장음표시 사용
91쪽
De Morbillis. Obsias aetatis homines, crebrius Vero tenerae, morbillis afficiuntur . Sporadici sunt , & epidemici : benigni , &maligni.
Antecedunt morbillos horror , inappetentia , tussicula , sternutatio , anxietas, Vomitus , oculi lacrymantes , sudor , sed non tam copiosus , ac in variolis . In regularibus quarta die prodeunt, ut mac lae parvae morsibus pulicum similes. Primo frontem dc faciem , dein pectus , ventrem, brachia , Crura , ac femora occupant. Elevantur in facie, quod potius tactu , quam vim distinguitur , coalescunt, & maculas variae figurae, & molis fommant. In reliquo corpore nonnisi asperitas cutis deprehenditur . a In minus regularibus citius aut serius erum punt , & nonnunquam primo in artubus 3c trunco apparent. Minus colorati circa sextum diem in facie sunt morbilli , tum in reliquo corpore maximo
Primo disparenti in facie , dein per locum corpus t loca, quae morbilli occupant , albicant, ac si fuim coiispera serent. rupta cuticula , qum γ squam-
92쪽
squammularum forma decidit. I Nonnunquam tempore epide co febre mo biliosa aut variolosa corripiuntur aegri, quin haeeexanthemata sequantur . . lIn benignis morbillis emptione facta quand que omnia mala symptomata cessant et nonnumquam vomitus quidem non amplius aegros v xat ; sed tussis, dysponoea, & inappetentia ρομ
In prognosi variant, & ideo Illustr. van Swie ten monuit; quod non adeo magnum discrimen inserant morbilli , si exteriora saltem occupent , neque calido regimine tractentur ; ubi vero dejitrium vel dyspnoea suspicionem iaciunt , ad en- cephalon vel pulmonem . simile malum haerero, anceps discrimen adesse. t . 'Nonnimquam enim morbo jam finito tussis remanet , Sc materia morbillosa sufficienter non evacuam ad pulmones fertur, tussim , inflammationem & phthisim sequentem producit. x Cura varia est ratione symptomatum , aegri, &C. . Benignissimi morbilli naturae commim sanantur . Sufficiunt diluentia , hordeata , emulsiones . In morbillis gravioribus symptomatibus stipa tis semper ad vires vitae attendendum , ut languen tes excitentur, & nimiae minuantur . . Venae sectio instituenda, sive in principio , sive ini progressit, sive in fine morbi, ubi plenitudo , durities pulsus, reipiratio admodum impe
Si signa latentis saburrae in ventriculo animata vertantur , Vomitorium PIOpinandum.
93쪽
Hoe anno & morbilli & sebres putridae gravissimae epidemice grassabantur . In multis, qui utroque morbo inciebantur , vomitorium exhibendi, de repetendi necessitas erat. Nullam inde noxam vidi , sed morbus uterque placide d
ob solum vomitum emeticum non est propiis nandum m quia vomitus spontaneus sine latente bile corrupta in ventriculo sola eruptione tollitur. Si sebris magna , neque di arrhina aegrum Veis aret , mixtura ex sile polychresto , & oxyme Prodest. Acida ob tussim minus conveniunt. In nimio calore sinapismi plantis pedum ainponendi . Remedium optimum est decoctum ex radice graminis , althaeae , oxymelle edulcoratum. Proepotu decoctum hordei cum Oxymelle convenit . In subjectis debilioribus , languentibus abstineri. dum a venae sectionibus , clysmatibus dc restig xantibus . Homannus ab intempestivo nitri usa tres puellos a Medico necatos refert. Respiratici enim dissicilis a retardata macularum eruption Pendet , quae tepidis , leniter diaphoreticis , ut infuso florum sambuci, & calidiore regimine pro
Pulsus parvus , debilis vesicantia poscit; his non proficientibus ad levem camphorae dosim con-
Symptoma, quod maxime aegros torquet, est tussis. Ad hanc compescendam pro varietate causae varia indicantur remedia .
