dc inflantur, ultimo demum Pedra . Hic est ordo variolarum benignarum, malignae& citius erumpunt, & suppurationis , exsiccatio nisque tempus longius extenditur. In adultis salivatio , in infantibus diarrhoea sis quentissime accedunt. In nonnullis febris Sc symptomata adeo levia sunt, ut morbus non animadvertatur , nisi variolis jam apparentibus. Quandoque tarde admodum erumpunt ob sum mam debilitatem . Sunt & variolae, quae verrucarum sormam induunt nulla sequente suppuratione , sed una sere
Prognosis est varia ratione constitutionis epide cae , aetatis, subjecti, symptomatum, dc Variolarum ipsarum.
84쪽
Ndinnunquam epidemia admodum benIgna est, non raro pessimae speciei variolae epidemice graia santur , infantes ut plurimum facilius curantur, quam aetate provecti: gravidae & puerperae majus incurrunt periculum , plus quoque periclitantur cacochymici. scorbutici, de veneret.
Quo variolae citius erumpunt, eo periculosiores notantur, quandoque tamen, ut superius monui , de malignarum tardior eruptio est ob summam aegrorum debilitatem ; pulsus in similibus est parvus, pallor faciei, totiusque corporis, se
Por profundus . & maxima virium prostratio. Vomitus continuus , inquietudo , ingens ad prae cordia anxietas , Vehementes lumborum, dorsi, abdominis dolores, urina tenuis malignaS com-
Convulsiones in infantibus leviores ante eruptionem nil sinistri notant, graviores & diuturniores ingentem febrim, copiosissimas variolas B-turas indicant, timendis maxime sunt convulsiones , ubi post eruptionem accedunt, vel si retro cedentibus variolis , aut suppurationis tempore sequantus. Haemorrhagia eruptionis rempore levamen fert ἔmala , quae post eruptionem spectatur. Infausti ominis est harmoploes & michiis cruentus . Diarrhoea rarior est in discretis, sed periculosior , observante Helvetio k ac in confluentibus, cum vires frangat , re pustaeas supprimat. In benignis post eruptionem symptomata minuuntur; lsi Vero calor, vomitus, deliria, sopor continuent , vel subsultus tendinum accedant ,
morbus est periculo plenus. Quo
85쪽
Quo pustulae pauciores, plus elevatae , respiratio liberior , eo benignior morbus. Pessimae sunt variolae depressae, ex atro rubentes , nigricantes , in medio foveam impressam habentes . Periculosissimae quoque crystallinae, quarum pustulae ichorea & glutinea materia repletae sunt. Purpureas maculas , variolis interspersas mortis sere semper praenuncias vidit Sydentiamus . Cura varia est . Admodum benignae variolae remediis non egent ,
sed diaeta , & dato ad finem morbi levi purgante curantur. In reliquis cura variat ratione 1ymptomatum & Virium .
Hine si febris nimium exorbitet, moderanda*s vires nimis langueant , excitandae, prout in capite de febribus in genere di inim fuit. Certa signa variolarum ingrgentium non habentur , licet sebris, vomitus , dolor spinae dorsi, constitutio epide ea suspicionem futurarum
variolarum reddant , si constet aegrum iis no dum laborasse . - .
Plenitudo & durities pulsus venae sectionem in omni variolarum stadio indicat. Pessimus error, ob solam suspicionem variolarum sanguinem mittere. Signa latentis in ventriculo saburrae vomit rium poscunt , his absentibus emeticum non convenit, licet nausea & vomitus aegros Vexent, Cum symptomata haec miasmari varioloso originem debeant , & medicamentis compesci non possint , sed diluentibus, & eruptione tollantur.
86쪽
Alvus clausa clysmate emolliente aperienda . Magnus calor, dolor capitis, sopor sinapismos acriores postulant . In initio variolarum medicamenta antiphlogiastica , leniter alvum moventia ex aceto, succo citri, sale polychresto , nitro , syrupo rosarum
Pro potu decoctum hordei cum Oxymelle largiter propinandum . . Abstinendum ab omnibus stimulantibus , se pessimo cum effectu a plebe myrrha in initio variolarum propinatur g Cavendum tamen, ne stragulis onerentur aegri . ' . ἰAccidit tamen , licet rarius , ut in eruptione iam vires vitae deficiant , quod pulsus debilis, Vires maxime prostratae ', urina pallida , sopor, stupor docentiabstinendum in his a sysmatibus,
medicamentis refrigerantibus ; verum vesicantia apponenda,& remedia stimulantia ex serpentaaia, camphora in usum vocanda. Nro. 3 19. Adultis vinum Thenanum , aut austriacum aqua dilutum pulchre prodest. Si primae viae onera me sint, vomitorium , aut leve purgans ex tinctura aquosa inei praemittendum. - Eruptione facta , & in variolis discretis acida mineralia utilissima sunt . Cum Auctores testet tur, quod & benignae variobae saepe sine manis sta causa in malignas mutentur, & mors sequatur. - Efficacissime certe putredini resistunt acida mineralia , nec sussiciunt vegetabilia in gravioribus variolis . Sic claris Schwenke observavit , lacebutyratum, de succum citri in variolosis putria
87쪽
6 CAPUT VIII. dis nihil ex putrido aegri mutasse, sed in id bre
vi degenerasse . Dosim acidorum mineralium magnitudo morbi& vehementia symptomatum determinant . Saepius drachma nicthemeri spatio sufficiebat , sed& ad unciam semis & drachmas sex ascenden
Usu acidorum mineralium urina copiosa dc s. vus liberior sequitur , praecavetur diarrhoea , quae saepius acribus sordibus in intestinis congestis , aut ad intestina depositis originem debet . Imminutis symptomatibus dosis acidorum mineralium minuenda. Infantibus, si potum respuant, spiritus vitrioli strupo mistus cochleatim exhibitus nonnunquam arridet, quidam aqua dilutum, saccharci ad gratiam addito , instar limonadae hauriunt.