94쪽
Si admodum sicca sit , inspiratio vaporis aquae
calidae saepe juVat. . a AEgris , quorum vires constant , neque peculiaris acrimonia inest, sussicit decoctum ex resolventibus & emollientibus paratum. Nro. 43. γIisdem syrupus althaeae per parva cochlearia e
hiberi potest . Oleosa vix arrident , cum in debili ventriculo
facile rancescant. Non raro tussis a materia acri, seroa , ad pectus nimium affluente dependet. Similium aegro-xum oculi plus lacrymantur, in eruptione Vehementior sternutatio notatur , serum acre ex naribus copiosius effluit, & sputa, si prodeant , tenuia de aquosa deprehenduntur . Demulcentia ex gummi arabico , Nro. 42. tragacanthi conveniunt. Prodest quoque decoctum salep & orchidis , maxime , si alvus liquidior spectetur . His non proficientibus optum per vices exhibendum , donec tussis minuatur Diacodium, quod a plurimis ut optatum com mendatur, vix sufficere videtur . Capita papaveris quidem masis tamen immatura in narcotici quid possidere dubium non est a hinc sorte quoddam ex solis iisdem capitibus bene saturatum decoctum vi sopiente pollere nemo inficias ibit, nostro attamen diacodio parum virtutis optatae inesse inde patet . Ingrediuntur enim decoctum pro nostro diacodio & siliquiae dulces & glycyrrhim; imbutus igitur decocti latex horum coria lorum partibus iolubilibus minorem copiam de F a PUλ-
95쪽
papaveris capitibus assumere valet. Nam quo major est farrago rerum simul decoctarum, eo minus de singulis extrahitur . Praeterea diacodium constat ex una tertia parte hujus decocti, & du, bus tertiis partibus sacchari; hinc non mirum, si unciae uni strupi aut nulla aut valde exigua vis narcotica insit . Ego ipse ante plures annos
morbillis laborans quinque unciis syrupi diacodiluatra paucum tempus assumptis nec somnum, nec minutam tussim observavi. Convenit tamen
optime syrupus diacodii demulcendi scopo . Non raro diarrhoea symptomatica morbillis ac cedit, quod vires fracta & pulsus debilis notat: haec remediis ιn superioribus capitibus notatis brevi compescenda est. Quandoque subito disparent morbilli , & anxietas , oppressio pectoris , dc cetera gravissima symptomata nascuntur . In simili casu ea conveniunt , quae in miliaribus retrocedentibus lau
Ubi morbilli pallescunt , & exsiccantur g purgantia antiphlogistica propinanda. Si convalescentes aut frigidiori aeri se expo-mant, aut carnibus abutantur, sebris & per neumonia succedit , quae venae sectionibus , emes lientibus , resolventibus , salibus mediis curari debet . iMaculis prorsus disparentibus quandoque tussis remanet , & in habitum degenerat. Haec primo opto compescenda, dein diversis remediis prodiversitate aegrorum tollenda .
Si aegri habitus repletioris suat , parVae Vena
96쪽
fectiones sepius: reperitae, & purgantia lenia prosunt . Si stricti admodum temperamenti; serum lactis convenit. Si exhausti sint , ut tabis futurae metus oriatur; lac cum aquis selteranis: dc aer ruralis commendanda. Ubi sputa purulenta; decoctum ex cortice peruviano & lichene istar dico lacte mistum pulchros sepe effectus praestat. . Nonnunquam cedematosus tumor morbillis su cedit, qui lenibus purgantibus, cortice periniano , frictionibus , & motu corporis curandus Quae in prioribus capitibus de diaeta dicta sim. runt, & hic locum habent. Coendum, ne aegri luci exponantur, & oculi inde damnum patiantur . His aqua rosarum cum lacte tepido nonnunquam instillanda , ne a sero
acri inflammentur. ' , iaQuandoque oculi & post morbillos inflammati sunt. Cucurbitat , pediluvia, & vescantia ad
nucham in usum vocanda. . 'Reconvalescentes a morbillis aerem frigidum evitare debent.