In adultis & subjectis fibrae stricta serum I ctis eum spiritu vittioli ad sertiorem aciditatem
paratum magnae est utilitatis. L Alvo flente mixturam cum sale polychresto,cochlearis exh beo , donec inde moveatur. Quandoque sinmptis his remediis per unum aut alterum diem alvus silet, si nullum inde incom- nodum nihil movendum; clysma autem emolliens injiciendum , ubi dolor capitis, major c lor , sitis, abdomen tensum notantur. In stranguria tenuia emulsa ex amygdalis , seminibus mulonum , syrupo althaeae edulcorata
Si aegri viribus labantur , seces admodum sce-team , neque Variolae pure bene repleantur, Vel
88쪽
si mictus cruentus accedat, ad extractum vel de coctum corticis continuatis acidis mineralibus confugiendum. Nonnunquam pulsus in debilem inaequalem mutatur. pallent aegri, soporos decumbunt, tr moribus , subsultibus tendinum corripiuntur; his Vires per camphoram , moschum, vesicantia , Sccalidius regimen erigendae sunt . Bene attendendum, ne, ubi manus admodum tument, pulsus pro pareo habeatur, licet sortior fit . Pulsu enim subduro , licet debilitas magna adsit, remedia stimulantia, imo ipse cortex ra
Quandoque in variolis respiratio dissicilis cum steriore , exscreatione dissicili supervenit, decoctum ex radice graminis, althaeae , floribus ver
basci addito oxymelle scillitico & simplici sepius
hauriendum . In metu suffocationis levissima do-ss hermes mineralis repetitis pro necessitate Viciis bus in usum vocanda, continuatis tamen pro diis versitate symptomatum supra adductis remediis. Eadem methodus couvenit in salivatione , ubi materies adeo crassa, ut suffocationis metus na-
Diarrhaea nimia , quod vires fractae & pulsus debilis notat, mixtura ex gummi arataco, & lau
Secus in hoc morbo optum non videtur Comvenire , cum sudores moveat , febrim incendat . ad putredinem disponat . & humores aeres in Corpore retineat, salivationemque minuat. Vidit Tisiot in confluentibus aegros somno caruis.
89쪽
ruisse per septem nicthemera , nec pejus se habuisse ; alios excitari saepius curavit, dum & a
somno naturali salivatio supprimebatur . Exsiccatis variolis lenia purgantia danda , ut materies putrida, quae in atroci hoc morbo non nunquam in intestinis colligitur, evacuetur. Variolae parum flavescentes acuta forfice aperiendae simi , spongia aqua & lacte tepido madida abstergendae , & dum pure iterum replentur , denuo aperiendae . Sic tensio & dolor minuitur , aegro quies conciliatur , atque ingentes
febres & abscessus , qui ex resorbio in sanguinem pure nascuntur , praecaVentur .
In variolis copiosis a pure effluente crusta formatur , totam si e faciem tegens, haec lacte tepido abstergenda est . -Αeris puritas toto morbi tempore imperanda, aestivo tempore siccitas & calor ramis iambuci aut fraxini aquae immissis, vel aspersone frigidae in paVimenta corrigenda, nec plures variolosi in eodem cubiculo servandi quia gravior inde redditur morbus testante Pringle . Suppurationis tempore lintea & indusia mutan da sunt, ne in putridis sordibus decumbant aegri . Victus ex panuella , cremore hordei, fructibus horaeis coctis imperandus est . Constat, ut opinior , ex praegressis Curam Va-Hesarum ab initio antiphlogisticam esse, dein eam ConVenire , quae in capite de febre putrida commendabatur ; nonnunquam tamen , licet rarius ,
sue in initio, sue in progressu morbi, si malignitas variolis juncta sit, ea in auxilium vocanda
90쪽
DE VARIOLIS. ' . γ' da, quae de febribus malignis dicta sunt.
Magis enim toto morbi decursu ad vires &symptomata , quam ad stadia variolarum attendendum , ex quorum nimis sollicita indagatione confusa potius , quam simplex dc tuta medela
habetur . In numerosissima , quam exerceo , praxi nullum variolosum per quinque annos perdidi, si duas chirurgi cujusdem proles excipiam, quarum
una confluentibus laborans morti jam vicina fuerat , dum vocatus essem; altera , me per binos dies ablente , a patre purgans acceperat, inde diarrhoea remediis non cedente periit. Non haec adduxi, ut credam , me omnes V
riolosos curaturum , sed ut demonstrem, quod simplex medela aliarum febrium continuarum curandarum in variolosis curandis sufficiat, & memorem solummodo Medicum esse oporteat minniti Illustr. van Sisieten , I) ut omni cura inquirat in genium morbi , qui exanthemata C
Tentabatur hic Viennae , ut in aliis Europae locis, summo cum successu inoculatio. Inoculationis enim arcanum notante Titat est , ut variolosum virus indatur corpori omni rigiditates laxitate , debilitate , obstructione, cacochymia , viru, omni demum labe vacuo , verbo corporisino , sed non athletico . t CA-