DRyspelas est macula laete rubra, superficialis, ab cutim tendens , digito prementi cedens,
eo amoto iterum rediens , Omnem corporis Partem , crebrius faciem occupans, non raro PM-
97쪽
pebras ita afficiens , ut aegri eas deducere ne,
Sedes erysipelatis in reticulo Malfghii locatur . ex hac ratione superficialis est, facile locum mutat, 'in re tutione dilatatur , & rubor hinc inde di
viditur. In vehementiore eryspelate parvae vesiculae conis
spiciuntur, iis dimiles , quae a combustione fiunt. - Ex pustialis faciei ruptis humor viscosus pro fluit, crustam sermans per plures dies manen
Quandoque tumores nascuntur magni, ichore aut sero acri turgentes, quibus non crepantibus partes subjectae exulcerantur , & roduntur : hinc erysipelas in ulceratum & non ulceratum diu,
Notatur & Dequens erysipelas habituale. Nonnunquam sat levia symptomata hoc e anthema comitantur . Nonnunquam ingens dolor capitis , horror , calor , & sitis morbum praec dit , qui per duos, aut tres dies increscit; per unum aut alterum in maximo incremento haeret ἔdein minuitur , & cutis desquammatione terminatur. Sed & erysipelas per decem, duodecim dies excurrit, sudore judicandum . . Crebro erysipelas locum mutat. Causa erysipesaris esse videtur humor acer , biliosus per sanguinem dispersus. Hinc aer humidus , pluviosus , affectus animi violenti erysipelatis generationi favent.. Prognosis diversa est. Erysipelas partium extemnarum raro discrimen habet, nisi retropellatur; si v
98쪽
s vero Iocum mutet, & partes internas petat, phrenitis , lethargus, angina lethalis, &c. faciletequi possunt. Cura vaste est. Si m is magna, pullius plenus. durus, venae sectio instituenda , & quandoque repetenda est. Sanguis eguctus pleuriticorum similis crusta tectus tapius conspicitur. Si signa latentis in ventriculo saburrae obterveniatur , emeticum propinandum. Cavendum a vomitorio, ubi a retrocedente erysipelate nausea , & vomitus oriuntur, quae non saburrae , sed materiae exanthematicae ventrisculum petenti Ofiginem debenr. Si calor, sitis aegrum vexent . medicamenta antiphlogistica ex aceto, nitro, sale polychresto, stibio diaphoretico abluto, roob sambuci praescri- De stibio diaphoretico non abluto diversa est
Medicorum mens. Hic spernit ut calcem ine tem , fistularum tabacariarum terrae simuem, alter , ut medicamentum infidum damnat. Merhave calcem dicit inertem, nocuam: si iners , an nocua y si purgantia, ut Boethave sentit, admita hae calce stimulum acquirunt ἔ an tuno iners Spielmann Boertavium a Vigano in hunc errorem seductvin carpit; nec injuste, ut opinor.
Claris. Trillarus si in non spernit sibium diaphoreticum ablutum ut inertem calcem , sed quia cum tempore aculeos suos recuperare timet. An
99쪽
C N AP U Ti ' X. Wittenbergae omnibus decem , aut viginti annis haretur, ignoro. In nostris ossicinis omni anno semel ad minimum confici debet; hinc tuto ree
medium hoc pridscribi potest: & ideo stibio dia
Phoretico non abluto praeserendum videtur; hoc enim meo judicio ob incertam salium praesentium naturam , & quantitatem ineextum, inc Mns, & impurum est remedium :& mirandum, cur Medici semper varianti mixtioni salium stant, quorum nec certam quantitatem , nec naturam noscunt. Hi sales jam magis scalescunt; prout stibium plus minus calcinatur: cum acidis Vegetabilibus missi odorem ingratissimum, sulphuarvolatile , aut aquam sortem redolentem eructant. Eamdem ob rationem. mixturae Nro. 8.) ro sambuci additi rami effervescere , & nauseolam faciunt.
Alvum adstrictam purgante antiptilogistico ,
ut decocto tamarindorum movere oportet. Pro potu diluentia acidiuscula, ut decoctum hordei cum Oxymelle , decoctum acetosae, lim inada largiter haurienda. Cavendum , ne similes aegri sudoriseris , aut calido regimine Vexentur. Si morbus a. transpiratione suppressa generetur, moderatus . lecti calor , remedia commendanda , quae transpirarionem promovent, ut decoctum
ex radice graminis , taniculi , florum sambust: addito istibio diaphoretico . de sympo quinque radicum. Prodest & in sum florum iambuci theeati im&r haustum, omnia enim ex sambuco parata
100쪽
max ae in hoc morbo simi effracim . Abstinendum a validis sudoriseris & cale,
m: Si erysipelas locum mutet, & partem nobiliorem petat; revellentia indicantur, Vires vitae ex -orbitantes. venae lectione. . balneis pedum, & re-: mediis antiphtogisticis compescere oportet. Vires 'languentes,vesicantibus 4 cia moderata camphoraedosi erigendae sunt. .
Erysipelas habituale varia poscit remedia. si ab humoribus biliosis malum oriatur, ut plurimum levis obstructio hepatis notatui, quae fla- a vescente urina , suboavo oculorum coloro lingua sordida noscitur; sm1libus aegris fructus horaei , serum lactis , succi ex .laravico & acetosae prosunt, interpositis nonnunquam purgantibusi ex roobi sambuci; & premore tartari. ., uanda omnia calefacientia & spirituosa.' 41 Nonnulla subjecta adeo sensibilia sunt , ut ab aeris mutationibus creberrime erysibelate corripi
-ι:, His in paroxysmo , ni monuI, lenia diaphtia amica .conveniunt; extra paroxysmum corpus frictionibas , motu , cortice peruVian k, dc asty libus roborandum. Caveant similes aegri ab aere frigido humido , per oppositas aut angustas rimas intrante , & a purgantibus ; cum ab his transpiratio supprimatur. Pro varietate erysipelatis varia remedia externCarplicanda. In leviori malo sacculi sicci ex floribus sambuci , chamomillae, de pauca farina fa-